Viceregnum Novae Hispaniae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Terrae viridae pictae: Nova Hispania anno 1763

Viceregnum Novae Hispaniae vel breviter Nova Hispania erat colonia administrativa Hispanica per terras Mexici (cum Californiae, Arizonae), Floridae, Capitaniae Generalis Guatimaliae, insularum Indiarum, et insularum Philippinarum.

Ferdinandus Cortesius cepit Temistitlanam, caput Aztecorum, die 13 Augusti 1521 et condidit Mexicopolim in Coiacane, hac incepit viceregnum Novae Hispaniae. Nova Hispanie recta erat ab singulo vicarium regem, a rege Hispaniae nominato. Urbs caput Novae Hispaniae erat Mexicopolis.

Prima divisiones regni fecit Antonii deMendoza, primum vicarius rex. Prima divisionis amplectebatur Regnum Iucataniae, Regnum Mexici, Regnum Novae Gallaeciae, Regnum Novae Biscaiae, Novum Regnum Leonis et Nova Extremadura.

Carolus III rex decrevit anno 1786 novam divisionem in procurationibus. Procurationes Novae Hispaniae erant: Regalis Audientia Mexicopolis, Regalis Audientia Guadalaxarae, et sub potestatem vicarii regis: Gubernatio Californiae Superioris, Gubernatio Californiae Inferioris et Gubernatio Novi Mexici. Anno 1793 creata est Gubernatio Tlascalae, qua gressus est de Intendentia Pueblae.

Anno 1812 Constitutio Gadicorum instituit unam novam divisionem cum legationibus provincialibus, quae erant: Legatio Provincialis Novae Hispaniae, Legatio Provincialis Sancti Ludovici Potosii, Legatio Provincialis Novae Gallaeciae, Legatio Provincialis Iucataniae, Legatio Provincialis Provinciarum Internarum de Oriente et Legatio Provincialis Provinciarum Internarum de Occidente; anno 1820 creata est Legatio Provincialis Valdoleti.

Viceregnum Novae Hispaniae desiit die 27 Septembris 1821 cum libertate Mexici, postquam longum bellum.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!