Bellum Mexicanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bellum Mexicanum (Hispanica: Intervención estadounidense en México aut Guerra Estados Unidos-México; Anglica: Mexican-American War) fuit bellum inter Civitates Foederatas Americae et Mexicum ab anno 1846 usque ad annum 1848. Belli causa fuit contributio Civitatibus Foederatis Texiae, quam Mexicum putabat in eis finibus esse quamquam Texia rebellaverat feliciter anno 1836.

Bellum appellatur in America "Bellum Mexicanum" (The Mexican War) vel Bellum Mexicanum-Americanum (The Mexican-American War) in Mexico Intercessio Prima Americana in Mexico (primera intervención estadounidense en México) vel Invasio Americana in Mexicum (invasión estadounidense de México) vel Bellum Anni '47 (guerra del 47).

In principe animorum Civitatum Foederatarum praesidis Iacobi Knox Polk erat expansio finium. Civitatibus Foederatis huius belli magnus proventus fuit Foedus Guadalupiae (Hispanice; Tratado de Guadalupe Hidalgo et Anglice; Treaty of Guadalupe Hidalgo), quod Californiam Mexicumque Novum iis dedit atque Rio Grande finem novum inter Americam et Mexicum fecit.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg