Roman numeral 10000 CC DD.svg

Guatimalia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
República de Guatemala
Vexillum Guatimalense Insigne Guatimalense
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis: Libre Crezca Fecundo
("Liber Crescat Fecundus")
Conlocatio Guatemalae
Lingua Hispanica et viginti duae linguae Indigenae Americae
Gentilitium Guatimalensis-e
Caput Urbs Guatimalensis
Praeses Alvarus Colom Caballeros
Area
 - Totalis
 - % aqua
locus 108
108 890 km²;
0.4%
Numerus incolarum
 - Totales (2007)
 - Spissitudo
locum 85
12 728 111
134,6/km²
Nummus pharomachrus (Hispanice: quetzal)
Zona horaria UTC − 6
Hymnus nationalis Hymnus Nationalis Guatimaliae
Interretis dominium .gt
Praefixum telephonicum 502

Guatimalia[1] sive Guatimala[2] sive Guatemala,[3] publice Res publica Guatimaliae (Hispanice: República de Guatemala), est Mediae Americae civitas cum circiter 14 000 000 incolarum et 110 000 km² lata, cuius caput idem nomen habet. Septemtrione et occidente Mexico, austroccidente Oceano Pacifico, boreoriente Belizae, oriente Mari Caribico, austroriente Honduriae et Salvatoriae.

Respublica est democratia repraesentativa. Guatimalensis biologice significativorum et unicorum oecosystematum copia ad Mesoamericanam designationem velut punctum calidum biodiversitatis affert.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Origo nominis Guatimaliae est obscura. Nonnulli nomen 'terram arborum' Mayano-Toltece significare adserunt. Alii Navatlacam expressionem Quauhtitlan 'inter arbores' alium possibilem fontem putant. Istud nomen Tlascalenses milites qui Petrum de Alvarado comitati sunt per Hispanicam occupationem huic territorio dedere, fortasse in suam linguam Quicense vocabulum 'multas arbores' significans vertentes.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ruinae Mayanae Ticalenses, Templum II.

Praecolumbiana aetas[recensere | fontem recensere]

Prima humanorum colonorum evidentia in Guatimalia a saltem 12 000 a.C.n. originem trahit. Evidentia est quae hanc originem retro in 18 000 a.C.n. ponere potest, velut obsianas sagittae cuspides in varias civitatis partes inventas. Archaeologica monstratio ut primi Guatimalenses venatores conlectoresque essent est, sed pollinis specimina e Petene (Hispanice: El Petén) et Pacifico litore maizi culturam evolutam circiter 3500 a.C.n. esse indicant. Archaici loci in Departimento Quicensi (Hispanice: El Quiché), in Terra Superiori et in Sicapate, in Escuintla iuxta medio Pacifico litore, documentati? sunt (6500 a.C.n.).

Archaeologi Mesoamericanam Praecolumbianam in periodus tres historiam dividunt: Praeclassicum, e 2000 a.C.n. in 250 p.C.n., Classicum e 250 in 900 et Calisticum e 900 in 1500. Usque ad recens tempus, Praeclassicum pro formativa periodo cum parvis pagis agricolarum qui casulas et pauca permanentia aedificia habitabant habitum est, sed haec notio recentibus monumentalis ex ista periodo architecturae inventionibus provocata est, velut ara in Alba (Hispanice: La Blanca), in Sancto Marco (Hispanice: San Marcos), e 1000 a.C.n.; caerimoniales loci in Mirafloribus (Hispanice: Miraflores) et Citropole (Hispanice: El Naranjo) ex 801 a.C.n.; primae monumentales mascae; et Sinus Miradorensis urbes Nacbis, Xulnalis, Tintalis, Vacnae et Miradoris (Hispanice: Nakbé, Xulnal, El Tintal, Wakná et El Mirador, respective).

Mirador (Hispanice: El Mirador) facile Praecolumbiana urbs cum maximo incolarum numero fuit. Ambae pyramides Tigris et Simiarum Hispanice: El Tigre et Monos respective) volumen amplius 250 000 metrorum cubicorum conplectuntur. Mirador prima politice instructa civitas in America, Regnum Canicum in antiquiis textibus nuncupata, fuit. Viginti sex urbes fuerunt, leuchodis (viae) conexae, quae varia chiliometra longae, usque ad 40 metra latae et duo aut quattuor metra super terram, albario constratae erant, quod clare de aere in extensissima incaedua tropica silva Mesoamericana distinguibilia sunt.

In Nacbe (Hispanice: Nakbé), Medio Praeclassici regiae reliquiae, in Sinu Miradorensi (Hispanice: Cuenca del Mirador), in Peten (Hispanice: Petén).

Classica Mesoamericanae civilizationis periodos ad Civilizationis Maianae splendorem respondet et innumerabilibus locis per Guatimaliam repraesentatur, quamquam praesertim in Peten (Hispanice: Petén) densantur. Ad hanc periodon gravia urbana aedificia, liberarum poleon evolutio et contactus cum aliis Mesoamericanis culturis pertinent.

Haec usque ad circiter 900 duravit, Classica civilizatione Maiensi collapsa. Maiae suarum urbium multas media in terra inferiori reliquere aut siccitate impulsa fame interfecti sunt. Scientistae de Collapsus Maiensium Classicorum causa disceptant, sed porrectissima theoria Siccitatis, a physicis lacustrium fundorum, antiqui pollinis et aliae tangibilis evidentiae studiosis inventa, est. Prolongatarum siccitatum series in eo quod secus temporaria regio desertica sit Maias decimavisse putatur, qui praecipue e pluviis regularibus pendebant. Post-Classica periodos a regionalibus regnis repraesentatur, inter quae Itzaicum Covoicumque (Hispanice: Itzá et Ko'woj, respective) in lacustribus Petenensibus areis et Mamicum, Quicense, Cactsicelicum, Zutuhilicum, Pokomchicum, Cectzicum, et Tsortienseque (Hispanice: Mam, Quiché, Kack'chiquel, Zutuhil, Pokom'chí, Kek'chi et Chortí, respective). Haec urbes multos Maianae culturae aspectus servant, sed numquam Classicarum urbium magnitudinis et potentiae pares essent.

Colonialis aetas[recensere | fontem recensere]

Cappuccinarum coenobium Antiquae Guatimaliae, (Hispanice: Antigua Guatemala).

Post suum adventum in eum qui Mundus Novus nuncupatus est, Hispani complures expeditiones in Guatimaliam fecerunt, inceptas anno 1519. Post longum tempus, cum Hispanis contactus epidemiam Indigenas vastantem intulit. Ferdinandus Cortesius, qui Hispanicam Imperii Azteci occupationem duxerat, ut Archeges Gundisalvum de Alvarado et fratrem eius Petrum de Alvarado hanc terram occuparent concessit. Alvarado primum cum Cactsicelibus (Hispanice: Kaqchikel) sociavit ut contra suos traditionales hostes, Quicenses (Hispanice: Quichés) pugnarent. Alvarado postea contra Cactsiceles redivit et denique totam regionem sub Hispanico dominio subiecit.

Guatimalia in Imperio Mexicano.

Per colonialem periodon, Guatimalia Hispanicae Audientia (Hispanice: Audiencia) et Archegia Generalis (Hispanice: Capitanía General), Archegia Generalis Guatimaliae (Hispanice: Capitanía General de Guatemala) et Novae Hispaniae (hodierni Mexici) pars fuit. E modernis Mexicanis Tabasci et Chiaparum civitatibus (inclusa tunc separata Soconosci administratione) in Oram Opulentam patebat. Haec regio mineralibus (auro et argento) non abundabat dissimiliter Mexici et Peruviae, et ergo ponderis non putata est. Eius praecipui fructus saccharum, cacao, caeruleum suffruticosae pigmentum, rubrum pigmentum e dactylopiis insectis et pretiosa ligna quae in Hispania ecclesiarum regiarumque operibus artificiosis utuntur erant.

Primum caput Tecpanum Guatimalia (Hispanice: Tecpán Guatemala) nuncupata est, die 25 Iulii cum nomine Villae Sancti Iacobi Guatimaliae (Hispanice: Villa de Santiago de Guatemala) condita et sita prope Alicastropolin (Hispanice: Iximché), Cactsicelicam urbem capitalem. Die 22 Novembris anni 1527 Urbem Veterem mutatum est, ubi Cactsiceles impetum in urbem fecere. Die 11 Septembris anni 1541 urbs inundata est, lacuna in Vulcani Aquae (Hispanice: Volcán de Agua) cratere concidente propter copiosas pluvias et terrae motus, et sex chiliometra Antiquam, (Hispanice: Antigua), in valle Pantsoyensi (Hispanice: Valle de Panchoy) et hodie Patrimonium Mundanum Societatis Educativae, Scientificae, et Culturalis Consocietatis Nationum, mutata est. Haec urbs compluribus terrae motibus inter annos 1773 et 1774 destructa est et Rex Hispaniae caput in Vallem Eremiterii (Hispanice: Valle de la Ermita) mutare concessit, e Catholica ecclesia Virginis Carminis nuncupatum et in suo praesenti loco, die 2 Ianuarii anni 1776 conditum.

Libertas et saeculum XIX[recensere | fontem recensere]

Res Publica Foederalis Mediae Americae.
Coniunctae Mediae Americae Provinciae.

Die 15 Septembris anni 1821, Archegia Generalis Guatimaliae (a Chiapis, Guatimalia, Salvatoria, Nicaragua, Ora Opulenta et Honduria formata) libertatem ab Hispania et suam incorporationem in Imperium Mexicanum, duobus annis postea solutum, officialiter proclamavit. Regio formaliter Hispaniae per colonialem periodon subiecta erat, sed modo practico separatim administrabatur. Omnes, exceptis Chiapis, e Mexico mox separavere, Augustino I abdicare coacto.

Diei Libertatis pompa Sancti Petri Lacunae Hispanice: San Pedro la Laguna), in Guatimalia.

Guatimalenses provinciae Coniunctas Mediae Americae Provincias, etiam Foederationem Civitatum Mediae Americae (Hispanice: Federación de Estados Centroamericanos) nuncupatas formavere. Haec foederatio bello civili inter annos 1838 et 1840 soluta est. Guatimalensis Raphael Carrera instrumentalis in ducendo tumulto contra foederalem gubernationem et in rumpenda Unione fuit. Per hoc periodon, Terrae Superioris (Hispanice: Los Altos) regio suam libertatem e Guatimalia declaravit, sed denuo a Carrera annexa est qui in Guatimalensi civilitate usque ad annum 1865, a conservativis, a latifundiorum dominis et ab ecclesia sustentus, dominatus est.

Guatimalenses "Res Novae Liberales" anno 1871 accidere, duce Iusto Rufino Barrio, qui ad renovandam civitatem, ad admeliorandum commercium et ad introducendas novas agriculturas et manufacturas laboravit. Per hanc aeram coffeum ponderis cultura in Guatimalia factum est. Iustus Rufinus Barrios rursum Mediam Americam unificare appetebat et civitatem in bellum attulit in infelici conatu attingendi eius, suam vitam in campo proelii anno 1885 contra Salvatoriae vires amittens.

Inter 1898 et 1920, Guatimalia a dictatore Manuele Estrada Cabrera recta est, cuius accessus in praesidatum a societate United Fruit Company adiutus est. Per longum praesidatum, United Fruit Company ponderis vis in Guatimalia facta est.

Ex 1944 in praesens[recensere | fontem recensere]

Die 4 Iulii anni 1944, dictator Georgius Ubico Castañeda e suo munere abdicare coactus est post recusationum undam et operistitium generale. Eius substitutus, Generalis Ioannes Fridericus Ponce Vaides, postea etiam suum officium relinquere die 20 Octobris anni 1944 coactus est propter subitaneam rerum conversionem a Maiore Francisco Xaverio Arana et a Capitaneo Iacobo Arbenz Guzmán ductam. Circiter 100 homines in conversione interfecti sunt. Civitas a consilio militari sive iuncta (Hispanice: junta) a Arana, Arbenz, et Georgio Toriello Garrido constituto recta est. Iuncta prima Guatimalensia comitia tulit in quibus cum maxima 85% parte celsus scriptor magisterque Ioannes Iosephus Arévalo vicit qui in exilio in argentina per 14 annos vixerat. Ioannes Iosephus Arévalo primus democratice praeses Guatimalensis fuit qui munus implevit cui electus erat. Eius "Socialismi Christiani" programma, Statunitensi Nova Pactione (Anglice: New Deal) inspiratum, a fundorum proprietariis et classe superiori velut "Communisticum" impugnatum est.

Aditus sedis societatis United Fruit Company. Fructuaria multinationalis subitaneam rerum conversionem ob terrarum vastarum partitionem impulsit.

Hoc periodon etiam Belli Frigidi principium inter CFA et URSS fuit, quod maxime Guatimalensem historiam affecit. Inter decennia 196 et 200 Statunitensis gubernatio Guatimalensem exercitum cum exercitatione, armis et pecunia aluit.

Anno 1954, Ioannis Iosephi Arévalo libere electus Guatimalensis successor, Iacobus Arbenz Guzmán, subitanea conversione prostratus est quae a Statunitensi Centrali Intellegentiae Agentura moderata est. Colonellus Carolus Castillo Armas velut praeses anno 1954 conlocatus est et usque ad suam occisionem a personalis custodiae sodali anno 1957 gubernavit. Solida evidentia Civitatis Foederatae United Fruit Company societatis munus velut instrumentale in hac conversione monstrat, quia agrorum reformationes a Iacobo Arbenz huius societatis fructus in Guatimalia comminabantur et aliquot vincula cum Domo Alba et Centrali Intellegentiae Agentura habebat.

Secutis in comitiis, Generalis Michael Ydígoras Fuentes potestatem recipit. Praesertim sollemnizatur quia Mexicanum praesidem ad certamen singulare super pontem in Meridionalibus finibus provocavit ad finiendam guerram de illegali piscatione Mexicanarum navium iuxta Guatimalense Pacificum litus, quarum a Guatimalensi Aeria Vire demersae sunt. Michael Ydígoras Fuentes 5000 Cubanorum exercitationem contra Fidelem Castro in Guatimalia auctorizavit. Etiam aeroplanorum portus temporarios in regione Petenense praebuit per quam postea infelix Irruptio Sinus Suum (Hispanice: Invasión de Bahía de Cochinos) anno 1961 facta est. Michaelis Ydígoras gubernatio anno 1963 depulsa est cum Vis Aeria impetum contra aliquot militares stationes fecit. Subitanea conversio ab eius Ministro Defensionis, Colonello Henrico Peralta Azurdia, ducta est.

Anno 1966, Iulius Caesar Méndez Montenegro praeses Guatimaliae cum lemmati "Aperturae Democraticae" electus est. Iulius Caesar Méndez Montenegro Factionis Revolutionarii, mediae sinistrae factionis in Post-Ubicana aera ortae, candidatus fuit. Eodem tempore dexteristicae paramilitaris societates formatae sunt, inter quas Manus Alba (Hispanice: Mano Blanca) et Exercitus Secretus Anticommunisticus (Hispanice: Ejército Secreto Anticomunista). Haec societates infamium "Turmarum Mortis" praecursores fuere. Militares assessores e Statunitensis Exercitus Viribus Specialibus sive Pilei Virides (Anglice: United States Army Special Forces sive Green Berets, respective) in Guatimaliam copias missi sunt ut copiae exercitarentur et exercitum convertere in modernam vim contra insurgentiam adiuvarent, qui denique eum sophisticatissimum in Media America fecit.

Anno 1970, Colonellus Carolus Manuel Arana Osorio praeses electus est. Novus belli clandestini motus in natione e Mexico versus Terram Superiorem anno 1972 intravit. Controversis in comitiis anni 1974, Generalis Cetillus Eugenius Laugerud García Generalem Ephraim Ríos Montt, Factionis Democraticae Christianae candidatum qui eum victoriam per fraudem assecutum esse asseruit, vicit. Die 4 Februarii anni 1976 magnus terrae motus plurimas urbes delevit et amplius 25 000 mortium effecit. Anno 1978, fraudulentis in comitiis, Generalis Ferdinandus Romaeus Lucas García potestatem consecutus sunt. Decennium 198 duarum belli clandestini societatum partum vidit. Exercitus Clandestinus Pauperum (Hispanice: EGP), et Societas Populi in Armis (Hispanice: ORPA), qui exeunte decennio 198 belli clandestini impetus inceperunt et incensi sunt, urbanos ruralesque impetus fecere, praecipue contra militares et aliquos civilium exercitum adiuvantium. Anno 1979, Statunitensis praeses Iacobus Earl Carter omnium militarum auxiliorum interdictionem Guatimalensi Exercitui iussit propter pervulgatum et systematicum iurum humanorum abusum.


