Mexicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Estados Unidos Mexicanos
Vexillum Mexici Heraldicum Mexici insigne
Vexillum Insigne
Orthographica Mexici proiectio
Caput Mexicopolis
Urbs maxima Mexicopolis
Lingua prima Hispanica
Forma civitatis Foederata respublica constitutionalis
Praeses Henricus Peña Nieto
Civitas sui iuris de Hispania
coepta 16 Septembris 1810
et desita 27 Septembris 1821
Area

 - Totale
 - % aqua
locum 13º
locum 11º
1 972 550 km²
2.5%
Numerus incolarum
 - Total (2009)
 - Spissitudo incolarum

 109 955 400 habitantes
54 h/km²
Moneta Pensum Mexicanum
Zona Horaria UTC-5 - UTC-7
Hymnus nationalis Hymnus nationalis Mexicanus
Interretis abbreviatio .mx
Praefixum telephonicum 52

Mexicum[1] (ex verbo Navatlaco Mēxihco (IPA:meːʃiko); Hispanice: México (IPA:ˈmexiko)) seu publica plenaque appellatione Civitates Foederatae Mexicanae, aut vulgo Res Publica Mexicana et Foederatio Mexicana,[2] est foederata respublica constitutionalis quae populari ratione gubernata, ex parte meridiana Americae Septentrionali finitima, ex triginta duabus civitatibus foederatis composita est. Caput est Mexicopolis, maxima orbis terrarum urbs. Quae de septemtrione Civitatibus Foederatis, meridie Guatimalia et Beliza, orienti Sino Mexicano, occidenti Oceano Pacifico adiacet.

Mexici terram homines plurimi incolunt, quae est secunda regnorum maxima, ubi natu lingua Hispanica loquuntur. Hispanice quotidie inter se confabulantur, quamquam cives multi linguis Amerindicis utuntur.[3]

Mexicum tertia maximarum civitatum (post Brasiliam et Argentinam) tertiaque frequentissimarum civitatum (post Brasiliam) intra Americam Latinam est. Anno 2011, quarta decima est terrarum oeconomicam auctoritatem habentium cum PDG 1185 milliardorum dollariorum (secundum Aerarii Monetarii Internationalis numeros).

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Ante Viceregni Novae Hispaniae libertatem, civitatem sui capitis nomen, Mexici accipere decisum est. Revera, urbis nomen Mexicum-Temistitlana erat, ad Aztecam tribum Navatlacam,[4] Mexicanos,[5] spectans.

Huius tribus nominis origo obscurissima est. Iesuita historicusque Franciscus Xaverius Clavijero suis in scriptis nomen e Mēxitl sive Mēxitli Navatlaco vocabulo ortum esse asseverat, quod dei belli et tutelaris Mexicanorum divinitatis, Vitzliputzli, nomen est. Secundum hanc doctrinam, Mexicum "locum [ubi vivit] Mēxitl sive Mēxitli" ad Templum Maximum spectans significaret. Haec notio etiam a Fratre Ioanne a Turrecremata participatur; attamen Frater Ioannes a Turrecremata Mēxitli ortum esse e vocabulis melt, scilicet 'agava', atque xictli, scilicet 'umbilico', et primos incolas Mexicatl nuncupatos esse addit. Secundum hanc versionem, Mexicum "gentem e Mēxitli" significaret aut 'locus in agaves umbilico' verti posset; haec interpretatio etiam a Franciscano Motolinia adfirmatur. Bernardinus de Sahagun, Iosephus de Acosta, Didacus Durán, et alii historici in suis operibus "Mexicum" e Mexio[6] (Navatlace Mecitl sive Mexi) ortum esse dicunt, quod ducis sacerdotis nomen erat, qui primos peregrinos, Mexicanos nuncupatos, duxit et ergo nomen "populum Mexii" significaret. Mexius etiam Mexitl nuncupatur, sed Mexius et deus Mexitli non confundendi sunt.

Imago urbis Mexici-Temistitlanae, in Codice Mendoza picta.

Aliqui periti, inter quos Alphonsus Caso, Mexicum ex vocabulis metztli 'Luna', xictli 'umbilico aut medio aut filio', cum -co locativo suffixo, ortum esse suggerit. Proinde Mexicum 'locum in media Luna' sive 'locum in lunaris lacus medio' significaret, lacui Texcoco alludentis, medio in quo aedificata est urbs Mexicopolis. Haec notio in Aztecica fabula ut, dum Mexicani primum lacum Texcocum advenirent,[7] Lunam ibi repercutentem viderint narrante fundatur.

Huius urbis nomen Hispanice México translitteratum est, cuius x phoneticum Hispanicae antiquae valorem, scilicet consonantem fricativam post-alveolarem sonoram sive /ʒ/, repraesentabat, evolvit in consonantem fricativam velarem surdam /x/ per saeculum sextum decimum, ab j repraesentatam, quod variatione Méjico multis in publicationibus, praesertim in Hispania, utere induxit, dum in Mexico, México praelata graphia facta est. Aliquibus annis abhinc, Regia Academia Hispanica, institutum linguam Hispanicam moderatum, commendatam graphiam Hispanice México esse statuit, et pleraeque publicationes omnibus in Hispanophonicis civitat hodie novae normae se adhaerent, quamquam desueta variatio aliquando invenitur. Latine, Mexici x nec originalem nec praesentem sonum, sed consonantem /ks/.

Cum e Mexico quaedam respublica foederata facta esset, Civitates Foederatae Mexicanae appellabantur,[8] atque constitutio anni 1824 appellationes nominatim Mexici Civitas et Civitates Foederatae Mexicanae usurpavit, etiam Constitutio anni 1857 usa est his nominibus, priusquam Res Publica Mexici declarata foret. Etsi constitutio anno 1917 sanxerit ut nomen publicum esset Civitates Foederatae Mexicanae, praeterquam in textu quoque nominis Mexici Res Publica usus habetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Humanitas praecolumbiana[recensere | fontem recensere]

Ignium Vallis Mexicanae (Hispanice Valle de México) inventorum aetas radiocarbonice computata est anno 21 000 a.C.n. et aliquae instrumentorum lithicorum fragmina prope ignes reperta sunt, quod humanorum praesentiam illo tempore indicat. Abhinc annorum circa 9000, antiquae indigenae maizium domuere et revolutionem industrialem multas multiplicas civilizationes creaturam coepere. Quarum inter 1800 et 300 a.C.n. multae in superiores civilizationes Praecolumbianas Mesoamericanas evolvere, inter quas Olmecae, Teotihuacani, Maiae, Zapotecae, Mixtecae, Toltecae et Azteci florentissimi paene per 4000 annorum ante contactum cum Europaeis erant.

Creduntur his civilizationibus multa ad inventa et progressiones esse in campis talibus architectura (templis pyramidalibus), mathematica, astronomia, medicina, theologia. Azteci ob amplissimam sacrificiorum humanorum praxem noti fuere. In quorum culmine, Teotihuacanum, maximarum pyramidalium structurarum aliquas in America praecolumbiana aedificatas continens, amplius 150 000 incolarum habebat. Ante Hispanicam occupationem aestimationes inter 6 et 15 milliones incolarum in praesentis Mexici regione indicant.

Colonizatio[recensere | fontem recensere]

Michael Hidalgo y Costilla, "Pater Mexici."

Ineunte saeculo sexto decimo, e Ferdinandi Cortesii appulsu, civilizatio Aztecica ab Hispanis invasa captaque est. Accidentali modo ab conquisitatoribus Hispanis introducta, variola Mesoamericam anno 1520 vastavit, milliones Aztecorum necans, incluso imperatore, dum haec vastatio Ferdinandi Cortesii victoriae super imperio Aztecico attributa est. Territorium Imperium Hispanicum sub Novae Hispaniae nomine factum est. Magna Mexicanarum identitatis, traditionum et architecturae pars per tempus coloniale creata est.

Libertas et saeculum XIX[recensere | fontem recensere]

Territorialis Mexici evolutio e 1821.

Die 16 Septembris 1810, ab Hispania libertas a Michaele Hidalgo parva urbe Doloribus Hidalgo in Guanahuato declarata est. Primus insurgens globus ab Michaele Hidalgo, exercitus viceregii Hispanici capitaneo Ignatio Allende, capitaneo militum subitariorum Ioanne Aldama et Iosepha Ortiz de Domínguez La Corregidora formabatur. Michael Hidalgo et suorum militum aliqui capti morteque a sclopetationis manipulo in Chihuahua pridie Kalendas Augustas 1811 multati sunt. Post quorum mortem, rectio ab Iosepho Maria Morelos suscepta est, qui praecipuas urbes meridianas cepit.

Anno 1813, Congressu Chilpancingensi convocato, die 6 Novembris Acta Solemnia Declarationis Libertatis Americae Septemtrionalis obsignata sunt. Iosephus Maria Morelos captus ultimoque supplicio die 22 Decembris 1815 affectus est. Annis secutis, seditio fere collapsa est, sed anno 1820 vicerex Ioannes Ruiz Apodaca exercitum, a creŏlo stratego Augustino de Iturbide ductum, contra Vincentii Guerrero copias misit. Vice quorum, Augustinus de Iturbide Vincentio Guerrero ad coniungendas vires occucurrit et anno 1821 Coronae Hispanicae repraesentantes et Augustinus de Iturbide Foedera Cordubensia obsignaverunt, quae Mexici libertatem secundum Consilium Igualae agnovit.

Augustinus de Iturbide se statim imperator Primum Imperium Mexicanum proclamavit. Seditio contra eum anno 1823 Civitates Foederatas Mexicanas statuit. Anno proximo, Reipublicae Constitutio elaborata est et Guadalupe Victoria primus nuper natae civitatis praeses factus est. Prima decennia post libertatem captam oeconomica instabilitate signata sunt, quae in Bellum Pastillorum anno 1836 et in pugnam inter Liberales, gubernationis foederalis modum defendentes, et Conservativos, hierarchicum gubernationis modum defendentes, induxit.

Anno 1836, strategus Antonius López de Santa Ana, bis dictator centralistaque, Septem Leges, penitus commutare temptavit ita, ut gubernii in unum conferendi causa perpluria instituta conderentur. Cum Constitutionem anni 1824 suspendit, bellum civile totam per civitatem extensum est triumque guberniorum libertatem declaraverunt: Respublica Texiae, Respublica Fluminis Magni, Respublica Iucataniae.

Texia prospere suam libertatem obtinuit et a Civitatibus Foederatis annexa est. Limitanea disputatio ad Bellum Mexicano-Statunitense, anno 1846 inceptum et biennium durans, adduxit; hoc bellum cum Foederis Guadalupiae obsignatione finem habuit, quod Mexicum paene totum terrarum dimidium Civitatibus Foederatis, inclusis California ac Novo Mexico, cedere coegit. Alia valde minor territorii transferentia, Arizonae ac Novi Mexici Meridionalium partium—Emptio Gadsdeniana—anno 1854 evenit. Bellum Castarum Iucataniae, Maiensis seditio, anno 1847 coepta, una inter prosperrimas modernas Amerindorum seditiones fuit. Maiae rebelles sive Cruzōbi) relative liberas inclavaturas usque ad decennium 194 defendere.

Insatisfactio cum Santa Ana regressu in potestatem Liberale Consilium Ayutlae, ineunte tempore Reformatio, induxit. Elaborata nova Constitutione anni 1857, civitatem laicam, foederalismum velut gubernationis formam et varias libertates statuit. Quia Conservativi hanc constitutionem accipere reiicere, Bellum Reformationis anno 1858 coepit, per quod ambo circuli suas proprias gubernationes habebant. Bellum anno 1861 finem habuit, Liberalibus vincentibus, ab Amerindo Benedicto Juárez praeside ductis. Mexicum decennio quod anno 1860 coepit militarem occupationem Francicam passum est, quae Secundum Imperium Mexicanum creavit, gubernante Domus Habsburgensis archiduce Ferdinandus Maximilianus Austriae, faventibus clero Catholico Romano et Conservativis, qui postea consilium mutavere et Liberalibus adunavere. Maximilianus se deditus, die 14 Iunii iudicatus, die 19 Iunii 1867 ultimo supplicio adfectus est.

