Urbanizatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Se expandens territorium urbanum Angelopolitanum recens suburbanizationis exemplum est.
Procentatio incolarum urbanorum per civitatem, ex anno 2006.

Urbanizatio (-onis, f.), sive asticopoësis (-eos, f.), est physicum regionum urbanarum incrementum ut generalis mutationis resultatio. Urbanizatio etiam a Consociatione Nationum velut hominum motus e ruralibus ad regiones urbanas cum numeri incolarum incremento urbanam migrationem aequante definitur. Consociatio Nationum mundani numeri incolarum dimidium regiones urbanas anno 2008 inculturum esse prospexit.

Urbanizatio arte conexa modernizationi, industrializationi, et sociologico rationalizationis processui est. Urbanizatio specificam condicionem tempore determinato describere potest, scilicet totius numeri incolarum aut regionis proportio in urbibus oppidisve, aut hoc vocabulum huius proportionis per tempus incrementum describere potest. Ergo vocabulum urbanizatio urbanorum incolarum gradum relatum ad cunctum numerum incolarum aut indicem cum quo urbana proportio auget repraesentare potest.