Nix
E Vicipaedia
Nix (-vis, gen. plur. nivium, f.) est praecipitationis forma, quae provenit cum aqua in aëre apud nubes et infra congelatur. Crystalla nivis structuram apertam habent, ut nix accumulata mollis sit, nisi pressione externa comprimatur. Quoniam composita est e particulis solidis, nix est species materiae granularis. Signum METAR pro nive est SN, ex vocabulo Anglico snow.
Nix naturaliter in excelsis atmosphericis formatur, cum vapor aquae, in temperatura inferiore quam 0 °C, glacie firmatur et transit a statu gasi ad solidum, postquam agros petit ac superfundit. Id accidit ubi temperatura soli est minor quam 2 °C et in aëribus intermediis temperaturae superiores quam 0 °C non sunt; aliter nix liquefacta est et fit aquanix vel pluvia.
Nartationi opportuna, si consentit temperatura, nix etiam arte formatur, ex quo nivis artificialis dicitur. Tales nives, cannonibus appositis productae, inter se similiores et rotundiores sunt quam nix naturalis.
Index |
[recensere] Forma crystallorum nivis
In nube frigidissima, vapor aquae directe in glaciei crystallos circa particulas suspensas sicut pulverem, fumum, etc. condensatur. Ergo, si aeris massae frigidiores quam 0 °C obveniunt, crystalli agglutinantur qui in floccos largiores et largiores congregantur.
Forma crystallorum geometrica non solum temperatura, sed etiam humiditate mutatur. Omnium fomarum structuralium possibilium, autem solae formae sexangulae umquam in crystallis inveniuntur, quia , secundum principia mechanicae statisticae, necesse est minimizare energiam potentialem chemicam. Et haec formae sexangulae, quibus angulum 120° omni aquae moleculae in crystallo correspondet, unicae sunt quae minimam energiam potentialem chemicam possunt provocare.[1]
Formae nivis quae inveniuntur in distinctis temperaturis sunt:[1]
- A 0 ad –4 °C : minutae patinae
- A –4 ad –6 °C : acus
- A -6 et -10 °C : columnae cavae
- A -10 ad -12 °C : flocci sex acuminibus longis
- A -12 ad -16 °C : "rami" minimi arborum in forma fili
[recensere] Vita crystallorum nivis
Aquae moleculae libere et multis modis congregantur, qui modi in rapiditate qua aquae in crystallos transformantur ostenduntur. Transformationes aut inter decem minuta aut inter unam horam fiunt.[1]
Ut primum flocci nivis formantur, sic postea mutantur. Tam debilia sunt vincula inter aquae moleculas ut hi crystalli facile a condicionibus locorum ambientium mutari possint. Nivis formae, igitur, creatae sunt variae. Et earum mutationes inter formationem et fusionem diversis condicionibus temporibus impelluntur:
- Condiciones loci formationis, ante praecipitationem.
- Condiciones stratorum spatiorum per quae transeunt flocci.
- Condiciones in solo quo petant.
Quamquam licet varium nivis crystallum haberi, ut formam eorum servemus, oportet observationem esse in momento transformationis in crystallum. Ut primum enim transformatio interrumpitur, nova congregata eduntur. Itaque observatio incauta in microscopio difficile fieri potest.
[recensere] Transformatio niveorum straminum
Hieme, nix quae cecidit, quae etiam stramen niveum[2] dicitur, vento magnopere movetur, praesertim, si cum nuper cecidisset, levissima sit. Postea, potest in aggeres congregari et ubique accumulare. Vere, nix, aqua dives, congregata, celeriter in situ liquefacit. In monte, nix diu congregata, periculosissima potest esse, si in clivo vento abruptus est, nivis labes provocans.
Stramen niveum non est materia iners, sed semper, sicut flocci nivei, mutatur et transformatur, cum densitas et temperatura sua inter noctem et diem commutetur. Secundum temperaturae clivum in stramine, possumus distinguere tres gradus transformationis:
- Transformatio gradu infimo.
- Cum temperaturae clivus est minus quam 5 °C per metrum straminis, ad crystalli mediae partis benficium "rami" floccorum delentur. Crystalli rotundantur et nivis flocci pontes glaciei inter se formantes, grani subtiles appellati, crystallos congregant ut stramen nivis cohaereat.