Anno 1980, indigenarum Quicensium circulus Legationem Hispanicam ceperunt ut contra exercitus trucidationum ruri reclamarent. Guatimalensis gubernatio eam oppugnavit fere omnes intra necans velut resultatio ignis qui aedificium devoravit. Guatimalensis gubernatio activistas incendium facere et sibi mortem modo bonzii consciscere asseruit. Nihilominus, Hispanicus ambasciator, qui igni superfuit, contra hanc assertionem altercatus est, Guatimalenses vigiles consulto fere omnes intra necare et eos incendere ad eradenda suorum actorum vestigia asseverans. Velut resultatio huius incidentiae, gubernatio Hispanica publicas rationes cum Guatimalia fregit. Gubernatio anno 1982 depulsa est. Generalis Ephraim Ríos Montt Praeses militaris iunctae nominatus est, cruentam cruciatus ambitionem, abitus coactos et vastationis bellum continuans. Natio se in internationaliter civitatem pariam convertit. Ephraim Ríos Montt a Generali Anschario Humberto Mejía Victores depulsus est, qui comitia fecit ad eligendum nationalem conventum constituentem qui novam constitutionem scriberet, quod in liberis comitiis anno 1986 induxit, in quibus Vinicius Cerezo, Factionis Democraticae Christianae candidatus, vicit.

Alvarus Arzú Yrigoyen die 29 Decembris anni 1996 pacis foedera obsinavit secundum conflictum armatum longissimum in America finiens.

Anno 1982, quattuor belli clandestini circuli, EGP, ORPA, FAR et PGT, commixti sunt et Unitatem Revolutionariam Nationalem Guatimalensem (Hispanice: Unidad Revolucionaria Nacional Guatemalteca) formavere, a Salvatoriensi exercitu clandestino FMLN, a Nicaraguensi FSLN et a Cubana gubernatione adfectam ut fortior fieret. Velut resultatio Exercitus "vastatoriarum" tacticarum ruri, amplius 45 000 Gutimaliensium per fines in Mexicum fugere. Mexicana gubernatio profugos in campis in Chiapis et Tabasco conlocavere.

Anno 1992, Praemium Nobelianum Pacis Rigobertae Menchú assignatum est quia attentionem ad genocidium a gubernatione sustentum contra Indigenas dirigere enisa est.

Bellum Civile Guatimalense anno 1996 cum pacis foedere inter exercitus clandestinos et gubernationem finem cepit, quod a Consociatione Nationum per magnum actum est, intermediantibus nationibus velut Norvegia et Hispania. Ambae partes praecipuas concessiones fecerunt. Bellatores clandestini arma deposuere et terras ad colendum accepere. Secundum Consilium Veritatis a Consociatione Nationum sustentum (Consilium pro Explicatione Historica, Hispanice: Comisión para el Esclarecimiento Histórico), gubernativae vires et a civitate sustenti paramilitares ciricter 93% humanorum iurum violationum responsales per bellum fuere. Per primum decennium, a civitate sustenti terroris victimae praesertim studentes, operarios, professionales et oppositionis figuras fuerunt, sed ultimis annis praesertim milia ruralium Maianorum agricolarum et haud militum fuerunt. Amplius 450 Maianorum pagorum destructi sunt et circiter millio in intestinos aut externos profugos se convertere. Circa 200 000 hominum, praecipue Maiae, per bellum civile interfecti sunt. Aliquibus in areis, sicut in Vera Pace Inferiori (Hispanice: Baja Verapaz), Consilium Veritatis Guatimalensem civitatem in parato programmate contra particulares ethnicos circulos per bellum civile implicatam esse consideravit. Anno 1999, Statunitensis praeses Gulielmus Clinton Civitates Foederatas erravisse affirmavit cum adiumentum Guatimalensibus militaribus viribus feras civium occisiones participantibus suppeditavissent.


E pacis foederibus, Guatimalia testis pro plurimmis continuis democraticis comitiis fuit, recentissima anno 2007. Praeterita gubernatio foedera cum Civitates Foederatas et reliqua Media America per Foedus Liberi Commercii inter Civitates Foederatas, Mediam Americam, et Rempublicam Dominicanam (Hispanice: Tratado de Libre Comercio entre Estados Unidos, Centroamérica y República Dominicana) et alia foedera cum Mexico obsignavit. Anno 2007 comitia in Guatimalia facta sunt. Factio Nationalis Spei (Hispanice: El Partido Nacional de la Esperanza) et suus praeses candidatus Alvarus Colom praesidatum quoque et plerasque sedes in congressu consecuti sunt.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Guatimalia est praesidialis? repraesentativa democratica respublica, qua ratione Praeses Guatimaliae non solum dux civitatis, sed etiam dux gubernationis systematisque multifactionalis. Potestas exsecutiva a gubernatione exercetur. Potestas legisfera non solum gubernationi, sed etiam Congressui Reipublicae conceditur. Potestas iudicialis est exsecutiva legisferaque libera. Alvarus Colom est praeses a die 14 Ianuarii anni 2008.

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Departimenta Guatimaliae.

Guatimalia in viginti duo departimenta divisa est, et in 332 municipia sive communia subdivisa. Departimenta inferiora sunt:

Numero in tabula Departimentum Latinizata Departimentum Hispanice Caput Latinizatum Caput Hispanice
1 Vera Pax Superior [4] Alta Verapaz Cobanum Cobán
2 Vera Pax Inferioris Baja Verapaz Salăma Salamá
3 Departimentum Chimaltenangense [5] Chimaltenango Chimaltenangum Chimaltenango
4 Departimentum Chiquimulense Chiquimula Chiquimula Chiquimula
5 Departimentum Petenense El Petén Flores Flores
6 Progressus El Progreso Guastatoya Guastatoya
7 Departimentum Quicense [6] El Quiché Sancta Crux Quicensis Santa Cruz del Quiché
8 Departimentum Escuintlense [7] Escuintla Escuintla Escuintla
9 Departimentum Guatimalense Guatemala Urbs Guatimalensis Ciudad de Guatemala
10 Departimentum Gerontopolitanum [8] Huehuetenango Gerontopolis Huehuetenango
11 Departimentum Izabalense [9] Izabalensis Portus Barrios Puerto Barrios
12 Departimentum Ialapense[10] Jalapa Ialapa Jalapa
13 Departimentum Iutiapense Jutiapa Iutiapa Jutiapa
14 Departimentum Quetzaltenangense Quetzaltenango Quetzaltenangum Quetzaltenango
15 Departimentum Retalhulense [11] Retalhuleu Urbs Retalhulense Retalhuleu
16 Departimentum Sacatepequense Sacatepéquez Antiqua Guatimalia Antigua Guatemala
17 Departimentum Sancti Marci [12] San Marcos Sanctus Marcus San Marcos
18 Departimentum Sanctae Rosae [13] Santa Rosa Cuilapa Cuilapa
19 Departimentum Sololense [14] Sololá Solŏla Sololá
20 Departimentum Suchitepequense [15] Suchitepéquez Mazatenangum Mazatenango
21 Departimentum Totonicapense [16] Totonicapán Urbs Totonicapensis Totonicapán
22 Departimentum Zacapense [17] Zacapa Zacapa Zacapa

Guatimalia a media civitate temperatur. Vectura, communicationes, negotia, civilitas, et pleraeque maximi ponderis urbanae "activitates"? in Urbe Guatimalensi fiunt. Urbs Guatimalensis viciens centena milia incolarum intra urbanos fines et amplius quinquies centena milia in territorio urbis habet. Quod significativae incolarum percentationis? est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula Guatimaliae.
Guatimalensis terra superior.
Usumacinta, limes inter Mexicum (vicina ora), et Guatimalia (longiqua ora).

Guatimalia montuosa est, exceptis Meridionali litorali area et vasta Septemtrionali Departimenti Petenensis terra inferiori. Duo montuosa iuga in Guatimaliam ex Occidente in Orientem intrant, dividenda natione in tres praecipuas regiones: terram superiorem, ubi montes siti sunt; litus Pacificum, montium Meridie; et regionem Petenensem, montium Septemtrione. Omnes praecipuae urbes in terra superiori et litoris Pacifici regionibus sitae sunt; comparate, Regio Petenensis exigue incolitur. Haec tres regiones in climate, elevatione et topiis variantur, quae ingentes discrepantias inter calidam umidamque tropicam terram inferiorem et frigidiora et sicciora terrae superioris cacumina praebent. Volcanus Taiumulcum (Hispanice: Volcán Tajumulco), 4220 metra altum, altissimus Mediarum Americarum civitatum locus est.

Flumina brevia et angusta in sinu fundente Pacifici, latiora et profundiora in Caribici et Sinus Mexicani sinibus fundentibus sunt, qui flumina Polotsicum Dulceque (Hispanice: Potochic et Dulce, respective), in Lacum Izabalensem (Hispanice: Lago Izabal) influentia, flumen Montaguam, flumen Sarstunum (Hispanice: Sarstún), fines cum Beliza formans, et flumen Usumacintam, fines inter Departimentum Petenense et Chiapas (in Mexico) formans, includunt.

Guatimalia diu tempore totum aut pars territorii vicinae Belizae, antiquae Hispanicae coloniae et praesentis liberi Regni Consortionalis qui Reginam Elizabeth II velut dux Civitatis agnoscit, exegit. Guatimalia Belizae libertatem anno 1990 agnovit, sed earum territorialis controversia adhuc non solvitur. Negotiationes in praesenti in cursu sub Consociationis Civitatum Americanarum et Consotionis Popoulorum auspiciis ad eam finiendam est.

Calamitates naturales[recensere | fontem recensere]

Guatimaliae conlocatio inter Mare Caribicum et Oceanum Pacificum eam huracanorum scopum facit, velut Huracanum Mitch anni 1998 et Huracani Stan Octobris anni 2005, quod amplius 1 500 hominum occidit. Damnum non conexum vento fuit, sed potius propter significativas inundationes et pelorrhoeam resultantem.

Guatimaliae terra superioris praeter Fallam Montaguae, inter Caribicam et Boreoamericanam laminas tectonicas limitum partem, sita est. Haec falla aliquot maximorum terrae motorum responsalis historicis in temporibus fuit, incluso 7,5 magnitudinis tremore die 4 Februarii anni 1976 qui amplius 25 000 hominum occidit. Praeterea, Fossa Mesoamericana, maxima zona subductionis, iuxta Pacificum litus sita est. Ibi, lamina Cocois sub lamina Caribica demergit, vulcanicam activitatem intestino in litore producens. Guatimalia 37 vulcanos habet e quibus quattuor activi; Pacaya, Sancta Maria, Ignis et Tacăna (Hispanice: Pacaya, Santa María, Fuego et Tacaná, respective).

Naturales calamitates longam historiam in hac geologice activa parte mundi habent. Exempli gratia, duo trium motuum capitis Guatimalensis pelorrhoeis anno 1541 et terra motibus anno 1773 causati sunt.

Biodiversitas[recensere | fontem recensere]

Civitas quattuordecim oecoregiones e manglicis silvis in ambo oceanica litoralia cum quinque dissimilibus oecosystematis complectentes habet. Guatimalia 252 umidos locos habet inter quos quinque lacus, sexaginta una lacunae, centum flumina et tres paludes. Consaeptum Nationale Ticalense, primus mixtus Societatis Educativa, Scientifica, et Culturalis Consocietatis Nationum Patrimonii Mundani locus fuit. Guatimalia est diversae faunae civitas, cui 1246 notae speciei sunt, e quarum 6.7% endemicae et 8.1% in periculo sunt. Guatimalia saltem 8681 specierum vascularium plantarum domus est e quarum 13.5% endemicae sunt. Fere 5.4% Guatimaliae sub IUCN categoriis I–V protegitur.

In departimento Petenensi Reservatio Biosphaeriae Maianae (Hispanice: Reserva de la Biosfera Maya), 2 112 940 ha lata, est, quod eam secundam maximam silvam in Media America post Reservationem Biosphaerae Bosavasensem (Hispanice: Reserva de Bosawás) facit

Demographia[recensere | fontem recensere]

Guatimalenses puellae in Acalephepoli (Hispanice: Chichicastenango).

Secundum Centralis Intellegentiae Agenturae Librum Factorum Mundanorum, Guatimalia 12 728 111 incolarum (fere anno 2007) habet. Plerique incolae Mixticii (Amerindorum et Hispanorum filii) et Caucasii (praesertim Hispaniorum sed etiam Italorum, Theodiscorum, Britannorum et Scandinavorum prognati sunt, qui 59.4% constituunt. Inter Amerindos Quicenses 9.1%, Cactsiceles 8.4%, Mames 7.9% et Cectzi 6.3% (Hispanice: Quichés, Kack'chiquel, Mam et Kek'chi, respective) sunt. 8.6% incolarum "aliarum Maianarum tribuum" est quod Indigenicam communitatem in Guatimalia maximam inter incolas facit, 0.2% haud Maianorum Indigenarum et 0.1% "aliorum". Minores communinates adsunt. Garifuni, qui Afrorum et Indigenarum prognati e Sancto Vincentio sunt, et alii Nigritae et Mulati praecipue Livingstoniam et Portum Barrios (Hispanice: Lívingston et Puerto Barrios, respective) incolunt. Etiam Arabes, Libanensium et Syriacorum prognati, et Asiani, praesertim Serium prognati, sunt. Quoque crescens Coreana communitas in Urbe Guatimalensi et prope Mixcum (Hispanice: Mixco) est, in praesenti circiter mille hominum attingens. Guatimalae Theodisci incolae in nationem arboris Saturnaliciae traditionem tulisse creduntur.

Anno 1900 Guatimalia 885 000 incolarum habebat. Per saeculi vicensimi cursum incolarum numerus crevit, rapidissimum incrementum in Hemisphaera Occidentali. Semper crescens emigrationis modus in Civitates Foederatas in incrementum Guatimalensium communitatum praecipue in California, Florida, Illinoesia, Novo Eboraco, Texia et Rhodensi Insula, et passim e decennio 198 induxit.

Diaspora[recensere | fontem recensere]

Bellum civile multos Guatimalenses extra rempublicam coegit. Guatimalensis diasporae plerique praesertim in Civitatibus Foederatis est, quarum valores propinqui e 480 665 in 1489.42 hominum variant. Difficultas dandae accuratae computationis Guatimalensibus foras est quia eorum multi profugi postulantes sui status determinationem exspectantes sunt. Infra valores propinqui aliquibus civitatibus:

Natio Computatio
Civitates Foederatae 480 665[18]–1 489 426[19]
Mexicum 23 529[20]–190 000
Beliza 14 693[21]
Canada 14 256[22]–34 665[23]
Germania 5989[24]
Honduria 5172[25]
Salvatoria 4209[26]
Hispania 2 491[27]–5000[28]

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Mercatus in Guatimalia.

Secundum Mediae Intellegentiae Agenturae Librum Factorum Mundanorum, Guatimalensis Productus Domesticus Grossus pro capite set 5000 dollariorum CFA; nihilominus, haec civitas evolvens adhuc multis societatis problematibus obviam it, et inter decem pauperrimas Latinamericanas cvitates est. Redituum distributio valde dispar cum fere 75% incolarum sub paupertatis limine viventium et cum fere 400 000 (3.2%) opere destitutorum manet. Argentaria Mundana tres Guatimalensium partes pauperes vivere considerat.

Remittentiae e Guatimalensibus qui in Civitates Foederatas per bellum civile effugerunt nunc praecipuum peregrinorum redituum fontem constituunt (magis exportationum periegeseosque coniunctarum valore).

Recentibus annis exportatorius haud traditionalium rerum confectarum campus dynamice plus quam 53% totarum exportationum repraesentans crevit. Exportatarum rerum confectarum aliquae fructus, holera, flores, opera manualia, textilia, etc., sunt.

Productus Domesticus Grossus in pari acquirendi potestate anno 2006 valorem propinquum 6138 miliarda dollariorum CFA habebat. Diaconiarum campus praecipuum Productus Domestici Grossi componens cum 58.7% est eum agriculturae campus cum 22.1% (fere anno 2006) sequitur. Industrialis campus solum 19.1% Productus Domestici Grossi (fere anno 2006) repraesentat. Agriculturalis campus circiter quartae Productus Domestici Grossi partis, duarum quintarum partium exportationum et vis operariae dimidii rationem reddit. Organicum coffeum, saccharum, textilia, viridia holera, et bananae praecipuae Guatimalenses exportationes sunt. Inflatio 5.7% anno 2006 erat.

Anni 1996, foedera pacis quae aliquot decenniorum Bellum Civile finiverunt praecipuum obicem ad peregrinam pecuniae conlocationem abstulerunt. Periegesis crescens redituum fons Guatimaliae facta est.

Martio anni 2005 Guatimalensis Congressus Foedus Liberi Commercii inter Civitates Foederatas, Mediam Americam, et Rempublicam Dominicanam (Hispanice: Tratado de Libre Comercio entre Estados Unidos, Centroamérica y República Dominicana) inter aliquot Mediae Americae civitates et Civitates Foederatas sanxit. Guatimalia etiam liberi commercii foedera cum Taivania et Columbia habet.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Urbs Guatimalensis hospitio civitatum bibliothecarum museorumque multa accipit, inter quae Archiva Nationalia, Bibliotheca Nationalis et Museum Archaeologiae et Ethnologiae quod immensam Maianarum rerum conlectionem habet. Etiam privata musea sunt inter quae Ixchelis textilia examinans et Libri Consilii (Hispanice et Quicensiter: Popol Vuh) Maianam archaeologiam examinans. Ambo musea intra Universitatis Francisci Marroquín panepistemiopolin sunt. Plerique e 329 municipiorum in civitate parvum museum habent.

Ars[recensere | fontem recensere]

Guatimalia multos Indigenicos artifices produxit qui Praecolumbianas traditiones sequuntur. Attamen, Guatimalenses colonialem et postcolonialem historias reflectentes, occursus cum multiplicibus globalibus? artis motibus artificum ubertatem quoque produxere qui traditionaliter nuncupatum "primitivismum" sive aestheticam "ingenuam" Europaeae, Boreoamericanae, et aliis traditionibus coniunxere. Schola Nationalis Artium Plasticarum Raphaelis Rodríguez Padilla (Hispanice: Escuela Nacional de Artes Plásticas Rafael Rodríguez Padilla) est civitatis principalis artis schola et aliquot praecipui indigenae artifices, etiam istius scholae gradu ornati, in permanente conlectione Musei Nationalis Artis Modernae (Hispanice: Museo Nacional de Arte Moderno) in capitali urbe sunt. Praesentes Guatimalenses artifices extra Guatimaliam agnoti sunt Dagobertus Vásquez, Ludovicus Rolandus Ixquiac Xicara, Carolus Mérida, Hannibal López et Elmarus René Rojas.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Praemium Nationale Guatimalense Litterarum unum praemium est quod corpus operum individualis scriptoris agnoscitur. Anniverse ex anno 1988 a Ministerio Culturae et Disportus concessum est.

Michaeli Angelo Asturias Praemium Nobelianum Litterarum anno 1967 concessum est, inter cuius praeclaros libros est Dominus Praeses (Hispanice: El Señor Presidente), mythistoria in Manuelis Estrada Cabrera gubernatione fundata.

Inter scriptores carminum Latine, Guatimalensis Raphael Landívar a nonnullis excellere habetur.

Musica[recensere | fontem recensere]

Musica Guatimalensis numerosos modos expressionesque comprehendit. Maiae intensam musicam praxin habebant, sicut iconographia documentat. Guatimala etiam primarum regionum una in Mundo Novo fuit quae Europaeam musicam ex anno 1524 introduxit. Plurimi compositores e Renascentia, Baroco, Classica, Motu Romantico, et Praesentibus musicis modis omnium generum opera contribuerunt. Marimba est civitatis instrumentum quod magnum attractivissimorum? operum repertorium evolvit quae popularia per amplius saeculum fuerunt. Historia Generalis Guatimaliae (Hispanice: Historia General de Guatemala) compacti disci seriem de historica Musica Guatimaliae edidit, in qua omni modi adsunt, e Maianis, colonialibus, liberis, et respublicanis aeris in praesentia tempora. Multi praesentis musicae greges in Guatimalia sunt quorum genera musica Caribica, salsa, punta (a Garifunis adfecta), musica popularis Latina, musica Mexicana, et mariachi. Etiam vibrans scaena ei quod tota in Hispanophonia musica rockica Hispanice (Hispanice: Rock en Español) nuncupatur est.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Linguistica tabula Guatimaliae, secundum Commissio Officializationis Linguarum Indigenarum Guatimaliae (Hispanice: Comisión de Oficialización de los Idiomas Indígenas de Guatemala).

Quamquam Hispanica est publica lingua, nec omnes indigenae Hispanice loquuntur, nec ea secunda lingua utuntur. Viginti unis dissimilibus linguis Maianis utuntur, praesertim ruralibus in regionibus dum duae haud Maianae linguae Amerindae etiam sunt: Xinca, indigenica lingua, et Garifuna, Aravacana lingua iuxta Caribicum litus. Secundum Decreto Numero 19-2003, viginti tres linguae Civitatis Linguae agnoscuntur. Velut prima aut secunda lingua, Hispanica 93% incolarum utitur. Foedera Pacis Decembre anni 1996 obsignata aliquot publicorum documentorum et comitialium materiarum versioni in aliquas linguas provident et interpretum provisionem legum in casibus haud Hispanophonis iubent. Foedus etiam bilinguem educationem Hispanice et in sermonibus Indigenicis sancit. Communis Indigenis Guatimalensibus inter duas et quinque aliarum nationis linguarum, inclusa? Hispanica, discere est.

Religio[recensere | fontem recensere]

Inter 50 et 60% incolarum Catholici, 40% Protestantes et 1% Indigenicam Maianam fidem colunt. Catholicismus per colonialem aeram fuit religio publica. Attamen, Protestantismus significative? recentibus decenniis crevit. Amplius una tertia Guatimalensium pars Protestans, praesertim Evangelicus et Pentecostalis est. Protestantismus et veteres religiones Maianae fere a 40% et 1% Guatimalensium, respective, coluntur. Veteres Maianorum praxes in Catholicas caerimonias cultumque commune incorporantur—res syncretismus nuncupata. Vetus Maiana religio cultus propter culturae proctetiones? foederibus pacis statutas crescit. Gubernatio programma providendarum ararum in omnibus Maianis ruinis in civitate inventis instituit ut veteres caerimoniae illic perfici possint.

Etiam parvae Iudaicae communitates circiter inter 1200 et 2000 fidelium, Musulmanorum (1200), Buddhistarum inter 9000 et 12 000, et aliarum fiderum sodales, aut qui nullam fidem profitentur sunt. Multi athei in civitate habitant, sed res non aperte disseritur et non fida data statistica prompta his incolis sunt.

Ecclesia Iesu Christi Sanctorum in Novissimis Diebus in praesenti circiter 215 000 fidelium in Guatimalia habet, fere 1.65% nationis aestimatarum incolarum anni 2008 attingens. Primus ecclesiae sodalis in Guatimalia anno 1948 baptizatus est. Sodalitas ad 10 000 hominum anno 1966 crevit et 18 annos postea, dedicato Templo Urbis Guatimalensis anno 1984, sodalitas 40 000 hominum assecuta erat. Anno 1998 sodalitas denuo ad 164 000 quadruplicata erat. Ecclesia adhuc in Guatimalia crescit; qui Templi Guatimalensis Quetzaltenangensis, secundum ecclesiae templum in civitate, aedificationem nuntiavit et coepit.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Gubernatio ut numerosae publicae elementariae secundariique gradus scholae operentur facit. Haec scholae gratuitae sunt, quamquam vestium scholarium, librorum, supplementorum et vecturae impensa eas minus pervias pauperrimis societatis classibus facit et significativus pauperum puerorum numerus scholae non intersunt. Multi mediae superiorisque classium pueri privatas scholas eunt. Civitas etiam unam publicam universitatem, Universitatem Sancti Caroli Guatimaliae (Hispanice: Universidad San Carlos de Guatemala), et novem privatas habet. Universitas Sancti Caroli Guatimaliae e primis Americanis universitatibus una fuit. Universitas diei 31 Ianuarii anni 1676 regio iusso Regis Caroli II Hispaniae rite declarata est. Solum 69.1% incolarum quindecim annos et plurimos natorum litterati sunt, minimus alphabetismi index in Media America. Quamquam minimum alphabetismi indicem habet, Guatimalia hunc intra proximos decem annos mutatura esse exspectatur.

Diurnarismus[recensere | fontem recensere]

In Guatimalia, sex diaria civitatis, duo televisifica nuntiorum programmata, duo caplaria? nuntiorum programmata, et plurima loci et civitatis radiophonica nuntiorum programmata sunt. Inter celeberrima radiophonica nuntiorum programmata sunt Patrullaje Informativo et Radio Sonora sunt. Diaria Al Día, El Periódico, La Hora, Nuestro Diario, Prensa Libre, et Siglo Veintiuno. Televisifica nuntiorum programmata Noti7 et Telecentro Trece sunt; et caplaria? nuntiorum programmata Guatevisión et Hechos Guatemala sunt.

Praesentes Guatimalenses diurnarii sunt: Hellena Alamilla, Anna Carolina Alpírez, Franciscus Ancheyta, Manuel Ayau, Fridericus Bauer, Catharina Cancinos, Carolus Castañaza, Alvarus Castellanos Howell, Anna Beatrix Colmenares, Samuel Colop, Martha Iolanda Díaz-Durán, Carolina Escobar, Dina Fernández, Ludovicus Figueroa, Ioannes Ludovicus Font, Marius Fuentes Destarac, Marius David García, Silvia Gereda, Iosephus Radulphus González, Maricela Herrera, Gundisalvus Marroquín Godoy, Ludovicus Marroquín Godoy, Anscharius Clemens Marroquín Godoy, Eduardus Mayora, Caesar Montes, Marielus Monzón, Ludovicus Morales Chúa, Raimundus Parellada, Georgius Jacobs, Alfredus Kaltschmitt, Carrollus de Rodríguez, Hector Salvatierra, Haroldus Sánchez, Haroldus Shetemul, Marius Antonius Sandoval, Armandus de la Torre, Petrus Trujillo, Miriam Valdéz, Iosephus Eduardus Valdizán, Philippus Valenzuela, Dominica Velásquez, Irmalicia Velásquez, Iosephus Ruben Zamora, Hadrianus Zapata, Stuartus Zapeta.

Historici Guatimalensis diurnarii sunt: Hugus Arce, Manuel Iosephus Arce, Raimundus Blanco Castañeda, Iosephus Calderón Salazar, Georgius Carpio Nicolle, Alvarus Contreras Vélez, Alexander Córdoba, Petrus Iulius García, Salvator Girón Collier, Marina Marroquín Milla, Clemens Marroquín Rojas, Antonius Nájera Saravia, Hector Ramírez, Marius Sandoval Figueroa, David Vela Salvatierra, Iosephus Eduardus Zarco.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 43
  2. Synodus Episcoporum Bollettino, e situ interretiale Vaticani
  3. Lingua Latina Botanica [1] Confer descriptionem holotypi.
  4. Verapaz, Cob+ín (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  5. Solol+í-Chimaltenango (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  6. Quich+® (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  7. Escuintla (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  8. Huehuetenango (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  9. Izabal (Vicariate Apostolic) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  10. Jalapa (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  11. Suchitep+®quez-Retalhuleu (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  12. San Marcos (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  13. Santa Rosa de Lima (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  14. Solol+í-Chimaltenango (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  15. Suchitep+®quez-Retalhuleu (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  16. Los Altos Quetzaltenango-Totonicap+ín (Archdiocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  17. Zacapa y Santo Cristo de Esquipulas (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  18. "US_Census_2000"
  19. "MigrationDC_2006"
  20. "MigrationDC_2006"
  21. "MigrationDC_2006"
  22. "MigrationDC_2006"
  23. versio interretialis (pdf) apud www.yorku.ca.
  24. "MigrationDC_2006"
  25. "MigrationDC_2006"
  26. "MigrationDC_2006"
  27. "MigrationDC_2006"
  28. Embajada de Guatemala en Espa+¦a apud www.embajadaguatemala.es.