Daemon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Giotto: Fabula Sancti Francisci: Daemones ex Arettio aguntur.

Daemon (-onis, m.) (Graece δαίμων < δαίω 'divido') persaepe semideus, sive benevolens sive aliter. Nomen eius sicut 'divisorem' vel 'qui distribuit' verbatim sonat.

  • Antiquissimis temporibus daemones, similes fatorum, eventus in vita hominis improvisos efficere putabantur, quamobrem adiectivum δαιμόνιος (daimonios) 'novus' vel 'mirus' est. Di Olympi apud Homerum et posteriores scriptores nonnullos 'daemones' passim vocantur.
  • Apud Hesiodum (Opera et Dies vv. 122-123, 126) daemon 'custos' fit:
τοὶ μὲν δαίμονές εἰσι Διὸς μεγάλου διὰ βουλὰς
ἐσθλοί, ἐπιχθόνιοι, φύλακες θνητῶν ἀνθρώπων,
πλουτοδόται·...
"Daemones propter consilia magni Iovis boni sunt, terrestres, custodes hominum mortalium, qui divitias dant."
  • Apud Platonem (Apologia Socratis 29 b, Phd. 107 d-e, Resp. 617 d-e, 620 d-e), daemon custos fit qui hominem vivum comitatur et eum mortuum vel accusat vel tuitur. Quoque apud Platonem (Symp. 202d-203a, alibi) oritur imago daemonum qui medii inter homines deosque vivunt.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Origo verbi "daemon" in tempore antiquo quaerenda est. Verbum graecum daimon, quod a verbo daiesthai derivatum est, dividere significat. Verbum deiwos e Lingua Indoeuropana Antiqua significabat deus, et eiusdem temporis origio huius verbi latini, sed etiam verbi Linguae Avestanae daeva, quod significat daemon, est.

De Daemonibus[recensere | fontem recensere]

Figura[recensere | fontem recensere]

Baphometus sedens: In bracchiis suis scriptus est SOLVE et COAGULA. In capite est signum religionum obscurarum. Daemones aquile et deforme exprissi? sunt.

Historiae veteres daemones ut creaturas cornua et barbas caprinas habentes describunt (imagini artis Diaboli similes).

Daemones in libris[recensere | fontem recensere]

Libri de daemonibus vel tales qui daemones continent:

Daemones varii[recensere | fontem recensere]

  • Asmodeus, Iudaice Ashmodai
  • Baphometus
  • Satan, rex mali et daemonum, inimicus Dei
  • Leviathan, serpens marium
  • Belphegor
  • Beelzebus, nomen aliud Satanae, Iudaice Baal Zebub est Dominus muscarum, nomen verum Baal Zebul, quod est Dominus augustus, illudens
  • Lucifer, nomen aliud Satanae, angelus Dei corruptus

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Whitaker, William (1993–2001). Daemon Verbi (Words). (Anglice et Latine)