- Transformatio gradu medio.
- Cum temperaturae clivus est inter 5 °C et 20 °C per metrum, materia ex imis in altem transit, granos facie plana formans.
- Transformatio gradu forti.
- Cum temperaturae clivus excedit 20 °C per metrum, vapor ipso in stramine fluit. Nundinis confectis, pruina intima apparet, cum minimis pilis. Stramen incertissimum tum fit.
[recensere] Regiones nivis
Vix ningit in regionibus tropicorum et aequatoris. Solet dici lineas 35° parallelas esse fines huius zonae in qua tantum montes nivem accipiunt. Sunt tamen nonnulli montes tropicales qui nivem accipiunt. Caiambis, summus mons equatoris 5790 m altus, innivatus est plerumque, quamquam sit in circulo parallelo 0°.
Item non verum est, ut eo magis prope polis, quo magis ningat, nam parva nix cadit in regionibus poli, ob frigus accerrimum. Nix quae cadit diu permanet, sed regio minus quam 250 mm precipitationis per annum accipit, quocirca vere nomen Plaga Arida meretur.[3]
Est in regionis mitioribus, in continentibus aut in montibus, ubi maximi casus inveniuntur, tamquam 130 cm in 24 horis statione Helvetica Klosters Ianuario anni 1982, vel 193 cm in 24 horis Argenteo Lacu Colorati civitatis mense Aprili anni 1921. Cumulus nivis maximus fuit in Montis Baker nartarum area, extra Belligham, in districto Vasingtonia Civitatum Foederatarum Americae hieme annorum 1998–1999.[4] Mons Baker accepit 29 metra nivis, excedens priorem casum maximum, in monte Rainier, in civitate Vasingtonia, quippe qui acceperat 28 metra et dimidium nivis in hieme annorum 1971–1972.[5]
[recensere] Nives aeternae
Nives aeternae appellatur omne stramen niveum in summis montibus et prope polos, quod toto anno numquam liquefacitur. Compressae et partim fundentes, haec nives in congeries nivis conglaciatae transformantur, et postea in montes glaciei. Hi montes glaciei sunt fons fluviorum et multorum montium glaciei (Anglice: icebergs) in oceano errantes, qui liquefacti aquam dulcem dant.
Calefactio planetae Telluris moderna in commutatione montis glaciei observata demonstratur. In solo uno saeculo, exempli gratia, pileus glaciei montis Cilimandiari, altissimi loci Africae, 82 % suae massae perdidit, et ante annum 2020 reliquum glaciei pileum perditurum aestimant. Aeternae nives Cilimandiari morientur 11700 annos natae!
[recensere] Beneficia et vitia
Nix calorem Terrae servat et frumenta a temperaturis proximis gelu protegit. Multa tamen nix cadens infrastructuras officiaque turbat, etiam in regionibus ubi solet ningere. Transitus autoraedarum aut late inhibitur aut saepitur totus, et ferroviae possunt nimia nive tegi, ut tantam nivem purgare operatoriis humanis coactis oportet. Electricitas, telephoni lineae, gasi ductus, omnes infrastructurae possunt deficere; quod potest adducere ad "diem nivis," diem in quo scholae vel officia clauduntur propter insolitam gravem nivem cadentem.
Ubi solet ningere paucum, "dies nivis" occurrere potest aggere levi vel minae cadentis nivis, cum haec areae non sint paratae.
[recensere] Ludi nivales
Formae ludorum nivis gratia:
- Multi disportus hiberni: nartatio, tabula nivalis, et trahea gubernabilis.[6]
- Per sclodias commeare et clivum montis transgredi.
- Construere simulacrum nivis aut castra nivis.
- Adiiecere pilas nivis in certamine ludico ubique diffusum.
- Licet materia nivis compressae uti ad iglus Inuitorum (Escimaeorum) construendos vel tabernacula glaciei in Scandinavia et Finnia.
[recensere] Albedo et energia liberata
Energia solis omnia corpora systematis solaris calefacit, Tellurem inclusam. Albedo Telluris autem radiorum partem in spatium reflectit.[7] Albedo Telluris media est 0.28. Quamquam silvae arborum albedine debili 0.12, nix recens paene est albedine pura, albedo sua 0.85; nix antiqua habet albedinem 0.6. Ergo nix albedinem Telluris auget. Cum nix radiationem solarem ample reflectat, nix efficit ut energia a Tellure minus allata sit.
[recensere] Densitas
Nix quae modo cecidit densitate multo differt. Rationaria dant medium pondus 110 chiliogrammatum per metrum cubum, plus vel minus 40 kg, quod confirmat massam niveam recentem vere esse sparsam.[8] Aquae densitas exempli gratia est circum 1000 chiliogrammatum per metrum cubum. Ergo, nix recens, si in quadam area strata altitudine 5 metrorum habuerit, liquefacta eandem aream stagno 0.5 metri profundo tegat.
Altitudo aquae tanta nivi aequivalens est nivis accumulationis mensura hydrologis[9] utilior quam altitudo nivis ipsa, cum densitas nivis quae cecidit nuper ample variet. Nova nix, quae saepe densitatem circum 12 % aquae habet, in frigidis temporibus sub ipso pondere usque ad 33 % aquae comprimetur. Plus nivis ipsam comprimet multo magis. Vere tardo, nix densa saepe excedit 50 % aquae. Multum interest aquae administatores aquam aequalem metiri, ut veris exundatam aquam melius praedicant et depositum civitatum in vallibus. Mensurae manu factae sunt in situ propriis scalis utendo.
[recensere] Nix cito liquefacta
Nix accumulata in clivis vulcanorum activorum, sicut maior pars vulcanorum in America meridionali, potest propter vulcani activitatem modo citissimo liquefieri, quod labes aquae lutique subitas provocat periculosissimas clivi vulcani incolis. Ceterum, hae labes inundatio subita efficere possunt, cum in clivis montium nimia nix accumulat et temperatura subite mutat. Labes nivis appellatur in multis linguis "avalanche."
[recensere] Aliae formae aquae solidae et vocabularium
Lingua latina non est ditissima vocabulis circa nivem quia Italia et Latium sunt plerumque terrae calidae, montibus Alpium et Apennini exceptis. E contrario, linguae Escimaeo-Aleut multa nivis nomina habent.
Nomina latina substantiva de re nive pertinente sunt:
- Nivis plumeae:Vel flocci nivis.
- Glacies: est forma aquae solidae naturaliter formata e nive compressa vel aqua conglaciata.
- Grando: Pilae vel sphaerae nivis magnae a 6 mm (pisum) usque ad 43 mm (pilae pilamalei [10]) et rarissime 108 mm.
- Gelu (indeclinabilis): transformatio aquae in glaciem frigore.
- Pruina: ros (aqua condensationis) transformatus in glaciem.
- Ningor tempestas nivosa.
Nomina adiectiva:
- Nivalis = quod attinet ad nivem, vel albus sicut nix.
- Nivatus = nive refrigeratus (Suetonius)
- Niveus = quod stratum est nive.
- Nivosus = plenus nivis.
[recensere] Notae
- ↑ 1.0 1.1 1.2 Michael Klesius (2007), Anglice: "The Mystery of Snowflakes", National Geographic 211 (1): 20, ISSN 0027-9358.
- ↑
Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove) - ↑ Vide en:Climate of the Arctic#Arctic Basin.
- ↑ http://www.usatoday.com/weather/news/1999/wsnorcrd.htm
- ↑ http://www.nps.gov/archive/mora/interp/faq.htm
- ↑ Per Glossarium Anglicum-Latinum non iam editum a Davide Morgan, Prof. Linguae Francogallicae., secundum Carolem Egger, Trahea gubernabilis significat Italice slittino, Francogallice luge.
- ↑ http://www.scientificjournals.org/journals2007/articles/1118.pdf
- ↑ http://cdec.water.ca.gov/snow/misc/density.html
- ↑ Nomen hydrologis est e graeco nomine pro aquae peritis.
- ↑ Secundum Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp . Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X, pilamaleus significat Anglice golf.
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Nix spectant. |
