Res Novae Russiae (1917)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum rubrum, symbolum rerum novarum Russiae

Res novae Russiae fuerunt rerum mutationum series in Russia anno 1917 factarum, quae potestate infinita tzari abolita effecerunt, ut ex imperio Unio Sovietica exsisteret. Primis rebus novis mense Februario (Martio in calendario Gregoriano) effectis tzar loco imperatorio motus est, et ei successit gubernatio ad tempus constituta. Cui guberationi alteris rebus novis mense Octobri effectis imperium factionis communisticae successit.

Alexander Kerensky, caput administrationis temporariae.

Revolutio Februarii (Martio 1917 effecta) fuit rerum mutatio praecipue circa Petropolim (tunc vulgo Petrograd vocatam) facta. Quo in chao, socii parlamenti imperii (Dumae) civitatem ceperunt, et administrationem Russicam ad tempus constituerunt. Duces exercitus res novas supprimere non potuerunt, cum Nicolaus II, ultimus imperator Russiae, se imperio abdicavit. Potestas penes administrationem ad tempus constitutam manebat. Sovieti — concilia opificum a factionibus radicalibus ducta — primo ut gubernatio transitoria administrationem rei publicae curaret sinebant, sed ius poposcerunt ut administrationem moverent, variisque gregibus civium armatorum moderarentur. Revolutio Februarii incidit dum respublica maiores clades militares per [primum bellum mundanum]] accepit; quo facto, multum exercitus seditionem fecit.

Tempus potestatis duplicis consecutum est, cum administratio ad tempus dominationem reipublicae tenebat dum rete sovietorum, a socialistis ductum, fidem civium classium humilium et laevae politicae accipiebat. Erant omne per hoc tempus militares seditiones et multa operistitia. Cum administratio ad tempus statueret ut bellum cum Germania gerere continuaret, Bolsevici aliaeque factiones socialisticae bellum deponeretur disserebant, et adeo militias in sua dicione commutaverunt in Custodes Rubros (deinde Exercitum Rubrum), quos ei omnino dominabantur.[1]

Nautae Russici anarchismum Helsinki aestate 1917 promovent.

In Revolutione Octobri (Novembri in calendario Gregoriano), factiones Bolsevicae, a Vladimiro Lenin ducta, cum auxilio sovietorum opificium, administrationem ad tempus Petropoli in urbe deiecerunt. Bolsevici se duces nonnullorum ministeriorum creaverunt et rus occupaverunt, Chekam instituentes ut dissensio rescinderetur. Ut bellum deponeretur, duces Bolsevici Pactum Bressiciensem cum Germania mense Martio 1918 fecerunt.

Bellum civile factionum rubrarum (a Bolsevicis ductarum) et albarum (contra Bolsevicos) tum commotum est, quod post nonnullos annos Bolsevici confecerunt. Res Novae sic Unioni Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum praeiverunt. Cum multi eventus notabiles historicique Moscuae et Petropoli in urbibus acciderent, erat etiam motus popularis in urbibus per rempublicam, inter civitates minores omne per imperium, et passim ruri, ubi rustici agros ceperunt et dispertiverunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Historia Russica, 1892-1917

Res Novae Russiae (1905) habitae sunt gravis causa fuisse Revolutionis Februarii anni 1917. Eventus Diei Solis crudae seriem recusationum excitaverunt. Hac in perturbatione ortum est concilium opificium Sovietus Petropolitanus appellatum, et publica recusatio communistica coepit.[2]

Primum bellum mundanum permultos cives Russicos movit ut ei Nicolaum II tsar vituperarent, et communistas Russicas impulit ut ei adversarios ulti essent. Turcia pro Potestatibus Axialibus ab Octobre 1914 pugnante, Russia maiorem mercatus viam per Turciam amisit; quo facto, parvum discrimen oeconomicum secutus est, in quo Russia exercitui munitiones annis 1915 et 1916 noniam praebere potuit. Haec autem impedimenta erant tantum administrativae, non res industriae.[3]

Bellum vitam in urbe ad inritum redegit, ob inopiam frumentariam quia agricultura perturbatur. Cibus factus est maior difficultas in Russia, sed causa non fuit defectio messium, quae belli non insigne mutaverat. Causa vera, quamquam indirecta, fuit quod administratio, ut impensam faceret in bellum, millionas rubelorum impresserat; ergo ante 1917, inflatio pretia 400 centesimas post 1914 elevaverat.