Porphyrius Díaz, respublicanus generalis per interventionem Francicam, Mexicum e 1876 in 1880 et postea e 1884 in 1911 in quinque reelectionibus consecutivis, perihodo Porphyriatu nuncupata, gubernavit, qui non solum notabilibus oeconomicis rebus, collocationibus pecuniae in artibus scientiisque sed etiam disaequatione oeconomica repressioneque politica notatur.

Saeculum XX[recensere | fontem recensere]

Francisci I. Madero expeditiones inter 1909 et 1910.

Probabilis comitialis fraus quae ad quintam Porphyrii Díaz reelectionem adduxit Revolutionem Mexicanam anni 1910, in principio a Francisco I. Madero ductam, provocavit.

Porphyrius Díaz anno 1911 renuntiavit et Franciscus I. Madero praeses electus, sed post biennium per subitaneam conversionem a Conservativo generali Victorianus Huerta directam depositus necatusque est. Quod denuo bellum civile incepit, praeclaros velut Franciscum Villa et Aemilianum Zapata implicans, qui suas proprias vires formavere. Tertia vis, exercitus constitutionalis ab Venustiano Carranza ductus, bellum finire adeptus est et radicaliter constitutionem anni 1857 alteravit ut includerentur multae praemissarum socialiumque postulationum inter revolutionarios. Haec constitutio demum constitutio anni 1917 nuncupata est. Aestimatur bellum 900 milia hominum inter 15 milliones incolarum anno 1910 necavisse.

Interfecto Venustiano Carranza anno 1920, huic alius heros revolutionarius, Alvarus Obregón, sucessit, cui vicissim sucessit Plutarchus Elias Calles. Plutarchus Elias Calles anno 1928 denuo electus sed necatus est antequam munus suum susciperet. Anno 1929, revolutionarius, Alvarus Obregón, sucessit, cui vicissim sucessit Plutarchus Elias Calles. Plutarchus Elias Calles anno 1920 Factionem Nationalem Revolutionariam, postea Factionem Revolutionariam Institutionalem rursus baptizatam, condidit et tempus Maximatum nuncupatam coepit, quae cum Lazari Cárdenas del Río electione terminavit, qui varias oeconomicas socialesqie reformationes perfecit et praeterea significative industriam petroleosam PEMEX 18 Martii anni 1938 expropriavit, sed diplomaticam crisin cum civitatibus quarum cives negotia ob radicalem Lazari Cárdenas rationem perdiderant provocavit.

Foederis Liberi Commercii Americae Septemtrionalis obsignationis caerimonia, Octobre 1992. E sinistra dextrorsum (stantes) Praeses Carolus Salinas de Gortari, Praeses Georgius H. W. Bush, Primus Minister Brian Mulroney. (Sedentes) Iacobus Serra Puche, Carola Hills, Michael Wilson.

Inter 1940 et 1980, Mexicum substantiale oeconomicum incrementum expertum est qui aliqui historici miraculum Mexicanum appellant. Etsi oeconomia florere pergebat, disaequatio socialis offensivus factor esse perrexit. Praeterea, factionis PRI gubernatio magis magisque auctoritaria et aliquando oppressiva facta est (in Trucidatione Tlatelolcensi, anno 1968, ubi circiter 30 800 manifestatorum vitam perdidere).

Comitiales reformationes et petrolei pretiorum auctus Ludovici Echeverría Álvarez administrationem secuti sunt. Mala horum redituum gestio ad inflationem adduxit et Crisin anni 1982 ingravavit. Eodem anno, petrolei pretia collapsa sunt, faenoris pretia auxere et gubernatio debitum non solvendum esse. Praeses Michael de la Madrid Hurtado se ad monetae devaluationem vertit, quae vicissim inflationem provocavit.

Vincentius Fox primus praeses ex oppositionis factione fuit qui comitia praesidialia Mexicana post septuaginta annos vicit.

Anno 1988 Cuauhtemocus Cárdenas, antiqui praesidis Lazari Cárdenas del Río filius, se candidatus factioni PRI opponens presentavit et gravis minatio possibilisque victor factus est. Attamen, adeptus est secundum locum in comitiis propter fraudis comitialis accusationes notatis, ubi Carolus Salinas de Gortari victor declaratus est. Carolus Salinas de Gortari ambitiosum Liberale programma substatialiter inflationem reducere consecuturum incepit; denuo debitum externum pactus est et pleriquas societates publicas privatizavit, exceptis electricis petroleosis societatibus, et legis accommodationem proposuit quae exītus, praedia rustica municipalia, in privata praedia commutarent. Anno 1992 Foedus Liberi Commercii Americae Septemtrionalis obsignavit, quod anno 1994 vigere coepit. Eodem anno, nihilominus, Exercitus Zapatisticus Liberationis Nationis consurrexit.

Ingentis gubernativorum sumptuum quotidianarumque rationum incrementi causa iuxta cum fuga pecuniarum civitas in gravem recessionem oeconomicam anno 1995 intravit. Praeses Ernestus Zedillo pecuniam mutuam e Civitatibus Foederatis et Aerario Monetario Internationali consecutus est. Natio e crisi anno 1996 exivit; inter 1996 et 2000, index incrementi medii 5 centesimarum quotannis fuit. Anno 1997, nulla factio politica maioritatem absolutam in Congressu Unionis adepta est. Primum e Revolutionis Mexicanae fine, anno 2000 Vincentius Fox, oppositionis candidatus, primus Factionis Actionis Nationalis candidatus factus est, qui praeses foederalis electus est. Die 23 Martii 2005 trium Boreo-Americanarum nationum praesides Societatem Securitatis et Prosperitatis Americae Septemtrionalis sive SPP, gradum in maiorem communitariam integrationem, obsignavere.

In foederalibus comitiis anni 2006, factionis PAN Philippus Calderón Andrean Manuel López Obrador Factionis Revolutionis Democraticae per minimam suffragiorum marginem vicit; Andreas Obrador resultationes impugnavit et Philippi Calderón victoriam accipere recusavit. Post duos indeterminationis menses, Tribunal Comitiale Philippi Calderón victoriam decrevit, qui munus Kalendis Decembribus 2006 suscepit, quamquam Andreas Obrador resultationes et Philippi Calderón gubernationem agnoscere recusavit. Calderón structurales reformationes coepit, inter quas tributaria fiscalisque, iudicialis et pensionum reformationes, omnes a Congressu per primum eius mandati biennium probatae. Praeterea, pugnam contra narcomercaturam cum controversiosa Mexicanorum exercitus et virum armatarum participatione coepit. Tota civitas Aprili 2009, praesertim caput Mexicopolis, magnopere eruptione influenzae per H1N1 anno 2009 affectum est, quae per alias Americae Septemtrionalis et Europae regiones extensa est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Despectus in Mexicum ex spatio visum.

Mexicum circa 23º Septemtrionalibus et 102º Occidentalibus in Americae Septemtrionalis portione situm est. Paene totum Mexicum in Lamina Americana Septemtrionali est, cum parvis Paeninsulae Californiae Inferioris partibus in laminis Pacifica et Coco. Geophysice, aliqui geographi territorium Isthmi Tehuantepecensis oriente (circiter 12% totius) in America Media includunt. Geopolitice, nihilominus, Mexicum totum Americae Septemtrionalis pars iuxta cum Canada et Civitatibus Foederatis consideratur.

Totum Mexicum 1 972 550 chiliometrorum quadratorum latum est, quod id quartusdecimam maximam mundi nationem secundum aream facit, et circa 6000 insularum in Oceano Pacifico (etiam remotam insularum Aquaeluparum[9] et Revillagigedensium gubernationem), in Sinu Mexicano, in Caribico et in Mare Purpureum includit. Septemtrione, civitas limitem 3141 km latum partitur. Fluminis Magni[10] maeandri finem inter Mexicum et Civitates Foederatas e Civitatis Iuarezensis[11] (Hispanice Ciudad Juárez) Oriente usque ad Sinum Mexicanum definiunt. Naturalium artificiosarumque notarum series reliquum limitem e Civitate Iuarezensi usque ad Oceanum Pacificum delineat. Meridie, Mexicum limitem 871 km latum cum Guatimalia et alium 251 km latum cum Beliza partitur.

Mexicum duabus cordilleris Iugum Mater Orientale et Iugum Mater Occidentale nuncupatae transitur, quae Boreo-Americanorum Montium Saxosorum extensio sunt. Ex oriente versus occidentem, in media parte, respublica Axi Neovulcanico, etiam Monte Nivoso[12] sive Montibus Nivifera[10] nominato, transigitur. Quarta cordillera, Iugum Mater Meridianum, e Mechoacana usque ad Guaxacam patet.

Velut tale, pleraque Centralis Septemtrionalique Mexici territoria in elevatis altitudinibus sita sunt et maximae elevationes in Axi Neovulcanico inveniuntur: Acumen Orizabense, 5700 metrorum altum; Mons Fumosus (Navatlace Popōcatepētl), 5462 metrorum altum; Femina Alba, 5286 metrorum altum; et Nivatus Tolucensis, 4577 metrorum altum. Tres magnae urbanae agglomerationes in istarum quattuor elevationum vallibus sitae sunt Toluca, Magna Mexicopolis, et Angelopolis.

Clima[recensere | fontem recensere]

Tropicus Cancri revera civitatem in temperatam tropicamque zonas dividit. Paralleli vicesimi quarti septemtrione terrae minores temperaturas per hiemis menses cum magna nivis praecipitatione in montibus planitiebusque habent. Paralleli vicesimi quarti meridie, temperaturae constantes totum per annum sunt et solum secundum altitudinem variant. Quod Mexico in mundo variorum climaticorum systematum unum dat.

Vicesimi quarti paralleli areae, altae usque ad 1000 metra, (Meridionalis ambarum litoralium planitierum pars, talis Paeninsula Iucatania, mediam annuam temperaturam inter 24 et 28 ºC habet. Temperaturae elevatae totum per annum ibi, solum cum 5º dissimilitudinis inter aestatem et hiemem in media temperatura manent. Ambo Mexicana litora, exceptis Meridionali Sinus Campecorensis litore et Septemtrionali Californiae Inferioris litore, etiam gravium huracanis vulnerabiles aestate et autumno sunt. Vicesimi quarti paralleli septemtrione inferiores areae calidae umidaeque aestate sunt, quae generatim minorem temperaturam mediam annuam (inter 20 et 24 °C) moderatiorum condicionum causa hieme habent.

Magnarum Mexici urbium multae in Valli Mexicana aut adiacentibus vallibus sitae sunt, plerumque amplius 2000 metrorum altae. Quod eis dat clima temperatum totum per annum, cum temperaturis mediis annuis (inter 16 et 18 °C) et temperaturis subfrigitis noctu totum per annum.

Multae Mexici partes, praesertim septemtrione, clima siccum cum sporadicis pluviis habet, dum Meridionales tropicalium planitierum partes mediam amplius 2000 millimetrorum annuae praecipitationis habent. Verbi gratia, plurimae civitatis Septemtrionis urbes, inter quas Mons Regis, Hermosillum, et Mexicali, amplius 40 °C aestate patiuntur. In desertis Sonorae temperaturae 50 °C amplius attingunt. Mexici Septemtrio desertis pinctus est, quia in orbis terrarum latitudine in qua omnes regiones desertae formantur situs est.

