Zea mays
| Mays | |
|---|---|
| Zea mays | |
| Taxinomia | |
| Regnum: | Plantae |
| Classis: | Liliopsida |
| Ordo: | Poales |
| Familia: | Poaceae |
| Genus: | Zea |
| Species: | Z. mays |
| Binomen | |
| Zea mays L. |
|
Zea mays, vulgo maizium et maizum (ex Taíno mahiz), est gramen familiae Poacearum, frumentum ab Indis Mesoamericanis temporibus praehistoricis primum excultum. Caulis foliosa spicas generat quae semina nucleos appellata continent. Nuclei ut holus vel amylum in arte coquinaria adhibentur. Olmeci et Maiae permultas varietates maizii, et molitas et per nixtamalizationem commutatas, coxerunt. Post circa medium millennium tertium a.C.n., planta per multum Americae excolebatur.[1] Omnis regio retia commercii evolvit in residuo et varietatibus messium maizi condita. Saeculis quinto decimo exeunte et sexto decimo ineunte, Americá ab Europaeis colonizatá, exploratores mercatoresque maizium ad Europam ferebant, quod in alias civitates introducebant. Varietates saccharo plenae, maizium dulce appellatae, pro cibo humano usitate excoluntur, dum varietates maizii agrestis pro victu animalium sunt.
Notae [recensere]
- ↑ John Roney, "The Beginnings of Maize Agriculture," Archaeology Southwest 23(2009):4.
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |