Cancri tropicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Circuli paralleli cum circulis tropicis.

Cancri tropicus vel Tropicus Cancri vel fortasse Circulus Solstitialis circulus parallelus in Hemisphaerio Septentrionali Telluris est. Tropicus 23 gradus 26 minutas 22 secundas a linea aequinoctiali ad partem septentrionalem spectat. Circulus diversas ob causas semper paulum movetur. Nunc exempli gratia ad australem partem versus movetur 15 metris per annum. Quia Tropicus Capricorni idem facit ad septentrionalem versus zona tropica his temporibus diminuitur.

Loci inter tropicum cancri et Tropicum Capricorni in zona tropica sunt. His in locis bis in anno meridie Sol directe a perpendiculo ad terrae superficiem lucet. In ipso tropico id semel in anno fit scilicet solstitio mensis Iunii. In regionibus ad septentriones versis inter Polum Septentrionalem et Tropicum Cancri, Sol numquam directe ad terrae superficiem lucet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Circuli paralleli singulares

Polus septentrionalis | Circulus arcticus | Cancri tropicus | Linea aequinoctialis | Capricorni tropicus | Circulus antarcticus | Polus australis

Roman numeral 10000 CC DD.svg