Panis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Panis Francicus, crusta dura vestitus.
Panis Pompeiis repertus, omnino Vesuvii ignibus perustus, carbonizatus.

Panis (-is, m.) est cibus antiquus hodiernusque, quod ex frumento molito in furno ex farina, aqua, et usitate sale fit.

Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Plinius Maior ait panis ipsius varia genera persequi supervacuum esse, tantus enim est numerus,[1] sed aliquot exempla generum quae in fontibus classicis commemorata sunt demus:

  • Panis depsticius: panis translaticius et Romanus, bene subactus defictusque sed azymus[2]
  • Panis mustaceus: ex farina silignea, musto, aneso, cumino, adipe, caseo, lauro[3]
  • Panis farreus: ex farre, confarreationi proprius.[4]
  • Adipatum opus pistorium quod adipe conficitur.[5]
  • Panis militaris panis bis coctus, cuius sunt duo genera: castrensis et mundus. Aqua macerata edi solent.[6]
  • Panis nauticus simile pani militari, cum textura veteris panis.[7]
  • Panis Picenus ex alica et uvae passae suco, bis coctus, sed lautus et in lacte mulsove potius quam aqua maceratus[8]
  • Panis quadratus panis in partes quattor insectus, quo facilius dividetur. Graece blomiaeus.[9]
  • Panis boletinus in figura boleti levatus, papavere sparsus[10]

Aegyptii panes[recensere | fontem recensere]

  • Cyllestis genus panis minoris Aegyptii, subacris, ex olyra facti.
  • Cacis Aegypto proprium quoddam panis genus maioris, quod sistit alvum[11]
  • Panis Alexandrinus

Hodiernus[recensere | fontem recensere]

Quadragesimali pane (hic, libro saeculi duodecimi nomine Hortus Deliciarum, primo depicto) Hester Regina et Asuerus pascuntur.

Panis genera nostri aetatis sunt:

  • Bogelus: panis in figura circelli coctus, et elixus. Varie conditus, sed saepissime ex papavere.
  • Tortilla Mexicana: panis azymus sed mollis in quo involvuntur cibi, praesertim in Mexico et aliis nationibus Americae Mediae.
  • Pita: panis levantinus cavus et planus sed fermentatus.
  • Panis quadrigesimalis:[12] panis, saepe sale sparsus, in figura nodi cuiusdam, qui Catholicis pro esca Quadrigesimae diebus habetur. Vulgo dicitur bretzel seu pretzel qua de causa a nonnullis, theoriis etymologicis nixis, vel "pretiolum" vel "bracellae" dicitur.
  • Bonum paniculum, aiunt, nomen Latinum fuisse panis quem magistratus Osnabrugae coqui curaverit cum oppidani fame et inopia premerentur. Populus linguae Latinae inscius nomen in Pumpernickel mutavit. Sed etiam aliae opiniones de origine huius nominis sunt.

Panis coctus[recensere | fontem recensere]

Panis coctus
1/12
2/12
3/12
4/12
5/12
6/12
7/12
8/12
9/12
10/12
11/12
12/12
Unam legis e paginis de
victualibus
disserentibus

WildWheat Erebuni Reserve.jpg
Vide etiam
categorias frumentorum, leguminum et radicum esculentarum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinii Naturalis Historia 18.27.105: "Panis ipsius varia genera persequi supervacuum videtur."
  2. Catonis De Re Rustica 74: "Panem depsticium sic facito. Manus mortariumque bene lavato. Farinam in mortarium indito, aquae paulatim addito subigitoque pulchre. Ubi bene subegeris, defingito coquitoque sub testu."
  3. Catonis De Re Rustica 121: "Mustaceos sic facito. Farinae siligneae modium unum musto conspargito. Anesum, cuminum, adipis P. II, casei libram, et de virga lauri deradito, eodem addito, et ubi definxeris, lauri folia subtus addito, cum coques."
  4. Columellae De Re Rustica 7.12.10: "Cibaria fere eadem sunt utrique generi praebenda. Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnis sine discrimine hordeacea farina cum sero commode pascit. Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est, farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido, nam fervens rabiem creat."
  5. Iuvenalis Satura 6.631: "livida materno feruent adipata veneno."
    Charisius, p. 74: "Similiter et opus pistorium quod adipe conficitur omni genere dici potest, et hic adipatus, quo intelligitur 'panis' aut aliud aliquid, et haec adipata, hoc est 'pars' (puls), et hoc adipatum, 'opus' scilicet. Nam et Lucilius quinto adipatam dicit feminino genere, sed ubi iungit PLUTEN."
  6. Plinii Naturalis Historia 18.67: "lex certa naturae, ut in quocumque genere pani militari tertia portio ad grani pondus accedat, sicut optumum frumentum esse, quod in subactum congium aquae capiat. quibusdam generibus per se pondus, sicut Baliarico: modio tritici panis p. 35 reddit; quibusdam binis mixtis, ut Cyprio et Alexandrino XX prope libras non excedentibus."
    Historia Augusta, Aurelianus 9.6: "Quare sinceritas tua, mi parens carissime, supra dicto viro ad[f]iciet, quamdiu Romae fuerit, panes militares mundos sedecim, panes militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta, porcellum dimidium, gallinaceos duos, porcinae pondo triginta, bubulae pondo quadraginta, olei sextarium unum et item [olei sextarium unum] liquaminis sextarium unum, salis sextarium unum, herbarum, holerum quantum sat est."
  7. Plinii Naturalis Historia 22.138: "vetus aut nauticus panis tusus atque iterum coctus sistit alvum."
  8. Plinii Naturalis Historia 18.106: "durat sua Piceno in panis inventione gratia ex alicae materia. eum novem diebus maceratum decumo ad speciem tractae subigunt uvae passae suco, postea in furnis ollis inditum, quae rumpantur ibi, torrent. neque est ex eo cibus nisi madefacto, quod fit lacte maxime mulso. "
  9. Athenaei Dipnosophistae 3.81: "ΒΛΩΜΙΑΙΟΥΣ τε ἄρτους ὀνομάζεσθαι λέγει τοὺς ἔχοντας ἐντομάς, οὓς Ῥωμαῖοι κοδράτους λέγουσι" Blomaeosque panes nuncupari dicit habentes insectationes, quos Romani "quadratos" dicunt."
  10. Athenaei Dipnosophistae 3.79: "ὁ δὲ ΒΩΛΗΤΙΝΟΣ καλούμενος ἄρτος πλάττεται μὲν ὡς βωλήτης, καὶ ἀλείφεται ἡ μάκτρα ὑποπασσομένης μήκωνος, ἐφ’ ᾗ ἐπιτίθεται ἡ ματερία, καὶ ἐν τῷ ζυμοῦσθαι οὐ κολλᾶται τῇ καρδόπῳ. ἐπειδὰν δ’ ἐμβληθῇ εἰς τὸν φοῦρνον, ὑποπάσσεται τῷ κεράμῳ χόνδρος τις καὶ τότ’ ἐπιτίθεται ὁ ἄρτος καὶ ἕλκει χρῶμα κάλλιστον, ὅμοιον τῷ φουμώσῳ τυρῷ." BOLETINUS autem dictus panis latescit quidem ut boletus, et adungitur mortarium subdito papavere, imponitur materia(?), et in fermentatione non glutinatur alveario. Cum autem iniectus sit in furnum, subditur testo alica quaedam et tum imponitur panis et ducit colorem pulcherrimum, similem fumato caseo.
  11. Strabonis Geographica 7.2.5: "καὶ οἱ κάκεις δὲ ἴδιόν τι ἄρτου γένος, στατικὸν κοιλίας" Et caces autem proprium quoddam panis genus, quod sistit alvum.
  12. Kepleri Astronomia Nova, p. 3: "HÆC omnia si quis fasciculo uno componat, simulque credat, solem revera moveri annuo spacio per zodiacum, quod credidere Ptolemæus & Tycho Braheus; tunc necesse est concedere, trium superiorum Planetarum circuitus per spacium ætherium, sicuti sunt compositi ex pluribus motibus, esse revera spirales; non ut prius, fili glomerati modo, spiris juxta invicem ordinatis; sed verius in figura panis quadragesimalis, in hunc fere modum."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Curry, Rick Curry, S.J. 1995. El pan de los jesuitas. Matriti: Alianza Editorial. ISBN 8420638730. (Primum nomen: The Secret of Jesuit Breadmaking).
  • "Bread" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 58-31
  • "Biscuit" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 53-54
  • de la Paz, Francisco Javier Alonso. 1999. El libro del pan y de la leche. Matriti: Editorial Ágata. ISBN 8482383280.
  • Dirlmeier, U., Ch. Daxelmüller. 1983. "Brot." In Lexikon des Mittelalters, vol. 2, ed. Norbert Angermann, 719–721. Monachi: Artemis-Verlag. ISBN 3760889026.
  • Eiselen, Hermann. 2006. Die Neuzeit der Bäckerei: Ein Streifzug durch ihre Geschichte von 1860 bis 2005. Bochum: BackMedia Verlag. ISBN 3980814629.
  • Faas, Patrick. Around the Roman Table, pp. 188–193.
  • Hansen, Hans Jürgen, ed. 1968. Kunstgeschichte des Backwerks: Geschichte und Entwicklung der Gebäckarten und ihrer Formen. Hamburgi: Stalling Verlag.
  • Jacob, Heinrich Eduard. 1954. Sechstausend Jahre Brot. Hamburgi: Rowohlt Verlag. ISBN 9783922434740.
  • Krauß, Irene. 1994. Heute back’ ich, morgen brau’ ich. . . . Ulm: Dt. Brotmuseum. ISBN 3926186054.
  • Kretzschmar, Georg. Das Brot—Mythologie, Kulturgeschichte, Praxis. Flensburger Hefte 79. Flensburger Hefte Verlag. ISBN 3935679289.
  • Ritchie, Carson. 1986. Comida y civilización. Matriti: Alianza Editorial. ISBN 8420602140.
  • Seligson, Susan. 2002. Brot: Eine Kulturgeschichte für Leib und Seele. Monaci: Claassen Verlag. ISBN 3546003438.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad panem spectant.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg