Clipeus aureus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Clipeus aureus (vel clipeum aureum) ut fieri solet est summus clipeus pro rebus gestis non militaribus concessus. Notio clipeorum concedendorum ex usu militari orta est, primum pro gradu militari, et deinde, tempore mediaevali, pro admissione in ordines militares.

Post saeculum duodevicensimum, clipei aurei in artibus concessi sunt (exempli gratia, ab Regia Academia Danica), usitate praemia concessa ut discipulus vel vir doctus arbitrium ad aerarium pertinentem habeat. Alii clipei aurei solam gloriam offerunt. Multae consociationes, Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum et variis societatibus academicis in eo numero habitis, clipeos aureos nunc concedunt, aut quotannis aut extra ordinem.

Plurimi clipei aurei laminis aureis inducti sunt. Exceptiones notabiles, omnino auro factae, sunt Clipeus Lorenz, Clipeus aureus Congressionalis (ab Congressu Civitatum Foederatarum Americae concessus), et Praemium Nobelianum.

Olympia[recensere | fontem recensere]

Clipei Olympiis antiquis non concessi sunt. Victores Olympiis recentioribus anno 1896 clipeum argenteum, qui ordine secundo steterunt clipeum aereum, qui ordine tertio steterunt nullum praemium, acceperunt. Anno 1900, plurimi victores pocula vel parva tropaea abstulerunt.

Postquam clipei aurei, argentei, aerei Olympiis anni 1904 dari coepti sunt, hunc sibi morem multi eventus athletici non Olympici asciverunt. Ius vel officium clipeorum cusorum ad urbem ubi ludi fient pertinet. Ostenderunt clipei ab Olympiis aestivis 1928 ad Olympia aestiva 1968 easdem picturas generales: pars antica, forma ab Iosepho Cassioli artifice Florentino descripta, urbem ubi ludi fiebant monstrat; pars postica, imaginem victoris Olympici.

Vox aureus hic colorem indicat, cum clipei aurei Olympici minus quam sex grammata auri puri contineant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]