Hydrographia[recensere | fontem recensere]

Mexici flumina in aspectus tres colliguntur; pelvem Pacifici, Sinus et intestinam. Longissimum Mexicanum flumen est Flumen Magnum Septemtrionis[10] in pelvi sinus. Quod 3034 chiliometrorum latum est et fini cum Civitatibus Foederatis prodest. Inter alia huius pelvis flumina Usumacinta, Guatimaliae finitima; Griialva?, forsitan flumen cum maxima aquae quantitate in civitate; et Panŭca[13], cuius pelvis Vallis Mexicanae pars est, sunt.

In Pacificum flumina Lerma Balsaeque magnum pondus Mexicanarumterrarum superiorum urbibus habentia; flumina Sonora, Forte, Maius et Yaqui prosperam civitatis boreoccidentis agriculturam sustentantia; et Coloratum, cum Civitatibus Foederatis divisum, influunt. Intestina flumina, scilicet ea quae in mare non influunt, brevia et pauci voluminis sunt. Excellunt flumina Casae Grandes in Chihuahua Nazaeque in Durango. Pleraque Mexicana flumina voluminis paucum habent et fere nullum eorum navigabile est.

Mexicum multos lacus et lacunas suo in territorio possidet, sed plerique parvi. Praecipuus lacus Chapala in civitate Xalisco est, qui propter nimium usum abiturus est. Alii ponderis lacus Patzquǎri, Zirahuenensis et Quitzeo sunt, omnes ei in Mechoacana. Praeterea, molium aedificatio lacuum artificialium formationem suppeditavit, inter quos moles Mille Insularum in Oaxaca.

Biodiversitas[recensere | fontem recensere]

Mexicum septendecim civitatum megadiversarum una in mundo est, cum amplius 200 000 dissimilium specierum, quia Mexicum lar? 10 aut 12 centesimae mundanae biodiversitatis est. Mexicum prima totius orbis civitas quod ad biodiversitatem reptilium spectat est, 707 speciebus descriptis; secunda in mammalibus, 438 speciebus; quarta in amphibiis, 290 speciebus; et quarta in flora, 26 000 dissimilium specierum. Mexicum etiam secunda civitas secundum oecosystematum numerum et quarta secundum totum specierum numerum putatur. Circiter 2500 specierum legibus Mexicanis proteguntur. Mexicana gubernatio Systema Nationale Informationis de Biodiversitate creavit, ad studendum et promovendum sustentabilem territorialium oecosystematum usum.

In Mexico, 17 milliones hectariorum Regiones Naturales Protectae considerantur in quibus comprehenduntur 34 reservata biosphaerae (inalterata oecosystemata), sexaginta duo consaepta reipublicae, quattuor monumenta naturalia (ob aestheticum, scientificum aut historicum valorem in perpertuum protecta), viginti sex regiones protectarum florae faunaeque, quattuor regiones protectarum opium naturalium (conservatio terrae, pelvium naturalium, silvarum), et septendecim sanctuaria (zonae cum opulentia speciebus abundante).

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Constitutio Mexicana anni 1917 rempublicam foederalem praesidialisticam cum potestatum separatione inter exsecutivum, legisferum iudicialemque ramos creavit. Historice, exsecutivus dominans ramus est, cuius potestas praesidi datur, qui leges e parlamento, congressu foederali sive Congressu Unionis, emanatas promugat exsequiturque.

Congressus Mexici.

Congressus crescentis ponderis munere ex anno 1997 functus est, cum oppositionis factiones primum ponderis victorias consecutae sunt. Praeses etiam leges per decretum exsecutivum in quibusdam oeconomicis pecuiariisque campis scribit, utendo potestatibus a Congressu delegatis. Praeses per suffragium universale sexenni muneri eligitur et denuo munus obire nequit. Non est praeses vicarius; dimissionis aut praesidis mortis casu, praeses temporarius a Congressu eligitur.

Congressus Nationalis bicameralis est, a Senatu sive Camera Senatorum et Camera Deputatorum compositus. Consecutiva recidiva electio prohibetur. Senatores sexenni muneri eliguntur et deputati per triennium serviunt. 128 sedes Senatus occupantes per mixtionem electionis directae ac repraesentationis proportionalis eliguntur. In Camera Inferiori Deputatorum, 300 e 500 deputatis directe in circulis uninominalibus eliguntur, dum reliquae 200 sedes per modificatam repraesentationis proportionalis formam fundatam in quinque comitialibus basibus eliguntur. Hae 200 sedes ad iuvandas factiones minimas ut ad Parlamentum accedant creatae sunt.

Rationes internationales[recensere | fontem recensere]

Mexici civilitas externa a praeside ducitur et per Secretariam Relationum Exteriorum efficitur. Cuius principia constitutionaliter Articulo 89, Sectione 10 statuta sunt; inter quae autodeterminatio populorum, non interventio, pacifica conflictuum resolutio, viris usus prohibitio in rationibus externis, iuridica Civitatis equitas, coöperatio internationalis evolutioni et pugnae pro pace securitati. Ex anno 1930, Doctrina Estrada ponderis complemento his principiis inservivit.

E sua libertate, Mexicanae rationes externae praesertim et ad Civitates Foederatas, suus maximus commercialis socius, et ad vicinas historice ligatas nationes in America Latina Caribicoque directae sunt. Intestinorum problematum ergo, inter quae Revolutio Mexicana, ineunte saeculo XX Mexicum propemodo sepositum ab internationalibus rebus mansit. Denuo ordine statuto, eius civilitas externa in secutorum decenniorum acclamatione hemisphaerica fundata est. Suam libertatem ex Civitatibus Foederatis ostendens, Mexicum Cubanae gubernationis revolutionariae consolidationem decennio 197, Revolutionem Sandinisticam in Nicaragua decennio 198 et Sinistros circulos in Salvatoria decennio 199 firmavit.

Nihilominus, e decennio 201, antiquus praeses Vincentius Fox novam civilitatem externam adoptavit quae aperturam, communitatis internationalis iudiciorum acceptionem, in civilitate externa participationis incrementum et etiam maiorem integrationem referentem ad vicinas Septemtrionis nationes postulabat. Maior prioritas Americae Latinae et Caribico a praesidis Philippi Calderón gubernatione data est.

Praeterea, e decennio 200, Mexicum Consociationis Nationum Concilium Salutis et eius operis methodous reformare quaesivit, faventibus Canada, Italia, Lusitania et aliis novem nationibus, circulum informaliter Consociatio Coffei nuncupatum formantibus. Sicut florens regionalis emergensque potentia, Mexicum orbis terrarum ponderis praesentiam habet et variarum internationalium organizationum instantiarumque membrum est, inter quas Consociatio Nationum, Ordo Civitatum Americanarum, G8+5, G20 maximarum oeconomiarum, Cooperatio Oeconomica inter Asiam et Pacificum et Consociatio pro Oeconomica Cooperatione et Evolutione.

Vires armatae[recensere | fontem recensere]

Mexicani spatii aërii divisio in regiones: purpureo Regio Aëria Boreoccidentis; smaragdo Regio Aëria Boreorientis; aureolo Regio Aëria Centri; et fulvo Regio Aëria Austorientis.

Mexicum tertiam maximam dispensationem oeconomicam praesidio in America Latina habet, cum annua militarium sumptuum relatione 24 944 billionum dollariorum Civitatum Foederatarum sive fere 1.6 centesimae PDG. E decennio 200, cum militares suum munus in bello contra drogias adepti sunt, crescens pondus in acquirendis aëriae vigilantiae crepidinibus, aëroplanis, helicopteris, digitalibus proelii technologiis, urbani belli instrumentis ac rapida copiarum transvectione collocatum est.

Viribus Armatis Mexici duae partes sunt: Exercitus Mexicanus, Virem Aëriam Mexicanam comprehendens, et Classis Mexici. Vires Armatae Mexicanae ponderis infrastructuras manent, inter quas delineandorum, quaerendorum ac experiendorum armorum, vehiculorum, aëroplanorum, navium ac electronicorum defensivorum systematum instructus; militaris industriae fabricandae media ad construenda talia systemata; et alti gradus navalia ponderis naves bellicas ac progressivorum missilium technologiam construentia.

Hi instructus significative in opera oeconomiamque impingunt. Ultimis annis, Mexicum suas exercitationis technicas, militare mandatum ac informationis structuras melioravit et inivit rationem ut autosufficientior in praebendo suis militaribus fieret, sic delineandis fabricandisque suis propriis armis, missilibus, aëroplanis, vehiculis, ponderis armamento, electronica, defensionis systematibus, ponderis industrialibus instrumentis militaribus et ponderis navibus bellicis.

Historice Mexicum se neutrale internationalibus in conflictibus mansit, excepto Bello Orbis Terrarum Secundo. Attamen, ultimis annis, aliquae factiones politicae Constitutionis alterationem proposuere quae permitteret Exercitui Mexicano, Viri Aëriae et Classi ut cum Consociatione Nationum in missionibus pacis cooperarentur aut ut militare auxilium nationibus officialiter id petentibus praeberetur.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Sex regiones Mexicanae.

Mexicum in triginta unam civitates et unum districtum foederalem dividitur. Quae inferius cum suis capitibus sunt:

Civitas Mexicana Latine Civitas Mexicana Hispanice Civitas Mexicana Navatlace Incolae (Census 2010) Area km² Caput Latine Caput Hispanice Caput Navatlace
Civitates Foederatae Mexicanae Estados Unidos Mexicanos Mēxihcatl Tlacetilīlli Tlahtohcāyōtl 112 322 757 1 972 550 Mexicopolis Ciudad de México Āltepētl Mēxihco
Aquae Caldae sive Aquae Calidae[14] sive Aguas Calientes[15] Aguascalientes Aguascalientes 1 184 996 5618 Aquae Caldae[16] sive Aqua Calidae sive Aguas Calientes[17] Aguascalientes Aguascalientes
Bellator Guerrero Guerrero 3 388 768 63 621 Chilpancingum[18] Chilpancingo de los Bravo Chīlpantzinco
California Inferior [19] Baja California Tlani California 3 155 070 71 446 Mexicali Mexicali Mēxihcali
California Inferior Meridionalis [20] Baja California Sur Tlani California Huitztlāmpa 637v026 73 922 Pax[21] La Paz La Paz
Campesis sive Campecum[22] Campeche Campech 822 441 57 924 Sanctus Franciscus Campesis sive Sanctus Franciscus de Campeco[23] sive Sanctus Franciscus Campecorensis [24] San Francisco de Campeche Campech
Civitas Mexici Estado de México Tlahtohcāyōtl Mēxihco 15 175 862 22 357 Toluca[25] Toluca de Lerdo Tōllohcān
Chiapae Chiapas Chiyapan 4 796 580 73 289 Tuxtla Gutierrez Tuxtla Gutiérrez Tōchtlān Gutiérrez
Chihuahua[26] Chihuahua Chihuahhua 3 406 465 247 455 Chihuahua Chihuahua Āltepētl Chihuahhua
Coahuila Coahuila de Zaragoza Cōāhuillān Zaragoza 2 748 391 151 455 Saltillum[27] Saltillo Saltillo
Colima Colima Cōlimān 650 555 5625 Colima Colima Cōlimān
Durangum[28] Durango Durango 1 632 934 123 451 Victoria Durangensis Victoria de Durango Victoria de Durango
Guanahuatum Guanajuato Guanajuato 5 486 372 30 608 Guanahuatopolis Guanajuato Pachtitlan
Guaxaca[29] Oaxaca Huāxyacac 3 801 962 93 793 Guaxaca de Juárez Oaxaca de Juárez Huāxyacac Juárez
Hidalgum Hidalgo Hidalgo 2 665 018 20 846 Pachuca Sotoensis Pachuca de Soto Pachohuahcān Soto
Iucatania[30] sive Yucatanium[10] Yucatán Yucatán 1 490 668 75 539 Emerita Augusta Mérida Mérida
Mechoacana sive Mechoacanum[31] Michoacán de Ocampo Michhuahcān Ocampo 4 351 037 58 643 Morelia Morelia Morelia
Morelum Morelos Morelos 1 777 227 4893 Cuernavaca[32] Cuernavaca Cuauhnāhuac
Naiaritis Nayarit Nayarit 1 084 979 27 815 Tepicum[33] Tepic Tepīc
Nova Legio Nuevo León Yancuīc León 4 653 458 64 220 Monterrey sive Mons Regis Monterrey Monterrey
Puebla Puebla Puebla 5 779 829 34 290 Angelopolis sive Angeli[34] Puebla de Zaragoza Cuetlaxcōāpan
Queretarum[35] Querétaro Querétaro 1 827 937 11 684 Sanctus Iacobus Queretarensis[36] Santiago de Querétaro Santiago Tlachco
Quintana Roo Quintana Roo Quintana Roo 1 325 578 42 361 Chetumalia[37] Chetumal Chetumal
Sanctus Ludovicus Potosiensis[38] San Luis Potosí San Luis Potosí 2 585 518 60 983 Sanctus Ludovicus Potosiensis San Luis Potosí San Luis Potosí
Sinaloa Sinaloa Sinaloa 2 767 761 57 377 Culiacanum[39] Culiacán Rosales Cōlhuahcān Rosales
Sonora Sonora Sonora 2 662 480 179 503 Hermosillum[40] Hermosillo Pītic
Tabasca[41] Tabasco Chontalpan 2 238 603 24 738 Villahermosa Villahermosa Villahermosa
Tamaulipae Tamaulipas Tamaulipas 3 268 554 80 175 Civitas Victoriensis[42] Ciudad Victoria Āltepētl Victoria
Tlascala[43] sive Tlaxcala[44] Tlaxcala Tlaxcallān 1 169 936 3991 Tlascala Xicohtencatlensis sive Tlaxcala Xicohtencatlensis Tlaxcala de Xicohténcatl Tlaxcallān Xīcohtēncatl
Veracrux[45] Veracruz de Ignacio de la Llave Veracruz 7 643 194 71 820 Ialapa[46] Xalapa-Enríquez Xālāpan Enríquez
Xalisca[47] Jalisco Xālīxco 7 350 682 78 599 Guadalaxara[48] sive Guadalaiara[49] sive Arriaca[50] Guadalajara Ātemaxac
Zacatecae[51] Zacatecas Zacatēcapan 1 490 668 75 539 Zacatecae[52] Zacatecas Zacatēcapan
Districtus Foederalis Distrito Federal Tlahtōlōyān Calpōlli 8 851 080 1485 Mexicopolis Ciudad de México Āltepētl Mēxihco

Demographia[recensere | fontem recensere]

Mexicanae civitates secundum spissitudinem incolarum.

Mexicum est frequentissima civitas Hispanophonica toto in orbe terrarum et secunda frequentissima civitas in America Latina, post Brasiliam. Circiter 60 centesimae incolarum Mixticii ethnous, 15 centesimae Amerindi, et 25 centsimae Europaeae originis sunt.

Totum per saeculum undevicensimum, numerus incolarum Mexici vix duplicatus est. Haec declivitas per prima duo saeculi vicensimi decennia perrexit, et adhuc sic censu 1920 duorum millionum incolarum amissio perscripta est. Quod Revolutioni Mexicanae, inter 1910 et 1920 eventae, debitum est.

Index incrementi magnopere inter 1930 et 1980 auxit, cum civitas indices incrementi maiores quam 3 centesimae (inter 1950 et 1980) perscribere attigit. Numerus incolarum Mexicanus in triginta annos duplicatus est et isto rhythmo ut anno 2000 120 milliones Mexicanorum essent exspectabatur. Ob quod, gubernatio foederalis Consilium Nationale Populositatis (Hispanice Consejo Nacional de Población sive CONAPO) creavit cuius missio actiones temperationi natalium statuere prolemque reipublicae investigare est. Rationes bene successerunt et index natalium usque ad 1,6 tempore inter 1995 et 2000 decrevit. Exspectatio vitae e 36 annis in 72 anno 2000 transiit.

Saeculo vicensimo ineunte, fere 90 centesimae incolarum regiones rusticas (vicos, oppida, oppidula) incolebant. Anni 1960 census data obtinuit ubi urbani incolae (50.6% omnium) rusticis numerosiores sunt. Post triginta annos 80 centesimae constituebant et hodie paulum plus quam 18 centesimae Mexicanorum e civitatibus ubi nati sunt exeunt. Variae inclinationes et mediarum magnarumque urbium industrializandarum processum et gradatim depauperandi ruris processum, agripecuariarum activitatum recessionis ergo effectum, explicare possunt. Foederativae entitates maximum incolarum numerum conglobantes Districtus Foederalis, Veracrux, Xalisca, et Puebla sunt. Dum minime populosae California Inferior Meridionalis, Campecum et Quintana Roo sunt. Haec ultima civitas duarum una est quae unum indicum incrementi incolarum maximum in natione propter periegeticam Cancuni industriam ostendit, quod 50 centesimae Quintanaroënsium conglobat.

Hic inferius est tabula cum urbibus populosissimis in Mexico secundum censum 2010:

Positio Urbs Civitas Incolae Positio Urbs Civitas Incolae
1 Mexicopolis Districtus Foederalis 20 137 152 13 Mexicali California Inferior 936 145
2 Guadalaxara Xalisca 4 434 252 14 Aquae Caldae Aquae Caldae 932 298
3 Mons Regis Nova Legio 4 080 329 15 Cuernavaca Morelum 875 598
4 Angelopolis Puebla 2 668 347 16 Acapulcum[53] Bellator 863 438
5 Toluca Civitas Mexici 1 846 602 17 Tampicum[54] Tamaulipae 858 620
6 Tigiuana[55] California Inferior 1 751 302 18 Chihuahua Chihuahua 851 971
7 Legio Guanahuatum 1 609 717 19 Saltillum Coahuila 823 098
8 Civitas Iuarezensis Chihuahua 1 328 017 20 Morelia Mechoacanum 806 822
9 Lacuna Coahuila 1 215 993 21 Veracrux Veracrux 801 122
10 Sanctus Ludovicus Potosiensis Sanctus Ludovicus Potosiensis 1 165 379 22 Villahermosa Tabasca 755 416
11 Sanctus Iacobus Queretarensis Queretarum 1 097 028 23 Reynosa Tamaulipae 725 793
12 Emerita Augusta Iucatania 970 495 24 Cancunum[56] Quintana Roo 676 238


Linguae[recensere | fontem recensere]

Linguae nationales[recensere | fontem recensere]

Indigenae Mexici linguae1
Carta indiginas Mexici linguas monstrat
Lingua Locutores
Navatlaca (Nāhuatlahtōlli) 1 659 029
Maia (Maaya t'aan) 892 723
Mixteca (Tu'un sávi) 510 801
Zapoteca (Diidxazá) 510 801
Tsotsilica (Batsil k'op) 356 349
Tseltalica (K'op o winik atel) 336 448
Otomica (Hñä hñü) 327 319
Totonaca (Tachihuiin) 271 847
Mazateca (Ha shuta enima) 246 198
Cholica (Ch'ol) 189 599
Huasteca (Téenek) 173 233
Chinanteca (Tsa jujmí) 152 711
Mazahua (Jñatho) 151 897
Purepĕcha (P'urhépecha) 136 388
Mixeica (Ayüük) 135 316
Tlapaneca (Me'phaa) 119 497
Tarahumara (Rarámuri) 87 721
Mayo (Yoreme) 60 093
Amuzga (Tzañcue) 48 843
Chatina (Cha'cña) 47 762
Toiolabalica (Tojolwinik otik) 44 531
Popoluca Montana (Tuncápxe) 44 237
Chontalica Tabascae (Yokot t'an) 43 850
Huicholica (Wixárika) 36 856
Zoqueana (O de püt) 34 770
Tepehuanica (O'dam) 30 339
Triqueica (Tinujéi) 24 491
Cora (Nayeeri) 19 512
Popoloca 18 926
Huaveica (Ikoods) 16 135
Cuicateca (Nduudu yu) 15 078
Yaquica (Yoreme) 15 053
Quaniobalica (Q'anjob'al) 10 833
Tepehua (Hamasipini) 10 625
Pame (Xigüe) 9768
Mamica (Qyool) 8739
Tequistlateca (Slijuala sihanuk) 5534
Chuiica 2143
Mixteca Sanctae Mariae Zacatepecensis (Tu'un Va'a) 2067
Chichimeca (Úza) 1987
Guarixia (Warihó) 1905
Chocholteca (Runixa ngiigua) 1078
Nevomeica (Oob No'ok) 836
Quecchíca (Q'eqchí) 835
Lacandonica (Hach t'an) 731
Iacalteca (Abxubal) 584
Matlatzinca (Tlahuica) 522
Serica (Cmiique iitom) 518
Ixcateca 406
Quicensis 286
Cactsicelica 230
Paipaica (Jaspuy pai) 221
Cucăpa (Kuapá) 206
Mototzintleca (Qatok) 186
Didacensis (Ti'pai) 185
Oödhamica (O'odham) 153
Cicapuvica (Kikapoa) 144
Ixilica 108
Cochimica (Laymón, mti'pá) 96
Ciliva (Ko'lew) 55
Aguacateca 27

¹ Non includitur lingua Hispanica (español) qua 97% incolarum utuntur

Fons: CDI (2000)

Lex Generalis Iurum Linguisticorum Populorum Indigenarum linguas civitatis Hispanicam et 65 linguas Indigenicas Mexicanas agnoscit. Lingua Hispanica dominans lingua officialibus in rebus et plerorumque Mexicanorum sermo patrius est.

Fere 7 centesimae incolarum linguā Indigenicā utuntur. Gubernatio officialiter 63 linguarum Indigenarum agnoscitur, quarum aliquae similes varietates conglobantur quae considerandae sunt linguae dissimiles aliquibus linguistis. Inter linguas Indigenicas, maximum locutorum numerum possidentes linguae Navatlaca et Maia (Hispanice maya sive maya yucateco; Maiice maaya t'aan) sunt; quae coniunctim amplius duorum millionum locutorum summam faciunt. Casus oppositus lingua Maia Lacandonica (Lacandonice hach t'an sive jach-t’aan) est, cuius numerus locutorum centum non attingit. Adhuc evidentiior est linguarum casus talis Cilivae (Hispanice kiliwa; Cilivice k’olew ñaja’) cuius locutores inter decem quinquagintaque hominum aestimantur (informatio secundum dissimiles fontes variat), problema cui vis additur propter geographicam Cilivarum familiarum segregationem. Quoque significativus Zoqueana dialecto Ayapaneco (Ayapanece nuumte oote) utentium casus est, quae recentes ob investigationes locutores solum duos homines esse sciuntur qui praeterea non hanc linguam in usum et ergo exstincta consideratur. Secretaria Educationis Publicae bilinquia systemata educationis in Indigenicis ruralibusque communitatibus statuit quia suscitata est de facto necessitas communicandi cum maiore Hispanophonica parte; magna Indigenarum pars bilinguis aut trilinguis est.

Linguae allochthonicae[recensere | fontem recensere]

Cum Civitates Foederatae Americae vicinitatis ergo, linguae Anglicae praesentia constans sit, praesertim in urbanis centris, musica, ac cinematographia, praeterea est communissima in negotiorum ambitu propter oeconomicas res quas Mexicum cum reliquo orbi terrarum habet.

Inter linguas in Mexicum ab Europaeis immigrantibus haud Hispanis adductas, "attrahit attentionem" linguae Venetae Chipilensis (Hispanice et Chipilice Chipileño) casus, qua Chipilum (Hispanice et Chipilice Chipilo), Poblana urbs anno 1882 ab Italis immigrantibus condita, utitur. Hodie fere omnes urbis habitatores Venetice suis in quotidianis activitatibus loquuntur. Lingua Veneta etiam in Vera Cruce, Huatusci et Coloniae Manuel González, auscultatur. Est in Mexico ubi invenitur dialectalis variatio linguae in praesenti Venetiis locutae simillima, praeterea, Mexicum primis locis secundum Venetophonorum numerum iuxta cum Italia, Slovenia et Croatia invenitur.

Alius similis casus linguae Saxonicae Mennonitae est, quae Saxonica dialectos qua Mennonitae communitates in civitatibus Chihuahua, Zacatecis, Durango, ac Campeco.

Lingua Francogallica etiam in civitate Vera Cruce auscultatur, cum Francica colonizatione hac in civitate, praesertim oppidis Iicaltepeci, Perotis, Sancti Raphaëlis et Mentideri. Lingua Italica qua loquuntur Zentla, Veracrux, Riviera Maya, Paeninsula Californiae Inferioris et Mexicopolis. Alius casus est lingua Theodisca in Soconuscae[57] zona, in Chiapis, ubi Germanicas colonias collocavere, et civitatis Pueblae capite, quia ibi invenitur compages autocinetica Volkswagen. Etiam Germanicarum communitatum praesentia in Sinaloa talium Mazatlani[58] et Culiacani.

Habetur ponderis praesentia Hispanorum haud Castellani in Mexicano territorio, praesertim per Bellum Civile Hispanicum et antiquis praesidibus Lazaro Cárdenas del Río ac Manuele Ávila Camacho. Ultimis annis advenere novi Hispani migrantes inter quos excellunt Catalanophoni, numerosissimi cum fere 7500 bilinguium locutorum qui in Districtu Foederali, Puebla et Quintana Roone conglobantur. Quos sequuntur Vascophoni cum fere 500 locutorum in Districtu Foederali, Nova Legione et Colima conglobatorum. Denique minore quantitate habentur bilingues Gallaicophoni circa 5000 locutorum intra Districtum Foederalem, Civitatem Mexici, Veram Crucem et Xaliscam constituentes. Adhuc haec linguae in Mexico propter nisum ab Hispanica ambasciata effectum auscultari discique possunt. Etiam lingua Catalana et in urbis universitariae Universitas Nationalis Autonoma Mexici Centro Disciplinae Linguarum Adventiciarum et in Orpheo Catalanico (Catalanice Orfeó Català), lingua Vasconica in Casa Vasca in Polanco sita et lingua Gallaica in centris La Galleguidad Mexicopoli et Arriacae sitis disci potest.

Arabice loquentium numerus maior quam decem milia aestimatur, quorum fere omnes e Libano proveniunt et plerique bilingues. Sunt etiam Syriaci, Marocenses, Aegyptii, Algerini, Palaestini et Iraquienses allophyli. Nihilominus etiam magnus Hebraice, Iudaeogermanice et Iudaeohispanice loquentium numerus sunt, quia Iudaica communitas magna praesentia in natione habet, cuius numerus incolarum in amplius 50 000 hominum aestimatur, omnes etiam bilingues.

Excepta lingua Hispanica, nulla alia Europaea lingua consideratur lingua nationalis, quamvis eius numerus loquentium maior quam alicuius linguae Indigenae sit. Ergo, in rebus talibus educatione publica nec in iustitiae impertitione non prospectatur.

Attamen singula Mexicana ethnē singulis linguis suam nationem nuncupant sic:

Lingua Nomen
Lingua Amuzga Mejiku
Lingua Ciliva Maay Tay Ñia’k
Lingua Cholica Mexiku
Lingua Hispanica México
Lingua Huasteca Labtom
Lingua Mazahua B'onro
Lingua Maia Meejiko
Lingua Mazateca Méjiko
Lingua Mixeica Nüviinm
Lingua Mixteca Nuuyo
Lingua Navatlaca Mexihco sive Mexiko
Lingua Otomica Monda
Lingua Purepĕcha Mejiku
Lingua Saxonica Mennonita Mexiko
Lingua Tarahumara Méjiko
Lingua Toiolabalica Mejiko
Lingua Totonaca Méjiko
Lingua Tseltalica Méxiko
Lingua Tsotsilica Méxiko
Lingua Veneta Chipilensis Mésico
Lingua Yaquica Mehiko
Lingua Zapoteca México

Religio[recensere | fontem recensere]

Nostra Domina Guadalupensis, Mexicanorum Catholicorum patrona. Mexicum secunda civitas cum plurimis Catholicis in toto orbe terrarum post Brasiliam.

Census 2010, ab Instituto Nationali Statisticae et Geographiae effectus, Catholicismum Romanum praecipuam civitatis religionem cum 82.7 centesimae incolarum indicavit, dum 9.7 centesimae (10 924 103) ad alias ddenominationes Christianas pertinent, inter quas Evangelici (5.2%), Pentecostales (1.6%), alii Protestantes aut Reformati (0.7%), Testes Iehovah (1.4%), Adventistae Septimi Diei (0.6%) et Mormones (0.3%). Fere 172 891 (minus quam 0.2% incolarum) ad alias haud Christianas religiones pertinebant, dum 4.7 centesimae se nullam religionem habere declaraverunr. Fere 2,7 ccentesimae nihil determinaverunt.

Religio Percentatio
Catholici
  
82.7%
Alii Christiani
  
9.7%
Sine religione
  
4.7%
Non determinati
  
2.7%
Aliae religiones
  
0.2%

Circa 92 924 489 Catholicorum in Mexico, absolutis terminis, secunda maxima Catholica communitas in toto orbe terrarum est, post Brasiliam. Quorum 47 centesimae servitiis religiosis hebdomadaliter intersunt. Singulae urbes, oppida et vici in Mexico singulas festivitates quotannis ad commemorandos suos locales sanctos patronos habent. Festum Nostrae Dominae Guadalupensis, Mexici sancta patrona, pridie Idus Decembres commemoratur et religiosus dies festus a multis praecipuissimus in republica consideratur.

Census 2010 314 932 hominum Ecclesiae Mormonicae asseclas esse informavit, quamquam ecclesia anno 2009 amplius adscriptorum sectatorum millionem habere protulit. Circiter 25% adscriptorum asseclarum hebdomadale sacramentum participant, quamvis hic numerus mutare magis aut minus possit.

Iudaeorum praesentia in Mexico in annum 1521 regreditur, ubi Ferdinandus Cortesius iuxta cum variis conversis Aztecos vicit. Secundum censum 2010, sunt 67 476 Iudaeorum in Mexico. In Mexico Islamismus a paucis civibus urbe Torreonensi,[59] in Coahuila, colitur et sunt circiter 300 Musulmanorum Sancti Christophori de las Casas,[60] in Chiaparum regione. Censu 2010, 18 185 Mexicanorum ad aliquam Orientalem religionem, intra categoriam parvum Buddhisticum allophylum includentem, pertinere retulere.

Compositio ethnica[recensere | fontem recensere]

Mexicum ethnice varium est et constitutio id multiculturalem nationem definit. Nationalitas Mexicana relative iuvenis est, orta circa annum 1821, ubi Mexicum libertatem ex Imperio Hispanico adeptum est, et a multis regionalibus ethnesi dissimilibus, sicut variis Indigenis gentibus ac Europaeis immigrantibus, componitur. Plerique Mexicani Mixticii sunt, culturalis Mexici identitatis nucleum componentes.

Anno 2004, gubernatio Mexicana Institutum Nationalis Medicinae Genomaticae condidit. Maio 2009 Institutum relationem in magno Mexicanorum genomatis studio emisit. Inter inventa, relatae sunt 80 centesimae Mexicanorum Mixticiae quoquomodo esse, et Europaeae indigenaeque originis proportiones circiter uniformes esse. Mixturae geographice proportiones e septemtrione in meridiem variant, velut anteriora praegenomatica studia figuraverant, cum Europaica contributione praesertim septemtrione et cum maiore Indigenico elemento meridie. Praecipuarum studii conclusionum una, licet dissimilibus avitis geneticis circulis omnis orbus terrarum composita, Mexicanos genetice dispares inter mundi gentes esse affirmat.

Immigratio emigratioque[recensere | fontem recensere]

Mexicum cum maximo Statunitensium civium numero, unum millionem anno 1999 aestimato, foris lar est, quod 1 centesima incolarum Mexici et 25 centesimae omnium Statunitensium foris repraesentat. Inter alias praecipuas communitates Mesoamericani ac Austroamericani advenae sunt, praesertim Argentinae, Brasiliae, Chiliae, Columbiae, Peruviae, Cubae, Venetiolae, Guatimaliae et Belizae. Quamvis aestimatio varient, Argentina communitas secunda maxima adventicia communitas in natione consideratur, alicubi inter 30 000 et 150 000 aestimata. Mexicum etiam magnum Libanensium numerum accepit, quorum communitas circiter 400 000 hominum est.

Parvum saeptum spisse populosam Tigiuanam, in Mexico (a dextra), Didacopoli (a sinistra), in Civitatibus Foederatis separat. Secunda moenia usque ad Oceanum Pacificum aedificantur.

Per saeculum vicensimum, Mexicum secutum est consilium concedendi asyli Latinamericanis ac Europaeis sociis (praesertim Hispanis anno 1940), e politicis persecutionibus in originis nationibus effugientibus. Octobre 2008, Mexicum suas immigrationis regulas firmavit et Cubanos qui natione loco intrandi in Civitates Foederatas utebantur deportari decrevit. Quia Mexicum valde opulentius quam statim suorum limitum Austroriente nationes est, Mexicum chronica difficultas cum istarum nationum immigratione illegitima habet, praesertim Guatimaliae, Honduriae et Salvatoriae. Magnus Mesoamericanorum migrantium numerus qui Occidentales Guatimaliae fines versus Mexicum transeunt quotannis deportantur.

Discrepantiae inter publicos advenarum illegitimorum numeros alium et omnium adventiciorum residentium, libere e immigrationis statu, valde magnae sunt. Publicus adventiciorum incolarum numerus in Mexico 493 000 anno 2004 est, quorum plerique, 86.9 centesimae, in Civitatibus Foederatis nati (exceptis Chiapis, ubi plerique immigrantes Mesoamericani). Quinque civitates cum maximo immigrantium numero California Inferior (12% omnium immigrantium), Mexicopolis (11.4%), Xalisca (9.9%), Chihuahua (9%) et Tamaulipae (7.3%) sunt. Amplius 54.6 centesimae immigrantium quindecim annos aut minus nati, dum 9 centesimae 50 annos nati aut magis sunt.

Immigratio illegitima difficultas Mexico fuit, praesertim decennio 198. Anno 2006, in Mexico detenti sunt 182 000 hominum qui illegaliter in natione intraverant, praecipue in circumiectis Guatimaliae, Honduriae, Salvatoriae, omnium Mesoamericanarum nationum Mexico Meridie finitimarum. Minor illegalium immigrantium numerus ex Aequatoria, Cuba, Sinis, Africa Australi et Pacistania proveniunt.

Mexicum etiam maximum immigrationi fontem Civitatibus Foederatis repraesentat. Circa 9 centesimae incolarum in Mexico natorum nunc Civitates Foederatas incolunt. 28,3 milliones Civitatum Foederatarum Mexicanam ascendentiam habere anno 2006 asseruere.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Mexicanarum civitatum tabula Indicem Evolutionis Humanae anno 2004 indicans       0,80 et maior       inter 0,750 et 0,799       inter 0,70 et 0,749

Mexici oeconomia, in praesenti, in quarto decimo loco mundi secundum Productum Domesticum Grossum nominalem (anno 2011) et undecimo loco si PDG secundum potentiam emendi mensus spectatur est. Praeterea revera natio evolutissima in Latinamerica est, solum a Brasilia superata. E crisi anni 1994, administrationes nationis macrooeconomica fundamenta melioravere. Mexicum significative a crisi Austroamericana anni 2002 non affectum est et positivos incrementi indices post brevem stagnationem anni 2001 servavit. Agenturae indictionis crediti Moody's, Martio 2000, et Fitch Ratings Ianuario 2002 gradus collocandae pecuniae indictiones debito suvereno Mexicano emisere. Quamquam macrooeconomica stabilitas sine exemplo, quod inflationem ac fenoris indices gradibus summis reduxit et reditum per capita auxit. disparitates enormes inter urbanos ruralesque incolas, inter Septemtrionales, Centrales Meridionalesque civitates et inter divites pauperesque continuant, licet sit crescens ordo medius e decennii 200 dimidio. Difficultatum aliquae gubernationi infrastructuras renovare, systema fiscale ac operariorum leges modernizare et inaequalitatem redituum deminuere sunt.

Mexicanae oeconomiae traiectoria secundum Aerarium Monetarium Internationale (inter 1980 et 2011).

Oeconomia evolutionem rapidam in hodiernis industrialibus diaconiarumque campis cum proprietatis privatae incremento servat. Recentes administrationes competitionem in portibus, ferriviis, telecommunicationes, electricitatis generatione, gasii terrigeni distributio et aëroportibus cum proposito meliorandae Mexicanae infrastructurae expanderunt. Velut oeconomia versus exportationem directa, amplius 90 centesimae commercii Mexicani est per commercii liberi foedera cum amplius quadraginta nationibus, inclusis Unione Europaea, Iaponia, Israele et magna Mesoamericae Austroamericaeque parte, praesertim cum Brasilia.

Foedus commercii liberi praecipuum est Foedus Liberi Commercii Americae Septemtrionalis, quod anno 1994 vigere coepit et anno 1992 a Civitatum Foederatarum, Canadae Mexicique gubernationibus obsignatum est. Anno 2006, commercium Mexicanum cum suis duobus Septemtrionalibus collegis fere 50% nationalium exportationum ac 45% importationum responsale fuit. Nuper, Congressus Unionis praecipuam fiscalem, pensionum iudicialemque reformationem approbavit, dum de industriae et petrolei reformatione in praesenti disceptatur. Secundum praecipuarum societatum catalogum in toto orbe terrarum anno 2008 Forbes Global 2000, Mexicum sedecim societates in classificatione habebat.

Mexicum mercatus liberi oeconomiam mixtam habet et velut reditus mediani-magni natio firme statutum est. Est undecimo loco catalogi mundani secundum PDG cum potentia emendi mensum. Secundum ultimas promptas Aerarii Monetarii Internationalis informationes, Mexicum secundum maximum PDG per capita, 9716 $, in Latinamerica anno 2007 terminis nominalibus et maximum in paritate cum potentia emendi, 14 119 $ eodem anno habebat.

Post crisin oeconomicam anni 1994, Mexicum commoventem recuperationem fecit, modernam variamque oeconomiam construens. Petroleum maximus externi rediti Mexicani fons est. Secundum Goldman Sachs, cum revisione BRIMC oeconomiarum emergentium, anno 2050 maximae mundi oeconommiae erint secutae: Sinae, India, Civitates Foederatae, Brasilia et Mexicum. Mexicum maxima civitas autocineta in America Septemtrionali producens, Canadam et nuperrime Civitates Foederatas superans, est.

Mexicum prima unaque Latinamericana natio inclusa in Indice Mundano Syngrapharum Gubernativarum est, praecipuas totius orbis terrarum oeconomias quae debiti publici titulos edunt digerente.

Secundum directorem Mexici in Argentaria Mundana, incolae in paupertatis statu e 24.2 centesimis in 17.6 centesimas plerumque et e 42 centesimis in 27.9 centesimas rusticis in regionibus inter 2000 ac 2004 deminuit. Ianuario 2009, 4.6 centesimae incolarum pauperes erant, secundum mensuram per alimentorum ingestionem velut paupertatis basin, et 15 centesimae incolarum pauperes per adiumentum mensurarum putantur (homines cum minore quantitate quam decem dollariis quotannis viventes).

Nihilominus, inaequalitas reditus adhuc est difficultas, atque ingentes lacunae permanent, non solum inter opulentas pauperesque regiones, sed etiam inter septemtrionem meridiemque et inter urbanum ruralemque ambitus. Magnae reditus ac evolutionis humanae dissimilitudines etiam grave Mexici problema sunt. Anni 2004 Consociationis Nationum relatio de Indice Evolutionis Humanae delegationem Benedictum Juárez, in Districtu Foederali Mexicopolis, et Sanctum Petrum Garza García, in civitate Nova Legione, gradum evolutionis oeconomicae, educativae ac exspectationis vitae similem Germaniae aut Novae Zelandiae habituros esse asseruit. Contra, Metlatonocum, in civitate Bellatore, Indicem Evolutionis Humanae parem Syriae haberet.

Annuum medium PDG incrementum tempus inter 1995 et 2002 5.1 centesimae fuit. Recessio oeconomica in Civitatibus Foederatis quoque simile specimen in Mexico causavit, e quo rapide recreatum est. Inflatio gradu summo 3.3 centesimae anno 2005 consecuta est et fenoris indices parvi sunt, qui crediti consumptionem in ordine medio stimulavere. Mexicum ultimo decennio monetariam stabilitatem expertum est: dispensativa lacuna reducta est et aes alienum in minorem quantitatem quam 20 centesimae PDG reductum est. Iuxta cum Chilia, Mexicum maximam longi temporis classificationem credito suvereno in Latinamerica habet.

Civitates cum quibus Mexicum foedus liberi commercii obsignavit.

Pecunia a Mexicanis civibus in Civitatibus Foederatis laborantibus missa solum 0.2 centesimae PDG Mexici repraesentat, quod 20 billiones dollariorum Statunitensium quotannis anno 2004 repraesentat et decimus maximus externi reditus fons in natione est post petroleum, industriales exportationes, opera fabrilia, electronicam, industriam gravem, autocineta, constructionem, cibos, argentarias et pecuniarias diaconias. Secundum argentariam centralem Mexicanam, pecunia missa 3.6 centesimae anno 2008 25 billionibus dollariorum Civitatum Foederatarum cecidere.

Inter praesentes oeconomicas curas commercialis dependentia ex Civitatibus Foederatis, vera salaria parva, hypoapascholesis magno incolarum segmento, impar reditus distributio (32% fructuum in culmine pyramidis socialis responsales 55% reditus sunt) et paucae opportunitates progressui magni Maiarum numeri in Meridionalibus civitatibus sunt.

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Cancunensis litoris conspectus.

Mexicum est tertia tricesima civitas quae maximam pecuniae summam in periegesi in toto orbe terrarum erogat, et tertia civitas in America Latina. Plerique periegetae in Mexicum ex Civitatibus Foederatis et Canada, multi alii ex Europa et Asia veniunt. Parvus periegetarum numerus etiam ex aliis Latinamericanis civitatibus veniunt. Anno 2008, Index Competitivitatis in Itineribus et Periegesi rempublicam in quinto loco inter civitates Latinamericanas et in nono inter Americas collocavit.

Inter notissimas inlecebras Mesoamericanas ruinas, coloniales urbes, et praesertim loci balnearii sunt. Clima temperatum et unica cultura, Europaearum (praecipua Hispanicae) Mesoamericanarumque culturarum fusio, etiam Mexicum attractivam destinationem faciunt. Praecipuum anni tempus periegeticum in Mexico a mense Decembri usque ad aestatem patet, altissimum fastigium per hebdomadem ante Pascham ac vere exeunte contingens, cum multi balneariorum locorum a Civitatibus Foederatis universitariis studentibus appetuntur.

Pugna contra crimen ordinatum[recensere | fontem recensere]

Praecipuarum violentiae zonarum tabula anni 2007.

Pugna contra narcomercaturae activitates praecipuam curam Mexico constituit. Praesens praeses, Philippus Calderón, vires armatas in proelio contra drogiae chartella involvere decrevit et proelium contra manus praedatorias unam praecipuarum suae administrationis prioritatum definivit. Per ultimum quinquennium (inter 2007 et 2011), violentiae narcomercatoribus ligatae amplius 55 000 mortuorum in Mexico causavere, praesertim Septemtrionalibus nationis urbibus. Inter drogiae chartella bellum nationem assolat. Urbes prope Civitatum Foederatarum fines maxime afficiuntur. Civitas Iuarezensis mundanum criminis caput facta est. Civitas Mexicana, bellum contra drogiae chartella vincere nequiens, exercitu utitur ut servetur ordo in viis. Nihilominus, oeconomia mundusque politicus magis magisque e narcomercatorum pecunia dependent, qui amplius 70 centesimae 2200 urbium in civitate gerunt.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Energia[recensere | fontem recensere]

Energiae productio in Mexico a publicis societatibus geritur quae sunt Commissio Foederalis Electricitatis et Petrolea Mexicana. Commissio Foederalis Electricitatis responsalis est ut electrificinae operentur et electricitatem per totum nationale territorium ex Octobre 2009 distribuant, ubi in se recepit auctoritatem exstinctae Luz y Fuerza del Centro. Magna electricitatis pars in officinis thermaticis generatur, quamquam Commissio Foederalis Electricitatis cum et variis ergasteriis hydroelectricis et electrificinis pneumaticis et electrificinis geothermicis et electrificinis nuclearibus operatur.

Opes naturales proprietas civitatis per constitutionem sunt. Sic, campus petrolei a gubernatione cum dissimilibus privatae collocationis pecuniariae gradibus administratur. Mexicum sextum maximum petrolei productorium in mundo, 3.7 millionibus doliorum per diem.

Petrolea Mexicana, publica societas responsalis et petroleosarum ac gasii terrigeni prospectionis, extractionis commercializationisque et purgandorum distribuendorumque petroleosorum ac petrochemicorum productorum, una praecipuarum Latinamericanarum societatum est, consecuta 86 billiones dollariorum Civitatum Foederatarum per vena quotannis, quantitatem maiorem quam aliquarum nationum PDG. Attamen, societas valde tributata, fere 62 centesimae suorum venorum, et ponderis redituum fons gubernationi est. Anno 1980, petrolei exportationes 616 centesimae omnium exportationum, anno 2000 solum 7.3 centesimae repraesentaverunt.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Exemplum NM-02 traminis intestina dum metropolitanae Mexicopolitanae lineam 2 percurrit.

Bituminatarum autoviarum rete in Mexico Latinamericae extensissimum est, cum 116 802 km anno 2005, quorum 10 474 chiliometrorum viae celerrimae sive expeditae, fere omnes cum rotariis, sunt. Nihilominus, Mexicum non solum variam orographiam, cum maiore territorii parte iugis montium altissimis transita, sed etiam oeconomica problemata ad difficultates in creando integrato vecturarum rete duxere et, quamvis rete melioatum sint, nondum nationalibus necessitatibus sufficienter satis facere potest.

Mexicum una primarum Latinamericanarum civitatum vecturae ferriviariae evolutionem promoventium fuit, cuius rete, licet 30 952 km extensum, nondum oeconomicis vecturae quaesitis respondere potest. Maxima ferriviarii retis pars in usu ad transferenda onera industrialia aut merces est et gestum est praesertim a societate Ferrocarriles Nacionales de México (FNM), anno 1997 privatizata.

Anno 1999, Mexicum 1806 aëroportuum habebat, quorum 233 bituminatos campos habebant, et quorum triginta quinque 97 centesimas commeatus viatorum transferebant. Aëroportus Internationalis Mexicopolitanus adhuc maximus in America Latina et quartus quadragesimus maximus est, 21 milliones viatorum quotannis transferens. Sunt amplius triginta societates aëronauticae nationales, quarum solum duae internationaliter notae sunt: Aeroméxico et Mexicana de Aviación.

Vectura multitudinis in Mexico modesta est. Pleraeque domesticae viatorum vecturae necessitates lato laophoriorum rete geruntur, cum variis decussibus societatum expilatoriarum per regiones. Viatorum vehendorum tramen inter urbes limitatum est. Urbana ferriviaria multitudinis vectura prompta est Mexicopoli cum functione metropolitanae, traminis elevati iuxtaque terram, et velut tramen suburbanum finitima Magnae Mexicopolis municipia ligans, et velut Guadalaxarae et Monte Regis, prima cum tramine suburbano operata et secunda cum metropolitana subterranea elevataque.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Anno 2004, index alphabetismi 97 centesimae iuvenibus minoribus quam 14 annos natis et 91 centesimae hominibus maioribus quam 15 annos natis erat, quod Mexicum loco quarto vicesimo mundanae classificationis secundum UNESCO conlocat. Educatio primaria et secundaria gratuitae obligatoriaeque sunt, novem annos durantes. Quamvis dissimilia bilinguis educationis programmata e decennio 197 Amerindicis communitatibus sint, post constitutionalem reformationem exeunte decennio 200 ista programmata novum incitamentum accepere et textus librique gratuiti amplius duodecim Amerindicis linguis producuntur

Decem annis post 1970, Mexicum formula educationis e longinquo per communicationes via satellitis statuit ad attingendas parvas rusticas Amerindicasque communitates inaccessibilis alia per media. Scholae ista formula utentes in Mexicum telesecundariae nuncupantur. Quod ad educationem secundariam spectat, institutio e longinquo in Mexico etiam aliquibus civitatibus Mesoamericanis ac Columbiae transmittitur et est in usu aliquibus in meridiani Civitatum Foederatarum regionibus velut educationis rationes bilinguae. Sunt in civitate circiter triginta milia telesecundariarum et circiter millio telesecundariae discipulorum.

Valetudo[recensere | fontem recensere]

Paucis annis post 1990, Mexicum in tempus transitionis quod ad incolarum valetudinem spectat intravit, et aliqui indices, inter quos index mortalitatis, similes inventis in evolutis civitatibus sunt. Quamvis omnes Mexicani medicam curam e civitate accipere possint, 50.3 milliones Mexicanorum rationem valetudinariam anno 2002 non possidebant. Conatus facti sunt ut iste hominum numerus crescat, et praesens administratio habet in animo universale valetudinarium systema usque ad 2011 complere.

Medica Mexici infrastructura in maxima parte optima est et praecipuis urbibus excellere potest, sed rusticis in tractis ac Amerindicis communitatibus tegmen medicum inops est, quod eos cogit ire in urbanam aream proximam ut medicam curationem specializatam accipiant.

Institutiones civitatis, velut Institutum Mexicanum Assecurationis Socialis et Institutum Assecurationis et Diaconiarum Socialium Operariorum Civitatis sunt quae maxime valetudini assecurationique sociali contribuunt. Valetudinariae diaconiae etiam magni ponderis sunt et ad 13 centesimas omnium medicarum civitatis unitatum respondent.

Valetudinariarum curarum privatis in institutis pretium et remediorum praescriptio in Mexico paulum parabiliores quam suorum oeconomicorum Americae Septentrionalis sociorum media sunt.

Salubritas[recensere | fontem recensere]

Mexicana collocatio pecuniae per capita en aquae potabilis salubritatisque campo inter 1991 et 2006 in dollariis Statunitensibus anni 2006.[61]

Quamquam Maxicum elatius se gerit quia unum optimorum organismorum aquae potabili operantium salubritatisque in America Latina habet, quoque aliquos apparatus numere male functos possidet. Aquae salubritatisque diaconiarum accessus, efficientia qualitasque multum inter varios locos variant, dependentes ex evolutionis gradu quem isti loci habeant. Plerumque, aquae salubritatisque campus problemata velut parvam technicam commercialemque efficientiam in diaconia praebenda, inadaequatam deficentemque qualitatem diaconiarum subministrandae aquae salubritatisque, praesertim erga cloacarum gestionem relatum, et insufficiens tegmen in pauperrimis ruralibus zonis patitur.

Cultura[recensere | fontem recensere]

In cultura Mexicana videtur tota reipublicae historia, quod haec cultura multa elementa coniungit quae e civilizationibus Praehispanicis, e cultura Hispanicorum qui colonias 300 annorum in Mexico deduxerunt, etiam e culturis exogenis, praesertim illa Civitatum Foederatarum, proveniunt.

Aera Porphyriana sive Porphyriatus, exeunte saeculo undevicensimo et primo saeculi vicensimi decennio, oeconomico progressu et pace notatus est. Post quattuor conflictus civilis bellique decennia, Mexicum philosophiae artiumque evolutioni, a praeside Porphyrio Díaz promotae, interest. Ex illo tempore, tam in lumine posita per Revolutionem Mexicanam, culturalis identitas suum fundamentum in mixticiatione habuit, cuius elementum Amerindicus nucleus est. In lumine variorum ethnōn populum Mexicanum formantium, Iosephus Vasconcelos in sua publicatione La Raza Cósmica ('Phylē Cosmica') anni 1925, Mexicum omnium phylerum vasculum fusorium definivit, sic amplificanda Mixticii definitione non solum biologice sed etiam culturaliter. Haec mixticiationis exaltatio revolutionaria idea erat quae valde cum phylei supremae purae idea in illius temporis Europa praedominante discrepabat.

Artes liberales[recensere | fontem recensere]

In arte postrevolutionaria et sua expressione in Mexico, excellunt opera notorum artificum velut Fridae Kahlo, Didaci Rivera, Iosephi Orozco, Rufini Tamayo, Friderici Cantú Garza, Davidis Siqueiros et Ioannis O'Gorman. Didacus Rivera, praeclarissimus muralismi Mexicani homo, Homo in Quadrivio, in Centro Rockefelleriano Novi Eboraci, ingentem picturam parietalem, pinxit, quae secuto anno destructa est quia Russici Communistici ducis Leninis effigies comprehensa est. Didaci Rivera picturarum parietalium aliquae in Palatio Nationali Mexicano et Palatio Artium Liberalium exhibentur.

Inter musicae compositores Academicos Mexici Manuel Ponce, Iosephus Paulus Moncayo, Iulianus Carrillo, Marius Lavista, Carolus Chávez, Silvester Revueltas, Arcturus Márquez et Iuventinus Rosas sunt, quorum multi sua elementa musicae traditionali incorporavere. Praemio Nobeliano laureatus Octavius Paz, Carolus Fuentes, Ioannes Rulfo, Hellena Poniatowska et Iosephus Aemilius Pacheco Mexicanorum celeberrimorum auctorum aliqui sunt.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Mexici litterae coepere cum litteraria productione in Amerindicis Mesoamericae catoeciis antequam Europaei colonizatores advenerent. Notissimus mexicanus Praecolumbianus poëta Nezahualcoyotlis est. Mexicanae modernae litterae colonizationis Hispanicae Mesoamericae notionibus affectae sunt. Inter insignes coloniales scriptores poëtasque Ioannes Ruiz de Alarcón et Soror Ioanna Agnes a Cruce sunt.

Poëta Octavius Paz Praemium Nobelianum Litterarum anno 1990 accepit. Alii praecipui scriptores Alphonsus Reyes, Iosephus Ioachim Fernández de Lizardi, Ignatius Manuel Altamirano, Carolus Fuentes, Renatus Leduc, Iacobus Labastida, Marianus Azuela et Ioannes Rulfo sunt. B. Traven Der Schatz der Sierra Madre (scilicet "Thesaurus Iugi Matris") scripsit, quod adaptatum est cinematographiae in anni 1948 pellicula The Treasure of the Sierra Madre.

Televisio[recensere | fontem recensere]

Thalia, actrix et cantrix Mexicana.

Mexicanae fabulae et series televisificae satis notae celebresque in toto orbe terrarum sunt, praesertim statione Canal de las Estrellas productas, quae est praecipuum rete televisificum apertum a societate Grupo Televisa gestum. Inter praecipuas Mexicanas productiones televisificas excellunt celebria humoristica El Chavo del Ocho, El Chapulín Colorado et Programa Chespirito, praeter fabulas televisificas: Rebelde ; La Usurpadora ; Más Allá de La Usurpadora ; La fea más bella ; María la del Barrio ; Marimar ; Amor real ; La madrastra ; Esmeralda ; El privilegio de amar ; Camaleones ; Las tontas no van al cielo ; Luz Clarita ; Rosalinda ; Carrusel ; El derecho de nacer ; Chispita ; Los ricos también lloran.

Propter mundanam Mexicanae dramaturgiae televisificae abragentiam, sunt multi Mexicani actores ample insignes extra Mexicum, inter quos Adela Noriega, Adriana Fonseca, Alexander Ruiz, Alphonsus Herrera, Alphonsus Iturralde, Anahia Puente, Angelica Vale, Angelina Fernández, Aracelia Arámbula, Ariadne Díaz, Arcturus Peniche, Carolus Villagrán, Caecilia Gabriela, Chantal Andere, Christianus Chávez, Christophorus Uckermann, Daniela Luján, Didacus Luna, Dominica Paleta, Dulcis María, Edgarus Vivar, Editha González, Eduardus Capetillo, Eduardus Santamarina, Eduardus Verástegui, Elizabeth Álvarez, Ferdinandus Colunga, Florinda Meza, Gabriel Soto, Gael García Bernal, Gloria Trevi, Gulielmus García Cantú, Hector Bonilla, Horatius Gómez Bolaños, Itatia Cantoral, Iacoba Andere, Iacoba Bracamontes, Iacobus Camil, Laetitia Calderón, Lucero Hogaza, Lucía Méndez, Magdalena Guzmán, Maite Perroni, Maria Antonia de las Nieves, Mauritius Islas, Nora Salinas, Patricia Díaz, Raimundus Valdés, Radulphus "Chato" Padilla, Robertus Gómez Bolaños, Ruben Aguirre, Silvia Navarro, Thalia, Valentinus Lanus, Veronica Castro, Victoria Ruffo.

Actores et actrices Barbara Mori, Belinda, Caesar Évora, Ferdinandus Carrillo, Gabriella Spanic, Ioannes Paulus Gamboa, Libertas Lamarque, Ludovica Paleta, Marius Cimarro, Marcellus Buquet, Renatus Muñoz, et Sabina Moussier etiam satis clari propter suas actiones Mexicanis in fabulis televisificis sunt, quamquam ei Mexicani non sunt.

Cinematographia[recensere | fontem recensere]

Mexicanae Aetatis Aureae pelliculae inter 1940 et 1950 maxima Latinamericanae cinematographiae exemplaria sunt, cum industria comparabilis cum illius temporis Ruscisilva. Exportatae exhibitaeque sunt Mexicanae pelliculae toti Americae Latinae et Europae. Aemilii Fernández pellicula María Candelaria anni 1944 una primarum pellicularum Palma Aurea laureatarum in Canuae festivalibus fuit. Inter claros actores ac actrices ex hoc tempore Dolores del Río, internationalis famae et silentis sonoraeque Ruscisilvae cinematographiae actrix et Cinematographiae Mexicanae imago et Epochae Aureae antecessor praecipuusque homo in Cinematographia Mexicana, est. Etiam Petrus Armendáriz, Petrus Infante, Ignatius López Tarso, Lilia Prado, Silvia Pinal, Maria Félix, Catharina Jurado, Georgius Negrete, Ferdinandus Soler, Ninon Sevilla, silentes actores Raimundus Novarro aut Guadlupa Vélez et comici Ioachim Pardavé, Cantinflas et Tin Tan sunt. Epochae Aureae pelliculae in Cinematographia Mexicana plerasque centum optimas Cinematographiae Mexicanae pelliculas conformant, quarum catalogus ephemeride Somos anno 1994 elaboratur, cum participatione insignissimorum nationalis cinematographiae criticorum, velut scriptoris Caroli Monsiváis et photographi Gabrielis Figueroa.

