Locativus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Locativus est casus, qui ostendit locum ubi actio verbi perficitur.

Usus locativi in Lingua Latina[recensere | fontem recensere]

Exitus locativi idem est atque genitivi numeri singularis primae aut secundae declinationis.

Urbes et insulae parvae[recensere | fontem recensere]

Urbes et insulae parvae, quarum nomina sint primae aut secundae declinationis et numeri singularis tantum, de more uti possunt locativo casu. Memento Romanos antiquos (praeter Britanniam Corsicam Hiberniam Sardiniam Siciliam Euboeamque) omnes alias insulas arbitrari parvas. Exempla:

  1. Caesar versabatur Romae;
  2. Conon vixit Cypri;
  3. Sum Lugduni, Corinthi, Hadrumeti.

Domi, humi, ruri[recensere | fontem recensere]

Nomina domi, humi et ruris locativo utuntur. Exempla:

  1. Domi remanent;
  2. Iaceo humi;
  3. Ruri habitant.

Alii usus[recensere | fontem recensere]

Aliquando locativus casus sic adhibetur, ut tempus significet. Exempla:

  1. Domi bellique;
  2. Domi militiaeque.


Partes orationis
Nomen | Pronomen | Verbum | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | Particula
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis
Declinatio: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Vocativus | Accusativus | Genetivus | Dativus | Ablativus | Locativus