Israel (civitas)
E Vicipaedia
|
|||||
| carmen nationale : Hatikva (Spes) | |||||
![]() |
|||||
| Lingua Sollemnis | Hebraica et Arabica | ||||
| Caput | Hierosolyma | ||||
| Praeses | Simon Peres | ||||
| Minister primus | Benjamin Netanyahu | ||||
| Superficies
- In toto - % aqua |
omnium 149us
20 770 km² 2% |
||||
| Numerus incolarum
- Omnis (2003) - Spissitudo incolarum |
Omnium 99us
7 047 001 324/km² |
||||
| Independentia | a Britanniarum Regno | ||||
| Moneta | Siclus Novus | ||||
| Zona horaria | UTC +2/+3 | ||||
| Gentilicum | Israelenus, Israelita | ||||
| Hymnus nationalis | Hatikva: Spes | ||||
| Suffixum interretiale | .IL | ||||
| Praefixum telephonicum | 972 | ||||
| Membrum: ONU | |||||
Israel[1] (-is, m.) est civitas sita in illa regione quae apud Romanos pars erat Iudaeae, quae et Syria Palaestina sive Terra Sancta vocatur.
Index |
[recensere] Sermones
Hebraica Arabicaque linguis publicis funguntur. Non pauci etiam Russice inter sese loquuntur et nonnulli illa lingua iudaeo-germanica quae Yiddish vocatur.
[recensere] Religiones
- Iudaei (76%)
- Musulmani (18%)
- Christiani (2%)
[recensere] Historia
Iudaei terras quae nunc Israel dicuntur sibi a Deo datas esse (Liber Iosue 1, 1-5) arbitrantur. Dicit enim scriptura:
- Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret ei:
- “ Moyses servus meus mortuus est; nunc igitur surge et transi Iordanem istum, tu et omnis populus iste, in terram, quam ego dabo filiis Israel.
- Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradidi, sicut locutus sum Moysi.
- A deserto et Libano isto usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hetthaeorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester.
Post bellos contra Romanos (anno 70 et 135) et praecipue postquam anno 70 templum Hierosolymorum ab imperatore Tito dirutum est, pars magna Iudaeorum fugit ex Israel. Post secundum excidium anno 135 p.Chr.n Romani Hierosolyma restituerunt novoque nomine appellaverunt Aeliam Capitolinam.
Iam anno 1917 Arthurus Balfour Secretarius negotiorum exteriorum Britanniarum Regni probavit reditum Iudaeorum in Palaestinam post finem Belli Orbis Terrarum I et ruinam Imperii Ottomanici, quod antea Palaestinam tenebat.
Post Bellum Orbis Terrarum II et atrocem persecutionem Iudaeorum a Nazistis Adolpho Hitler ductis anno 1947, die 29 Novembris Consociatio Nationum divisionem Palaestinae inter Iudaeos et Arabos proposuit.
Die 14 Maii 1948 civitas nova Israel condita est, sed secundum resolutionem, ipsam civitatem creantem, urbs Hierosolyma nec ab Iudeis nec ab Arabis, sed a Britanniarum Regno regenda est. Ipsa resolutione contentiose obtrita Israel Hierosolyma caput suum ab anno 1950 nominat. Superficies civitatis etiam 14 000 km² esse oportet secundum chartam sinistram, sed nunc ipsa civitas 8 000 km² annis 1948 et 1967 expugnavit et adhuc retinet, incolisque allatis terram illam nancisi molitur.
Anno 1967 in Bello Sex Dierum occupavit Israel ripam occiduam Iordani et in finibus Palaestinorum colonias multas condidit.
[recensere] Urbes Principales
- Hierosolyma (sive Ierusalem, apud Romanos Aelia Capitolina)
- Tel Avivum (sive Vernicollis cf. Acervus Novarum Frugum)
- Ioppa
- Ramatgan
- Rison Lezion
- Nazareth
- Hepha (sive Sycaminus)
- Hadera
- Petah Tiqwa
- Ramla
- Lydia(sive Lod)
- Berosaba (sive Bersabee)
[recensere] Notae
- ↑ Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980) p. 35 ISBN 88-209-4366-2.
- ↑ Iud. 1.17
| Asia — Civitates |
|
Adrabigania | Afgania | Arabia Saudiana | Armenia | Baharina | Bangladesha | Birmania | Bruneium | Butania | Cambosia | Casachia | Chirgisia | Cuvaitum | Cyprus | Emiratus Arabi Uniti | Georgia | †Iaponia | Iemenia | India | †Indonesia | Iordania | Iraquia | Irania | Israel | Laotia | Libanus | Malaesia | Maldivae | Mogolia | Nepalia | Omania | Pakistania | †Philippinae | Quataria| Corea Meridionalis | Corea Septentrionalis | Respublica Populi Sinae | Russia | Singapura | Sri Lanca (Taprobane) | Syria | Tadzikistania | Thailandia | †Timoria Orientalis | Turcia | Turcomannia | Usbecia | Vietnamia |
|
Asia — Territoria
|
|
Territoria Palaestinensia | Respublica Sinae (Taivania) †Etiam membrum Oceaniae est.
|