Memorandus est Hispanicus director, Mexicanus nationalizatus, Ludovicus Buñuel et suae contributiones superrealisticae cinematographiae: Un chien andalou et L'Âge D'or, ambae cum Salvatore Dalí coproductae et in Francia effectae; postea in Mexico et Los olvidados, pelliculam Memoriam Mundi ab UNESCO anno 2003 declaratam quae sua revaloratione in Festivalibus Canuae usa est, et Subida al cielo, Nazarín ac Simón del desierto effecit, quae quoque mundanam agnitionem per Canuam obtinuere. In Hispania, Viridiana effecit, cum quae Palmam Auream consecutus est et in Franciam pelliculas impressum redivit, inter quas Le charme discret de la burgeoisie cum qua, disciplitus, Praemium Academiae optimae pelliculae adventiciae adeptus est, constituens unicum in praesenti quod Mexicanus consecutus est.

Hodierna cinematographia Mexicana (ex decennio 198) notabiles homines velut directores Arcturum Ripstein, Philippum Cazals, Alexandrum González Iñárritu, Alphonsum Cuarón, Gulielmum del Toro et photographum Emmanuelem Lubezki comprehendit. Salma Hayek fecundissima actrix Mexicana in praesenti gradu internationali est.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Pediludium est ars athletica populo gratissima. Turma Pediludica Nationalis Mexicana est una ex eis quae in Certamine Mundano Pedilusorio adfuerant, et eius optimae resultationes bis sextus locus annis 1970 et 1986 fuerunt, ubi civitas certaminis amphitryon fuit. Etiam valde popularis basipila est, cum praecipuo nationali campionatu et variis athletis in Civitatibus Foederatis Magnis Ligis Basipilicis ludentibus.

Natio etiam bonum pediludii Americani cultorum numerum conglobat, et in saltus in aquam traditionem habet. Natio iam Olympia Aestiva anno 1968 Mexicopoli et Certamina Mundana Pedilusoria annis 1970 et 1986 hospitio accepit. Praeterea, luctationem liberam unam artem athleticam populo gratissimam et maximam acclamationis in Mexico habet, agnoscitam velut unum culturalium Mexici elementorum.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Anno 2005, Mexicum suae gastronomiae candidatum Hereditatis Mundanae UNESCO partem ostendit. Primum civitas suos mores gastronomicos tali titulo ostendit. Nihilominus, resultatio negativa fuit, quia, secundum decisionem, commissio adaequatam emphasin? de maizi pondere in Mexicana gastronomia non collocavit. Denique, die 16 Novembris 2010, Mexicana coquina agnita est ab UNESCO Hereditas Mundana cum argumento ut locorum coquina suam identitatem? intactam e Praehispanicis radicibus servaverit. Titulus e classicis elementis talibus maizo, phaseolis, peponibus, ac capsico annuo usque ad praesentes sapores, colonizatione Europaea affectos, amplectitur, saepe in cibo viario visus.

Margaritae cyathus.

Quamvis multum Amerindicum pondus habeat, Mexicana coquina practice? per colonizationem Hispanicam statuta est, quia magna elementorum pars Hispanica cinematis originis sunt. Amerindicae originis, elementa quibus coquina Mexicana utitur sunt maizum, phaseolus vulgaris, pepones, ananas, batatas, lycopersicum, cacao, meleagris, fructus, et aromata. Eodem modo, aliquae coquinae technicae quibus utuntur hodie Mexicani hereditas Praecolumbianorum populorum sunt, inter quas, per maizi processum, furnus coctionis ciborum in terra, molitio cum mortario et metate. Cum Hispanis, advenere suilla, caro gallinacea, chili, saccharum, lac omniaque deducta, triticum oryzaque, citri, et alia elementorum constellatio quae quotidianae Mexicanorum victus partem faciunt.

Ex isto occursu duarum coquinarum cum millenniis antiquitatis, orta sunt barbacoa, mole, pozole et tamal sua forma praesenti, socolata, panium varietas, tacones et magna Mexicanorum antoiitorum varietas. Etiam ortae sunt potiones velut atole, tzampurratum, socolata cum lacte, et aquae frigidae; tragemata velut acitro, ex echinocacto factus, et tota crystallizatorum dulcium comprehensio sicut rompope, capsetta Celayensis, iericaya et amplum repertorium deliciarum in sororum monasteriis passim in civitate creatarum.

Aliquae Mexicanae potiones reipublicae limites transivit et quotidie sumptae sunt in Mesoamerica, Civitatibus Foederatis, Canada, Hispania, et Philippinis, tales aqua Iamaicae, hordeata oryzae, margarita, et tequila.

Feriae et dies festi[recensere | fontem recensere]

Dies Nomen Notae
Latine Hispanice
Kalendis Ianuariis Annus Novus Año nuevo
6 Ianuarii Sollemnitas Epiphaniae Domini Día de los santos Reyes Scriblitam Magorum condivisio.
2 Februarii Festa candelarum Día de la Candelaria
5 Februarii Proclamatio Constitutionis Proclamación de la Constitución de 1917 Tertia constitutio, saepe postea emendata.
19 Februarii Dies Exercitus Día del ejército
24 Februarii Dies Vexilli Día de la Bandera Vexillo Mexicano a Praeside et Exercitu honor tribuitur.
Februario (variabilis) Carnelevarium Carnaval
21 Martii Anniversarius Praesidis Benedicti Juárez (anno 1806 nati) Aniversario del nacimiento de Benito Juárez
Aequinoctium veris
Martio aut Aprili (variabilis) Dies Cenae Domini et Dies Passionis Domini. Jueves Santo et Viernes Santo respective Solum Dies Passionis Domini dies festus est.
Kalendis Maii Dies Laboris Día del trabajo
5 Maii Anniversarius Proelii Angelopolitani Aniversario de la Batalla de Puebla sive Cinco de Mayo Victoria Angelopoli contra Francicas copias invasionis.
10 Maii Dies Matrum Día de las madres
Idibus Augustis Occupatio Mexici Informalis commemoratio Mexici ab Ferdinando Cortesio occupati.
Kalendis Septembribus Annua praesidis relatio Congressu Unionis Informe presidencial
16 Septembris Dies Libertatis Día de la Independencia Festivitates vespere die 15 incipiunt.
21 Septembris Aequinoctium autumni
12 Octobris Dies Phyles Día de la Raza Inventionis Americae et populorum mixtionis celebratio.
Kalendis Novembribus Sollemnitas Omnium Sanctorum Día de Todos los Santos
2 Novembris Dies Mortuorum Día de los Muertos Mortuum adultorum sollemnitas.
20 Novembris Dies Revolutionis anni 1910 Día de la Revolución
Pridie Idus Decembres Sollemnitas Nostrae Dominae Guadalupensis
25 Decembris Christi Natalis Navidad Posadae sive octo festivi vesperi ante Christi Natalem, mos solitior in nationis Meridie.
variabilis Festum Quindecennium Fiesta de quince años

Codices[recensere | fontem recensere]

Mexici hi codices sunt:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quemadmodum scriptores varii appellaverunt:
    • Francisci Cervantis de Salazar, Ad exercitia Linguae Latinae dialogi (1554)
    • Ioannis Ludovici Gotofredi, Archontologia cosmica (1628)
  2. Quamquam hucusque omnino nondum probatum est, in tabulis aliquibus haec nomina a foederalibus servis ad civitatem appellandam adhibita esse videntur.
  3. In Mexico ulla lingua publica haud notata est; lingua vero publica reapse est Hispanica: Ley General de Derechos.
  4. Lexicon Latinum Hofmann
  5. Lexicon Latinum Hofmann.
  6. Lexicon Latinum Hofmann.
  7. Lexicon Latinum Hofmann
  8. De usitato reipublicae nomine, videas disputationem.
  9. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
  10. 10.0 10.1 10.2 10.3 Lexicon Latinum Hodiernum vel Vocabularium Latinitatis Huius Aetatis, Pars Geographica, Petri Lucusaltiani Latinophili
  11. Hierarchia Catholica
  12. Adumbratio lexici Anglici et Latini
  13. [1]
  14. Lista de las diócesis de España y de las más importantes de otras naciones. Apéndice al Diccionario Ilustrado Latino-Español Español-Latino VOX
  15. Hierarchia Catholica
  16. Lista de las diócesis de España y de las más importantes de otras naciones. Apéndice al Diccionario Ilustrado Latino-Español Español-Latino VOX
  17. Hierarchia Catholica
  18. Hierarchia Catholica
  19. Hierarchia Catholica
  20. Hierarchia Catholica
  21. Hierarchia Catholica
  22. Lexicon Universale Hofmann
  23. Lexicon Universale Hofmann
  24. Hierarchia Catholica
  25. Hierarchia Catholica
  26. Hierarchia Catholica
  27. Hierarchia Catholica
  28. Lexicon Universale Hofmann
  29. Lexicon Universale Hofmann
  30. Lexicon Universale Hofmann
  31. Lexicum Universale Hofmann
  32. Hierarchia Catholica
  33. [2]
  34. Hierarchia Catholica
  35. Hieraechia Catholica
  36. Hieraechia Catholica
  37. Hierarchia Catholica
  38. Hierarchia Catholica
  39. Lexicum Universale Hofmann
  40. Hierarchia Catholica
  41. Lexicum Universale Hofmann
  42. Hierarchia Catholica
  43. Lexicon Universale Hofmann
  44. Hierarchia Catholica
  45. [3]
  46. Hierarchia Catholica
  47. Lexicon Universale Hofmann
  48. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  49. Hierarchia Catholica
  50. Lista de las diócesis de España y de las más importantes de otras naciones. Apéndice al Diccionario Ilustrado Latino-Español Español-Latino VOX
  51. LExicon Universale Hofmann
  52. Lexicon Universale Hofmann
  53. Lexicon Universale Hofmann
  54. Hierarchia Catholica
  55. Hierarchia Catholica
  56. Hierarchia Catholica
  57. Lexicon Universale Hofmann
  58. Hierarchia Catholica.
  59. Hierarchia Catholica.
  60. Hierarchia Catholica.
  61. Fons: CONAGUA; Data de incolis et deflatoribus: Datotheca indicum evolutionis mundanae Argentariae Mundanae

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Geographia et praehistoria
  • Bethell, Leslie. 1990. Historia de América Latina. I. La América precolombina y la conquista. Barcinonae: Cambridge University Press. ISBN 8474234360.
  • Carmack M. Robert, ed. 1996. The legacy of Mesoamérica: history and culture of a Native American civilization. Nova Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0133374459.
  • Diehl, Richard. 1973. Political evolution and the formative period of Mesoamerica. ASIN: B0006WBTKC.
  • López Austin, Alfredo, y Leonardo Luján López. 2001. El pasado indígena. Fondo de Cultura Económica: El Colegio de México. México. ISBN 9681664345.
  • Revista Arqueología Mexicana. 2000. Atlas del México Prehispánico. Núm. especial 3. Mexici D.F.: Editorial Raíces.
Historia recentior
  • Beezley, William H. 2011. Mexico in World History. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 9780195153811.
  • Richmond, Douglas W. 2002. The Mexican Nation: Historical Continuity and Modern Change. Upper Saddle River: Prentice-Hall. ISBN 0130922277.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mexicum spectant.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg