Astronomia
| Porta·Vicipaediae · Scientiae·Naturales·et·Artes·Mathematicae |
|---|
|
|
Astronomia (-ae, f.) (Graece αστηρ = stella + νομια = lex) est veterrima scientia naturalis, summa omnium disciplinarum exactarum quae universum extra planetam nostrum investigant. Haec scientia hodie distinguitur a meteorologia et climatologia, quae effectus in caelum nostrum ab astris specialiter investigant, quamvis impetus ad stellas intellegendas primitus fuerat ut agricultores scirent tempus anni idoneum seminandi, plantandi, mettendi.
Astronomia etiam distinguitur ab astrologia, arte quae futurum homini cuidam ab astris et aliis indiciis mundanis divinari conatur. At astrologia astronomiam complecti videtur, et astrologi sicut Claudius Ptolemaeus primum indagaverunt leges astronomicas quibus futurae positiones planetae, sidera, et caetera caelorum computentur.
Physica et astronomia longe tam sibi annixae sunt ut primitus physica idem ac astronomia putari potuisset. Physici fuerunt qui theorias comminiscerunt, quibus motus corporum caelestium explicatur et calendaria accuratius faciantur, et novas methodos excogitaverunt stellas observandi per radiationes eorum. Galilaeus Galilaei anno 1609 telescopium invenit quo planetas et lunas primum accuratius observaverit indicia reperiens eos montibus et vallibus praeditos similes esse tellure. Isaacus Newtonus magnopere astronomiam tunc anno 1687 protulit, cum leges motus Newtoni comperit, quibus motus omnes planetarum nostri systematis solaris adumussim mathematice calculati essent, secundum easdem leges quae res communes mundanaeque sequuntur. Anno 1921 Albertus Einstein calculationes astronomicas ad universum totum porrexit, nova fundamenta donans cosmologiae, cum relativitatis generalis theoriam reperit, universi expansionem ab Edwino Hubble observatam explicans.
Saeculo vincesimo nova astronomiae aetas incepit cum anno 1969 astronautae ad lunam navegaverunt et humanitas primum misit ruchetas nomine Voyager extra systema solare, et multa alia automata ut systematis solaris planetae scrutentur. Hodie magna astronomiae pars origines, evolutionem et ingenia physica chemicaque corporum caelestium intellegere quaerit. Ad finem illum scientifici praesertim radiationem electromagneticam et radiationem particularum et exempla lapidum ex aliis corporibus caelestibus examinant.
[recensere] Corpora caelestia
Astronomia haec corpora caelestia investigat:
- Corpora ordinis solaris nostri:
- Sol
- Planetae
- Planetulae
- Satellites planetarum
- Asteroides
- Cometae
- Meteoritae
- Stellae (aut astra) extra ordinem solarem nostram
- Structurae ex his corporibus compositae:
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
- Flavius Aurelius Cassiodorus, Institutionum liber II, Capitulum VII: De astronomia
- Hyginus, De Astronomia