Causae revolutionis[recensere | fontem recensere]

Homines in turba in via Nevensi (Nevskij Prospekt)? Petropoli administrationem ad tempus Iulio 1917 recusant.

Difficultates Russiae[recensere | fontem recensere]

Russia saeculo undevicensimo inter civitates potentiores Europae obsoletissima fuit. Industria non iam valde creta erat, maxima pars incolarum agricolae fuerunt, qui ad annum 1861, cum ab Alexandro imperatore manumissi sunt, ut servi habebantur. Maxima agri pars ad nobilitatem pertinuit. In magnis urbibus, pauci opifices in magnis fabricis laborabant, sed hi etiam magna inopia vexabantur. Nicolaus II imperator, qui ab anno 1894 Russiam regnabat, nihil ad has difficultates tollendas fecit neque eruditos iuvenes imperii sui (Russice интеллигенция, intelligentsia) ad regendum adhibuit. Qui notiones Marxismi hauriebant et mox finem monarchiae postulabant. Saepe et bombis et insidiis duces imperii necare conabantur.

Revolutio anni 1905[recensere | fontem recensere]

Anno 1904 immo vero bellum contra Iaponiam movit, ut homines malorum domesticorum obliscerentur, sed magnas clades pugnae navali nec non in terra accepit. His de causis eodem agricolae, opifices, cives militesque seditionem coeperunt. Ianuario 1906, multi insurgentium Petropoli iussu imperatoris necati sunt.

Constitutio anni 1906[recensere | fontem recensere]

Tamen Nicolaus II mense Octobri 1906 coactus est, ut primam Russiae constitutionem promulgavit: primo cives parlamentum (Dumam) creaverunt, quamquam auctoritas et potentia legatorum minimae erant. Nam imperator praesidem ministrorum nominavit, et omnia constituta parlamenti tollere potuit. Tamen multi legati mediis consiliis contrarii fuerunt. Itaque imperator iam brevi tempore Dumam solvebat et novam creari iubebat.

Primum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Russiae opes ad bellum longum gerendum defecerunt, tamen Nicolaus Imperio Austro-Hungarico anno 1914 bellum indixit, ut Serbiam adiuvaret. Et cum Germania bellum gerebatur. Primo homines imperatori nunc favebant, sed mox clades plurimae belli acceptae sunt, et inopia atque fames ubique regnabant. Anno 1917 ineunte, opificis Petropolis operistitia magna coeperunt. Homines finem belli postulaverunt.

Bellum civile Russicum[recensere | fontem recensere]

Vladimirus Lenin, dux Bolsevicorum, apud turbam contionatur, cum Leo Trotski et Leo Kamenev.

Revolutione Octobri Russica confecta, Bellum Civile Russicum coepit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Orlando Figes, A Peoples Tragedy, p. 370.
  2. Anthony Wood, The Russian Revolution (Longman Group, 1979), p. 18.
  3. Anthony Wood, The Russian Revolution (Longman Group, 1979), p. 24.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nicolaus II in stipite sedet, Martio 1917, paulo post abdicationem.
  • Acton, Edward, Vladimir Cherniaev, et William G. Rosenberg, eds. 1997. A Critical Companion to the Russian Revolution, 1914–1921. Bloomington: Indiana University Press.
  • Cambridge History of Russia, voll. 2–3. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-81529-0 (vol. 2) ISBN 0-521-81144-9 (vol. 3).
  • Figes, Orlando. A People's Tragedy: The Russian Revolution 1891–1924. ISBN 0-14-024364-X (trade paperback), ISBN 0-670-85916-8.
  • Fitzpatrick, Sheila. 2001. The Russian Revolution. Oxoniae: Oxford University Press. Ed 2a. ISBN 0-19-280204-6.
  • Lincoln, W. Bruce. 1986. Passage Through Armageddon: The Russians in War and Revolution, 1914–1918. Novi Eboraci.
  • Malone, Richard. 2004. Analysing the Russian Revolution. Melburni: Cambridge University Press. ISBN 0-521-54141-7.
  • Pipes, Richard. 1990. The Russian Revolution. Novi Eboraci.
  • Steinberg, Mark. 2001. Voices of Revolution, 1917. Portu Novo: Yale University Press.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png