Ruina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ruina est aedificium, quod vel vi bellorum vel aliis causis coruptum est aut per se muris et tectis fractis et contusis ruit. Et viribus caeli et calamitatibus naturalibus sicut et cursu temporis ruinae fiunt, cum aedificia per annos nec reparantur nec conservabantur nec renovantur.

Ruinas celebras toto orbe reperire possumus: Romae - ut exemplar detur - atque aliis locis antiquis multae sunt. Quae saepe magni momenti scientiae sunt, quoniam e structura illarum et rebus multis, quae circum illas aut in illis inveniuntur et effodiuntur (e.g. nummi, arma, ossa et cetera) et multum de temporibus, quibus ruinae iam florebant et incolebantur, et de cultibus priscorum populorum discimus.

De ruinis vi bellorum factis[recensere | fontem recensere]

Temporibus nostris, cum potestate bellorum modernorum multa delentur, bombis et magnae partes oppidorum aut urbes totae brevi in ruinas commutari possunt. Etsi annis, ubi Bellum Orbis Terrarum Secundum committebatur, milibus bombarum urbes maiores et capita nonnulla Europae ruinis sunt affectae.

De urbibus totis in ruinas commutatis[recensere | fontem recensere]

Cum oppida nonnulla, inter quae imprimis Pompeios et Herculaneum memorandos habemus, igne et cinere Vesuvii montis concremata et tota obruta sint, reliquias illorum antiquitatis investigatores effodiunt. Sic nobis sunt conservata, quae aliter cursu milium duorum fere annorum peritura fuisse intellegimus. Quamquam non negem eam calamitatem, de qua praeter auctores alios iam Plinius Secundus (ep. VI,16 et VI,20) nobis narravit, detrimentum et damnum maximum fuisse, antiquitatis investigatoribus ea est fautum, nam ruina eius modi prohibitum est, ne multa aedificia et muri et aliae res ruerent et solo aequarentur. Cinere et pulvere remoto nunc ruinas restauratas conspectare possumus.

De Roma antiqua[recensere | fontem recensere]

Multae magnaeque structurae antiquae ruinarum similes totam per Romam stratae sunt, quarum paucae hodie videri possunt. Maxima pars reliquiarum adhuc sub urbe moderna non efossa iacet ibique verisimiliter manebit. Aedificia nonnulla partim integra - Pantheon hic est commemorandum -, partim deleta et in ruinas maximae magnitudinis commutata - quis ignoret Colosseum illud amphitheatrum Flavium praeclarissimum - Romae spectari possunt. Quae ad spectanda quotannis milia hominum Romam veniunt.