Roman numeral 10000 CC DD.svg

Honduria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
República de Honduras
Vexillum Honduriae Insigne Honduriae
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis: Libertate, Sui Iuris, et Libera
(Hispanice: Libre, soberana e independiente)
Locus Honduriae
Lingua Hispanica
Gentilicium Hondurianus
Caput Tegucigalpa et Comayaguela
Praeses Porphyrius Lobo Sosa (a mense Ianuario 2010)
Area
 - Totalis
locum 100
112 492 km²
Numerus incolarum
 - Summae (2002)
 - Spissitudo incolarum
locum 62
7 876 662
70/km²
Moneta Lempira
Zona horaria UTC -5
Hymnus nationalis Tu bandera es un lampo de cielo
Interretis dominium .hn
Praefixum telephonicum 504
Socius inter: Foedus Bolivarianum Americarum, Societas Civitatum Americanarum, Consociatio Nationum, Societas Educativa, Scientifica, et Culturalis Consocietatis Nationum, Organizatio Alimentaria et Agriculturalis, Argentaria Americae Mediae Integrationis Oeconomicae, Syndicatus Mercaturae Mundanae, Societas Civitatum Iberoamericanarum, Circulus Fluminensis, CCC, Petrocaribe.

Honduria[1] seu Hondura[2] (Hispanice: Honduras) est res publica in Mesoamerica. Finitimas habet ad septentriones Sinum Honduriae, Maris Caribici aestuarium, ad solis occasum Guatimaliam, ad meridio-occidentem Salvatoriam, et ad meridiem Nicaraguam et Sinum Fonsecae (qui in Oceanum Pacificum patet). Res publica olim Honduria Hispanica appellabatur ut ab Honduria Britannica, (nunc Beliza) distingueretur.

Octoginta centesimae Honduriae sunt montuosae. Tres catenae Cordillerae Medioamericanae territorium rei publicae in tres partes secat: Orientalem, Mediam, et Occidentalem.

Tabula geographica Honduriae

Caput rei publicae coniunctim est urbs Tegucigalpa-Comayaguela. Urbes magnae quoque sunt: Comayagua, Ceiba, Sanctus Petrus Sula, Tela, Portus Cortesii et Choluteca. Aliae urbes sunt Danli, Iuticalpa, Portus Lempira, Portus Castella, et Sanctus Laurentius.

Civitatem Hondurianam inter pauperissimas in America Latina hodie constat, praecipue ob huracanum Mitch, quod anno 1998 omnem vastavit terram, omnemque infrastructuram (quae 80% omnium viarum perstratarum? comprehendit? ruit, et supra decem milia civium interfecit.[3]

Area Honduriana circiter 112 000 chiliometrorum quadratorum cum aestimato numero incolarum fere octo millionum. Hondurianae septemtrionales portiones Zonae Caribicae Occidentalis partes sunt.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Primitus Christopherus Columbus oppidum nomine Hispanico Turgalium (Hispanice Trujillo) anno 1524 statuit, et per nonnullos annos hoc nomine tota provincia appellata est. Nomen Honduras Hispanice significat 'profundum', et Columbus tunc sinum profundum quae ad septentriones Honduriae sedet nominavit Golfo de Honduras ('Sinus Hondurae').

Pauco postea regio terrestris provinciae prope oram profundam ad litus boreorientale quoque Honduras appellata est; Higueras autem appellata est regio terrestris occidentalis, e nomine plantae güira Hispanice, cuius nomen biologicum est Crescentia cujete et quae ibi crescunt et quam secus oram boreoccidentalem persaepe natantes inveniunt.

Tandem autem ab anno 1580 Honduras Hispanice tota provincia appellata est, et multo posterius, anno 1862, Britannici coloniam multo ad septentiones statuerunt, nomine Anglice British Honduras ('Honduria Britannica'), quae iuxta Sinum Hondurae ad orientem rei publicae Gualtimaliae iam sedet.

Nihilominus, Davidson Honduras ex Asturo-Legionico vocabulo fondura, stationem navalem significante, deducit quod primorum vocabulorum unum huic regioni in tabula secundo saeculi sexti decimi decennio ad sinum Turgaliensem applicatum apparens.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ante saeculum vicensimum[recensere | fontem recensere]

Maiensis stelae, emblematicum Hondurianae Civilizationis Maiensis symbolum in Copane.

Archaeologia Honduriam multiethnicam praehistoriam habere demonstravit. Ponderis pars istius praehistoriae Maiensis praesentia circum urbem Copan (Hispanice: Copán), septemtrionali in Honduria et prope Guatimalienses fines, erat. Praecipua Maiensis urbs per perihodon Praeclassicam (inter annos 150 et 900) in ista area floruit. Ibi sunt multae sculptae inscriptiones et stelae. Antiquum Copanicum regnum, nominatum Xukpi, e saeculo quinto in ineuns saeculum nonum fuit, cuius antecedentia saltem in saeculum secundo regrediuntur.

Humanus cultus Maiensis notum declive incolarum per saeculum nonum coepit, sed evidentia? est ut adhuc homines urbem et vicinitates saltem usque ad annum 1200 incolerent. Per tempus ubi Hispani in Honduriam venerunt, olim magna polis Copanensis silva densa superobruta est, et superviventes Tsortienses (Hispanice: chortís) a suis Tsoltianis linguisticis paribus in Occidentem segregati sunt. Tunc non-Maienses Lencae Occidentali in Honduria dominati sunt.

Templum Puniceum et Violaceum (Hispanice Templo de Rosalila) in Museo Parietinarum Copanensium.

In quarta ultimaque navigatione in Mundum Novum anno 1502, Christophorus Columbus Insulas Sinuum secus Hondurianum litus attigit. Columbus prope modernam urbem Turgaliensem, in lacunae Guaimoretensis viciniis, appulit. Post Hispanicam repertionem, Honduria vasti Imperii Hispanici pars in Mundo Novo intra Regnum Guatimaliense facta est. Turgalium et Gratiae (Hispanice Trujillo et Gracias respective) prima capita fuere. Hispani circiter per tria saecula regionem rexere.

Fortalitia Sancti Ferdinandi (Hispanice Fortaleza de San Fernando) Omoae fortalitia ab Hispanis aedificata ad protegendum Hondurianum litus ab Anglicis piratis.

Honduria libertatem ab Hispania die 15 Septembris 1821 accepit, quo tempore cum Imperio Mexicano coniuncta est. Die autem 1 Iulii 1823, libertatem ab hoc imperio accepit, postquam ad Rem Publicam Foederalem Mediae Americae se coniunxit. Res Publica Foederalis die 31 Maii 1838 desinit, ob discordiam inter duces civitatum Mediarum Americanarum et differentias culturales.

Turgalii in oppido, Gulielmus Walker ille filibusterus demum finem suum accepit, cum, anno 1860 eo capto, sclopetatus est? a regimine Honduriano. Post Generalem Hondurianum Florentium Xatruch, qui anno 1857 copias armatas Hondurianas contra invasionem Gulielmi Walker duxit, cives Honduriani saepe Catruchi aut Catruchae vulgo laude appellantur.[4]

Saecula XX et XXI[recensere | fontem recensere]

Despectus in Tegucigalpam anno 1983.
Aquae Thermales in oppido Gratiarum, in departimento Lempirensi.
Litus in Roatane (Hispanice: Roatán).

Magna faucitas primum advenit ad Honduriam, cum societates industriae bananarum pomorumque (Standard Fruit Company et United Fruit Company) operationes? in Honduriae saeculo vicensimo statuerunt. Honduria, Manuele Bonilla praeside, invasione ab Gualtimalia anno 1906 faucitate resistit.

Harum societatum et Canalis Panamensis gratia autem Civitates Foederatae magnam corruptelam ad regimina Honduriae et aliarum civitatum Mediae Americae attulerunt. Multas urbes Hondurianas hae societates regebant, quin populus Hondurianus. Copiae Statunitenses Honduriam advenerunt interveniendi causa Bellis Bananarum septies annis 1903, 1907, 1911, 1912, 1919, 1924, et 1925.

Exercitus magnam in partem in regiminibus longe domitabatur, et praeses rei publicae secundum constitutionem eum directer non imperabat. Quapropter res publica quinque subitaneas conversiones militares regiminis commutationis causa passa est saeculo vicensimo, annis 1956, 1963, 1972, 1975, et 1978.

Anno 1969, Salvatoria Honduriam invasit, hoc agendo Bellum Pediludii incipiens. Bellum quidem coepit dum certamen pediludii FIFA inter Salvatoriam et Honduriam habetur, sed casus belli fuit nova politia agraria regiminis Honduriani, quae immigrantes expulserat Salvatorianos illegitimos qui terras occidentales in Honduria iam decenniis abhinc colebant. Contentione inter civitates aucta, pridie Idus Iulii anni 1969, exercitus Salvatoriani in Honduriam impetum fecit. Consociatio Civitatum Americanarum pactionem conduxit, quae die 20 Iulii effecta est, abscessum copiae Salvatorianae mense Augusto producens. Pactum, quo pax finalis inter civitates habetur et fines inter civitates firme decernati sunt, die 30 Octobris anni 1980 demum condictum subsignatum et sanctum est. Hodie, ambae civitates consuetudine felice fruuntur.

Anno 1985, populus Hondurianus novam Constitutionem instituit, ubi [5]

  • praeses exercitum directiter imperat,[6]

et, ne Praeses ipse nimis potestatem sibi acquirat,

  • praeses, dum praeside fungitur, vetatur ne reformationes ad constitutionem ipse populo roget,[7] et
  • praeses solo semel munere praesidis fungitur,[8] et
  • hi consitutionis articuli et alii, qui formam rectionis generalem statuunt, numquam reformari possunt.[9]

Articulus 239 quidem statuit praesidem munus suum statim amittere si hunc articulum 239 enmendare conetur.

Anno 2009, Praeses Manuel Zelaya Crisin Constitutionalem effecit, cum quattuor articulos constitutionis violavit, potestatem a Coetu Legisfero et Tribunali Supremo Honduriano usurpandi causa.[10] Quapropter Tribunale Supremum eum arcessit, et eum de munere Praesidis submovere et praehendere iussit. Hoc autem crisin internationalem pro Honduria creavit, postquam milites qui eum praehenderunt ad Oram Opulentam exilierunt, quia cunctae nationes mundi censuerunt Tribunal Hondurianum constitutionem Hondurianam violare praesidem submovendo.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Vexillum Hondurianum.

Honduria quinque factiones politicas perscriptas habet quae sunt Factio Nationalis Honduriae (Hispanice: Partido Nacional de Honduras, PNH); Factio Liberalis Honduriae (Hispanice: Partido Liberal de Honduras, PLH); Factio Innovationis et Unitas Socialis Democrata (Hispanice: Partido Innovación y Unidad-Social Demócrata, PINU-SD), Factio Democrata Christiana Honduriae (Hispanice: Partido Demócrata-Cristiano de Honduras, DCH) et Factio Unificationis Democraticae (Hispanice: Partido Unificación Democrática, UD). Factio Nationalis Honduriae et Factio Liberalis Honduriae nationem per decennia rexerunt. Ultimis annis, Hondurae quinque Liberales praesides habuit qui sunt Robertus Suazo Córdova, Iosephus Azcona del Hoyo, Carolus Robertus Reina, Carolus Robertus Flores et Manuel Zelaya et duos Nationalistae qui sunt Raphael Leonardus Callejas Romero et Ricardus Maduro. Comitia controversiarum plena fuerunt, inclusis quaestionibus de si Iosephus Azcona del Hoyo in Hispania natus sit et si Ricardus Maduro stare posset, quia in Panama natus sit.

Anno 1963, militaris subitanea conversio contra democratice electum praesidem Raimundum Villeda Morales parata est. Hic eventus gubernationum militarium catenam incohavit quae fere continenter usque ad 1981 potestatem tenuit cum Robertus Suazo Córdova (Factionis Liberalis Honduriae) praeses electus est et Honduria militare auctoritarium regimen reliquit.

Anno 1986, quinque Liberales candidati et quattuor Nationalistae de praesidatu contendentes fuere. Quum nullus candidatus clarum numerum maximum adepti sint, sic dicta "Formula B" invocata est et Iosephus Azcona del Hoyo praeses factus est. Anno 1990, Raphael Leonardus Callejas Romero comitiis vicit cum sententiola LLegó el momento del cambio 'mutationis momentum advenit', quae graviter impugnata est quia Salvatorianae ambitioni politicae "ARENAs" assimulabatur. Semel in munere, Raphael Leonardus Callejas Romero illicite divitis latus et compluribus scandalis accusationibusque subiectus est. Carolo Roberto Flores Facussé praeside, Huracanum Mitch civitatem percussit et oeconomici incrementi decennia in minus una hebdomade eradicata sunt.

Palatium Praesidis Tegucigalpae.

Gubernationis ministeria crebro sua munera exsequi ob dispensationis oeconomicae cohibitiones non possunt. In percontatione cum Rudolpho Pastor Fasquelle, artes athleticae culturaeque ministro et trium "superministrorum" uno responsale coordinando ministeria ad publicas diaconias relata (securitatis et oeconomiae alia duo erant), typis in diario Honduras This Week pridie Kalendas Augustas 2006 edita, 94% departimentalis dispensationis oeconomicae in grapheocratia consumptum esse et solum 6% activitates et societates mandato tectas sustinuisse relatum est. Salaria isto in ministerio maxime dispositionem oeconomicam consumentia putata sunt.

Praesidis Ricardi Maduro administratio campum telecommunicationum "denationalizavit" ut rapida harum diaconiarum diffusio inter Hondurianum populum promoveretur. E Novembre 2005, circiter decem privati campi telecommunicationum societates in Honduriano mercatu erant, inclusis? duabus telephoniae cellularis societatibus. E medio anno 2007, de telecommunicationibus quaestionibus adhuc multo praesentem gubernationem laedit. Civitatis praecipua diaria La Prensa, El Heraldo, La Tribuna et Diario Tiempo sunt. Officiale diarium La Gaceta est.

Praesidialia et Generalia Comitia die 27 Novembris 2005 habita sunt. Factionis Liberalis Honduriae (Hispanice: Partido Liberal de Honduras, PLH) Manuel Zelaya vicit dum Porphyrius Lobo Sosa Factionis Nationalis Honduriae (Hispanice: Partido Nacional de Honduras, PNH); Factio Liberalis Honduriae (Hispanice; Partido Liberal de Honduras, PLH) secundus factus est. Factio Nationalis Honduriae de comitialibus resultationibus dubitavit et Porphyrius Lobo Sosa usque ad 7 Decembris agnovit. Decembre exeunte, gubernatio ad extremum totum scrutinium liberavit, quod publicam victoriam Manueli Zelaya dedit. Manuel Zelaya novus Honduriae praeses die 27 Ianuarii 2006 inauguratus est.

Manuel Zelaya nationalem crisin praecipitavit cum haud devinciens referendum nationale habere conaretur ad quaerendum ab Honduriano populo: "Consentisne ut, per generalia comitia Novembris 2009, quarta tabella habenda esset ut si Conventus Nationalis Constituens novam politicam constitutionem probatura formandus esset decerneretur?" Hic possibilis Conventus tunc constitutionales mutationes de termini limitibus (velut exercitus et Tribunal Supremum possibile existimavere) et alias probabiliores, dispares et legales constitutionales mutationes proposuisse posset.

Crisis constitutionalis Honduriana anni 2009[recensere | fontem recensere]

Pro Roberto Micheletti protestatores.

crisis Constitutionalis Honduriana anni 2009 vigens crisis constitutionalis est. Praeses Manuel Zelaya "haud indeviciens referendum" die 28 Iunii habere nisus est ob Hondurianorum cupiditatem ut quartam urnam proximis in Novembris comitiis haberent, ubi tunc quaeretur si Honduriani Conventum Constitutionalem per novi electi praesidis mandatum formare cuperent. Tribunal Supremum inferioris tribunalis iudicationis firmavit quae antecedens referendum in eadem re fundatum inconstitutionale putaverat et id prohibuerat. Tribunal Supremum nullam finalis referendi determinationem fecerat, cum magis fecisset legitimam iudicationem ut quivis Manuelis Zelaya conatus perscrutandi de quavis re, quovis modo, illegalis esset.

Manuel Zelaya cum referendo procedere decrevit, fundanda decisione in Lege Participationis Civium, probata anno 2006. Manuel Zelaya illegaliter rei militaris ducem, Generalem Romaeum Vásquez Velásquez dimisit, quia iusso habendae perscrutationis inoboedivit, sed Tribunal Supremum eius restitutionem iussit. Tribunal Supremum tunc exercitum Manuelem Zelaya prehendere iussit ut declaratio ei caperetur. Comitia de referendo diem 28 Iunii 2009 statuebatur. Isto die bene mane, exercitus Manuelem Zelaya eius domo in conversione subitanea Honduriana anni 2009 deprehendit.

Manuel Zelaya in stationem aeriam extra Tegucigalpam allatus est antequam aeroplano in Sanctum Iosephum, in Ora Opulenta, expelleretur. Manuel Zelaya denuo intrare in nationem aliquotiens conatus est. Secundum constitutionem, est illegale quemvis Hondurianum civem expatriare. Robertus Micheletti, antiquus Praeses Congressus Honduriani et Manuelis Zelaya eiusdem factionis socius, velut Praeses ob Congressum Nationalem post meridiem die Solis 28 Iunii iuravit, cuius mandatum die 27 Ianuarii 2020 destitit.

Ab initio, nulla civitas in orbe terrarum novam gubernationem velut legitimam agnovit; omnes Consociationis Nationum sociae Manuelis Zelaya amotionem per subitaneam conversionem damnaverunt. Aliquot Factionis Republicanae socii in Statunitensi Congressus favorem novae gubernationis enuntiavere. Die 21 Septembris 2009, Manuel Zelaya in Honduriam rediit et in Brasiliensem ambasciatam intravit. Gubernatio utilitatis diaconias ambasciatae disrupit et ignitegium imposuit conata servare ordinem in area dum Manuelis Zelaya fautores circum ambasciatam reclamitabant.

Insequente die, in Decreto PCM-M-016-2009, suspensa sunt quinque iura constitutionalia: libertas personalis (Articulus 69), libertas sermonis (Articulus 72), libertas motus (Articulus 81), habeas corpus (Articulus 84), et libertas consociationis et concilii. Sinistrana statio radiophonica et alia televisifica clausae sunt. Decretum iura humana suspendens die 19 Octobris 2009 in diario La Gaceta rite revocatum est.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Respublica Honduriana in duodevicencima departimenta (Hispanice: departamentos) divisa est. Caput urbs Tegucigalpa, municipium Districtus Medii, iurisdictio Francisci Morazán departimentum, est.

 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Numerus in tabula Departimentum Latine Departimentum Hispanice Numerus incolarum (2005/2006) Area (km²) Caput Latine Caput Hispanice
1 Atlantis Atlántida 400 693 4 372 Ceiba La Ceiba
2 Choluteca Choluteca 451 239 4 360 Choluteca[11] Choluteca
3 Columbia Colón 288 081 8 249 Turgalium sive Truxillum[12] Trujillo
4 Comayagua Comayagua 431 597 5124 Comayagua[13] Comayagua
5 Copan Copán 354 634 3242 Sancta Rosa de Copán[8] Santa Rosa de Copán
6 Cortesia Cortés 2 250 000 3923 Sanctus Petrus Sula[14] San Pedro Sula
7 Paradisus El Paraíso 418 391 7489 Yuscăran Yuscarán
8 Franciscus Morazán Francisco Morazán 1 406 769 8619 Tegucigalpa[15] Tegucigalpa
9 Deogratiae Gracias a Dios 85 821 16 997 Portus Lempira Puerto Lempira
10 Intibŭca Intibucá 226 227 3123 Spes La Esperanza
11 Insulae Sinus Islas de la Bahía 47 939 236 Roătan Roatán
12 Paxia La Paz 191 734 2525 Paxia La Paz
13 Lempira Lempira 307 767 4228 Gratiae Gratiae
14 Ocotepeque Ocotepeque 129 622 1630 Ocotepeque Ocotepeque
15 Olanchum Olancho 499 161 23 905 Iuticalpa[16] Juticalpa
16 Sancta Barbara Santa Bárbara 395 441 5024 Santa Barbara Sancta Barbara
17 Valles Valle 169 299 1665 Nacaome Nacaome
18 Yorum Yoro 542 421 7781 Yorum[17] Yoro

Geographia[recensere | fontem recensere]

Honduria Mare Caribico (supra), Nicaragua, sinu in Oceano Pacifico, Salvatoria (infra sinistra) et Guatimalia (sinistra) circumdatur.

Honduria Mari Caribico Septemtrionali in litore et Oceano Pacifico Meridie per Sinum Fonsecae finitima est. Clima e tropico in locis demissis in temperatum in montibus variat. Mediae et meridionales regiones relative calidiores et minus madidae Septemtrionali litore sunt.

Hondurianum territorium praecipue in montibus consistit, quamquam angustae planities iuxta litus, magna subevoluta demissa iungala in regione Mosquitiae (Hispanice: La Mosquitia) Boreoriente, et valde habitata demissa valle Sulae (Hispanice: Sula) Boreoccidente est. In Mosquitia, UNESCO patrimonii mundani situs, Rerservatum Biosphaerae Fluminis Platini (Hispanice: Reserva de la Biosfera de Río Plátano), iacet cum flumine Segoviae (Hispanice Coco, Segovia sive Wanki) nationem a Nicaragua dividente.

Insulae Sinus (Hispanice Islas de la Bahía) et Insulae Cygni (Hispanice: Islas del Cisne), omnes Septemtrione ab Honduriano litore, Honduriae partes sunt. Pulvini Mysteriosa et Rosarium (Hispanice Misteriosa et Rosario), inter 130 et 150 chiliometrorum (inter 80 et 93 milium passuum) Septemtrione ab Insulis Cygni distantes, intra Honduriae Zonam Oeconomicam Exclusivam cadunt.

Inter terrae opes lignum, aurum, argentum, cuprum, plumbum, zincum, ferrum, stibium, carbo, pisces et energia hydroelectrica sunt.

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Honduriana silva imbrica.

Regio punctum calidum biodiversitatis propter numerosas plantarum et animalium species putatur quae ibi inveniri possunt. Tamquam aliae nationes in regione, Honduria vastas biologicas opes continet. Natio hospitio accipit amplius 6000 tracheobiontum specierum, quorum 630 (usque adhuc descripta) orchidaceae sunt; circiter 250 reptilium et amphibiorum, amplius 700 avium specierum, et 110 mammalium specierum, quarum dimidium chiroptera sunt.

Boreorientali in regione Mosquitiae (Hispanice: La Mosquitia) Rerservatum Biosphaerae Fluminis Platini (Hispanice: Reserva de la Biosfera de Río Plátano), demissa silva pluvialis quae magnae vitali diversitati domus est, iacet. Reservatum Catalogo Situum Hereditatis Mundi secundum UNESCO anno 1982 additum est.

Honduria silvas pluviales, silvas nubilas (quae usque ad 3000 metrorum super aequor maris crescere possunt), manglia, savannas et pineti quercetique cordilleras iuxta cum Saepto Scopuli Mesoamericana (Hispanice: Arrecife Mesamericano) habet. In Insulis Sinus (Hispanice: Islas de la Bahía) tursiopes, mantae birostres, scaridae, acanthurorum coeruleorum examina et rhincodontes typi sunt.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Inclitum deversorium Gran Sula in Sancti Petri Sulae (Hispanice: San Pedro Sula) medio.

Oeconomia in lente crescendo perstitit, sed divitiarum distributio valde polarizata? manet, mediis salariis humilibus manentibus. Oeconomicum incrementum ultimis paucis annis mediam 7% quotannis habuit quod secundissimorum incrementorum unum in America Latina est, quamquam 50% incolarum, circiter 3.7 millioes, adhuc sub paupertatis limine manet. Secundum Argentariam Mundanam, Honduria tertia pauperrima natio in Hemisphaerio Occidentali est, post Haitiam et Nicaraguam. Amplius 1.2 milliones opere destitutorum esse aestimantur, inopiae operarum indice in 27.9% stante. Nihilominus, secundum Indicem Evolutionis Humanae, Honduria sexta natio inter pauperrimas aut subevolutissimas in America Latina post Haitiam, Nicaraguam, Guatimaliam, Guianam, et Boliviam est.

Honduria Nationum Pauperum Debitis Obrutissimarum una ab Argentaria Mundana et ab Aerario Monetario Internationali enuntiata est quae eam eligibilem abolitioni debiti anno 2005 fecerunt.

Tam electricitatis diaconiae (ENEE) quam electriductualis telephoniae diaconiae (HONDUTEL) a gubernativis agenturis gestae sunt, cum societas ENEE multum subsidiorum ob chronica pecuniaria problemata acciperdet. Societas HONDUTEL, nihilominus, non diutius monopolium est, cum telecommunicationum campus privati campi societatibus e die 25 Decembris anni 2005 apertus esset; quod requisitorum unum fuit antequam Foederis Liberi Commercii inter Civitates Foederatas, Mediam Americam, et Rempublicam Dominicanam (Hispanice: Tratado de Libre Comercio entre Estados Unidos, Centroamérica y República Dominicana) inceptio probaretur. Pretiorum temperationes de benzino sunt et aliae temporariae pretiorum temperationes de basicis mercibus per brevia perihoda a Congressu (Hispanice: Congreso) crebro probantur.

Aurum, argentum, plumbum, et zincum in fodinis producta sunt quarum proprietariae adventiciae societates sunt.

Post annos declivis contra dollarium Statunitense, lempira in 19 lempiris pro dollario stabilitata est. Iunio anni 2008 cursus cambialis inter dollaria Statunitensia et Hondurianas lempiras propemodum 1 pro 18,85 erat.

Anno 2005 Honduria Foedus Liberi Commercii inter Civitates Foederatas, Mediam Americam, et Rempublicam Dominicanam (Hispanice: Tratado de Libre Comercio entre Estados Unidos, Centroamérica y República Dominicana) obsignavit. Decembre anni 2008, Hondurianus praecipuus portus maritimus, Portus Cortesii, in Statunitensi Initiativa Securitatis Contentrorum (Anglice: Container Security Initiative) comprehenditur.

Die 7 Septembris 2006, Statunitensia Departimentum Securitatis Nationalis et Departimentum Energia (Anglice: Department of Homeland Security, DHS et Department of Energy, DOE, respective) nuntiavit primam phasin Initiativae Oneris Securi (Anglice: Secure Freight Initiative), sine praegressu conamen construendi super exsistentes portuariae securitatis rationes melioranda Statunitensis foederalis gubernationis facultate ut contentra causa nucleares radiologicasque materias transmarinas conviserentur et ut intrantium contentrorum periculum melius censeretur. Initialis Initiativae Oneris Securi phasis tam exsistentis technologiae quam confirmatorum nuclearium detectoriorum machinamentorum combinatam patefactionem in sex adventiciis portibus involvit qui sunt: Portus Machometi Ibn Qasim (Anglice: Port Muhammad Bin Qasim et Urduvice: بندر گاہ محمد بن قاسم) in Pakistaniá, Portus Cortesii (Hispanice: Puerto Cortés) in Honduriá, Antona Meridionalis (Anglice: Southampton) in Britanniarum Regno, portus Salalae (Arabice: صلالة‎) in Omaniá, portus Singapurae et Terminale Gamman portus Pusanensis in Coreá Meridionali. Ex ineunti 2007, contentra ex his portibus causa radiationis et informationis periculosorum factorum convisuntur antequam ea in Civitates Foederatas discedere sinatur.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Hondurianus populus praecipue Mixticius est.
Demographica Honduriae structura secundum aetatem et sexum anno 2005.

Secundum Librum factorum mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (Anglice: CIA World Factbook), Honduria 7.48 milliones incolarum habet; quorum 90% Mixticii, 7% Amerindi, 2% Nigritae et 1% Caucasii.

Nonaginta centesimae Hondurianorum Mixticiae (quorum maiores Amerindorum et Europaeorum mixtura) sunt. Circiter 7% Hondurianorum septem agnitarum Indigenarum circulorum unius socii sunt. Confoederatio Populorum Autochthonum Honduriae (Hispanice: Confederación de Pueblos Autóctonos de Honduras, CONPAH) et Honduriana gubernatio septem dissimiles Indigenas circulos numerant qui sunt:

Confoederatio et quisque separatus Indigenarum populorum circulus, e decennio 199 laboravere ut Aboriginalium populorum vita melioretur. Mutatio, nihilominus, elusiva fuit, quia hi populi violentiae et discriminationi adhuc obviam eunt. Circiter 2% Hondurianorum Nigritae aut Afro-Honduriani sunt, qui praecipue nationis Caribicum litus habitant. Plerique servorum et contractorum famulorum, e Caribicis insulis in Honduriam allatorum, descendentes sunt. Alius magnus circulus (circiter 150 000 hodie) Garifŭni, Afro-Caribicorum populorum descendentes, sunt, qui contra Britannicas auctoritates in insula Sancti Vincentii (Anglice: Saint Vincent) desciverunt et in Belizam et Honduriam per saeculum duodevicensimum pertracti sunt. Garifŭni Hondurianae identitatis pars per theatrales praesentationes velut Louvavagu sunt. Finalis circulus operarii ex Anglophonico Caribico, praesertim ex Iamaica et Barbata, allati sunt in fructuum viridariis a Boreoamericanis societatibus velut United Fruit Company exeunte saeculo undevicensimo et ineunte saeculo vicensimo inceptis laboratum.

Honduria significativam Palaestinam communitatem hospitio accipit, cuius plerique sunt Christiani Arabes. Palaestini in civitatem exeunte saeculo undevicensimo et ineunte saeculo viecnsimi advenere, se praesertim in urbe Sancti Petri Sulae (Hispanice: San Pedro Sula) statuentes. Palaestina communitas, bene in Honduria integrata, in negotiis, commercio, re argentaria, industria, civilitate eminet. Etiam Asiae Orientalis communitas est, quae praeprimis in Sinarum descendentibus et citerius in Iaponiensibus consistit. Coreani, Ryucyuenses, Vietnamienses magnam percentationem etiam constituunt quia in Honduriam velut contracti operarii in decenniis 199 et 200 advenerunt. Quoque mille Mayangnarum (Hispanice: Mayangnas sive Sumos) Honduriam incolere aestimantur, quorum plerique in Caribicum litus habitant.

Ex anno 1975, emigratio ex Honduria accelerata est quia operam quaerentes et profugi politici meliorem vitam alibi quaerebant. Quamquam multi Hondurani cognatos in Nicaragua, Hispania, Mexico, Salvatoria et Canada habent, plerique Honduriani extra civitatem viventes Civitates Foederatas incolunt.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Ethnē et linguae
Ethnos Lingua
Lencae Hispanica
Tsortienses Hispanica
Garifŭni Garifŭna
Insulani Hispanica
Mayangnae Taguaca
Tolupanes Tolupanica
Pechi Pecha
Misquĭti Misquĭta

Dissimilia ethnē populi Honduriani partem formantia eam multilinguisticam nationem faciunt. Quinque e septem nationalibus ethnesi suas linguas adhuc servant. Insularum Sinus (Hispanice: Islas de la Bahía ; Anglice: Bay Islands) altera ex parte linguam Anglicam colunt. 95% insulanorum inter se imprimis Hispanice communicant. Quamobrem reipublicae Hondurianae gubernatio per Articulum 6 Constitutionis "publicam Honduriae linguam esse Hispanicam" et "Civitatem eius puritatem protecturam et eius disciplinam aucturam esse" statuit.

Nihilominus, amissis Lencarum et Tsortiensium linguis et Pechorum in exstinctionis periculo, ipsa Constitutio necessarium per Articulum 172 ut "omnes anthropologicae, archaeologicae, historicae et artificiosae Hondurianae opes culturalis Nationis patrimonii partem formet" considerat. Lex normas statuet quae velut fundamentum earum servationi, restaurationi, cultui et restitutioni secundum casum proderunt. Omnes Honduriani earum servationi fauturi et earum substractionem impedituri sunt. Insuper Constitutio "et nativas culturas et genuinae nationalis laographiae, popularis artis et opificorum artis expressiones" servare et stimulare pollicetur.

Haec vivarum linguarum varietas in civitate, velut aliae (v.gr.? Lenca) e quibus solum dispersae inscriptiones manent, linguisticarum varietatum propriarum intra Hispanicam generationem secundaverunt. Ultimis annis Academia Honduriana Linguae (Hispanice: Academia Hondureña de la Lengua) hondurianismorum exhaustivum studium et collectionem ad incorporandos in Regiae Academiae Hispanicae dictionarium effecit.

In vicesima secunda dictionarii Regiae Academiae Hispanicae editione, anno 2001, Academia Honduriana Linguae pretiosam contributionem Hispanophono mundo effecit; 1 950 hondurianismorum incorporati sunt. Iam in vicesima prima editione, anno 1992, 302 inserti sunt. Sic, circiter 2782 sunt, inclusis quadringentis Hondurianis gentiliciis, quod Hondurianos Hispanophonos in maximos novorum lexicorum elementorum contributores ista in dictionarii editione commutat.

Etiam in Ioannis Raimundi Saravia libro Te conozco, mosco—Diccionario del pensamiento popular hondureño (praemio Regis Ioannis Caroli I Cooperationis Culturalis Hispanicae in Honduria anno 2005) amplius 2700 vocabulorum Honduriae propriorum collecta sunt.

Religio[recensere | fontem recensere]

Cardinalis Anscharius Andrea Rodríguez fortium candidatorum unus fuit ut Papa fieret, Ioanne Paulo II mortuo.

Quamquam plerique Honduriani Catholici Romani sunt, secundum relationem, Ecclesiae Catholicae Romanae asseclarum numerus decrescit dum Protestantium ecclesiarum sectatorum numerus crescit. Relatio Libertatis Religiosae Internationalis anni 2008, apud CID Gallup demoscopiam,? 47% incolarum se Catholicos, 36% Evangelicos Protestantes identificavisse? et 17% aut non respondisse aut se "aliae" putavisse notat. Consuetae Ecclesiae Catholicae computationes et asseclae 81% Catholicorum aestimant ubi parochus (in amplius 185 parochiarum totam per nationem) pastoralem parochiae relationem quotannis impleturus est.

Liber factorum mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (Anglice: CIA World Factbook) 97% Catholicorum et 3% Protestantium habet. De statisticis variationibus passim commentatus, Iohannes Green Fori Pew de Religione et Vita Publica (Anglice: Pew Forum on Religion and Public Life) animadvertit: "Ut isti numeri correctiores quam [alicuius alius] numeri sint non est. . . sed quomodo unus circulum conceptualizet. Crebro homines aliae ecclesiae intersunt sine reliquenda sua "domestica" ecclesia. Multi qui Evangelicis megaecclesiis in Civitatibus Foederatibus, verbi gratia, intersunt, magis quam uni intersunt. Haec permutatio et fluiditas communis in Brasilia est ubi duae quintae partes eorum qui Evangelici educati sunt non diutius evangelici sunt et Catholici intrare et exire ex variis ecclesiis videntur, crebro dum adhuc Catholici manent.

Plerique demoscopi ut annuas demoscopias per quendam annorum numerum rogare optimam methodon cognoscendarum religiosae demographiae et variationum suppeditaret in qualibet natione suggerunt. Adhuc, in Honduria Anglicana, Presbyteriana, Methodistica, Adventistica Septimi Diei, Lutherana et Pentecostalis ecclesiae florent et simul Evangelicae Protestantes ecclesiae, secundum fontem, 36% Hondurianorum constituunt. Protestantia seminaria tria sunt. Ecclesia Catholica, adhuc una "ecclesia" agnita, in scholarum, nosocomiorum et pastoralium institutorum operantium numero quoque floret, inclusis suis propriis medicis scholis). Cuius archiepiscopus, Anscharius Andrea Rodríguez Madariaga, etiam popularissimus, tum cum gubernatione in aliis ecclesiis tum in sua propria ecclesia est. Buddhisticae, Iudaicae, Islamicae, Bahaisticae, Rastafariana et autochthonicae confessiones et religiones exsistunt.

Valetudo[recensere | fontem recensere]

Index fertilitatis circiter 3.7 pro femina est. Index mortalitatis inter minores quam quinque annos nati 40 pro 1000 vivorum natalium est. Valetudinarius sumptus 197 Statunitensium dollariorum pro homine anno 2004 fuit. Circiter 57 medicorum pro 100 000 hominum sunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Cathedralis Comayaguensis.

Celeberrimus Hondurianus pictor est Iosephus Antonius Velásquez; alii ponderis pictores, Carolus Garay et Rochus Zelaya. Hondurianorum notissimorum scriptorum duo Froila Turcios et Raimundus Amaya Amador sunt. Alii Marcus Antonius Rosa, Robertus Sosa, Lucilla Gamero de Medina, Eduardus Bähr, Amanda Castro, Xaverius Abril Espinoza, Teophilus Trejo et Robertus Quesada sunt. Inter aliquos Hondurianos insignes musicos Raphael Coello Ramos, Lydia Handal, Victorianus López, Gulielmus Anderson, Victor Donaire, Mathilda Quan, Moyses Canelo, Iulius Quan, Franciscus Carranza, et Camillus Rivera Guevara sunt.

Honduriani crebro Catrachos Hispanice referuntur. Vocabulum a Nicaraguensibus novatum est et e secundo nomine Hispano-Honduriani Generalis Florentii Xatruch derivatum est, qui, anno 1857, Hondurianas vires armatas contra invasionem a Boreoamericano errone Gulielmo Walker temptatam duxit. Hoc agnomen blandum, non despectivum, consideratur. Praecipua lingua Hispanica est, qua 94% Hondurianorum loquuntur. Minoritariis linguis minus quam 4% Hondurianorum loquuntur. Quae linguae Amerindae, utputa Garifŭna, Misquĭta et Pecha, Chironomia Honduriana (Hispanice: Lengua de Señas Hondureñas) et Anglica in Insulis Sinus e litore sunt.

Honduras This Week Anglophonum septimanale est quod e septemdecim annis abhinc Tegucigalpae editum est. In Roatanis, Utĭlae et Guanaiae (Hispanice: Roatán, Útila et Guanaja, respective) insulis, periodicum menstruum Bay Islands Voice menstuorum nuntiorum fons ex anno 2003 fuit.

Gastronomia Honduriana cocoina? et in dulcibus et in conditis cibis et etiam in iusculis? ample utitur.

Theatrum Iosephi Francisci Saybe (Hispanice: Teatro José Francisco Saybe) in Sancto Petro Sula Circulus Theatralis Sancti Petri Sulae (Hispanice: Círculo Teatral Sampedrano) domus est.

Celebrationes[recensere | fontem recensere]

Scobis tapeta Comayaguae per Paschales celebrationes.

Inter aliquae Honduriae nationalia festa Dies Libertatis Honduriae die 15 Septembris et Dies Pueri (Hispanice: Día del Niño) sunt quae in domibus, scholis et ecclesiis die 10 Septembris celebratur; ubi pueri dona accipiunt et convivia parilia Christi Natalis aut nataliciis celebrationibus habent. Aliqui vici pignattas? (Hispanice: piñatas) in viis habent. Alia festa Pascha, Dies Cenae Domini, Dies Passionis Domini, Dies Militis (3 Octobris ad celebrandum Francisci Morazán natum, Christi Natalis, Dies Lempirae (Hispanice: Día de Lempira) die 20 Iulii et Pridies Kalendarum Ianuariarum sunt.

Diei Libertatis Hondurianae festivitates bene mane cum symphoniacum agminibus incedentibus incipit. Quodque agmen dissimilibus coloribus induit, plausus instigatoribus agentibus. Fiesta Catracha, scilicet "Festum Hondurianum" Latine, eodem die accidit. Typici Honduriani cibi velut phaseli, tamales, baleadae, mandioca cum tzitzarronibus (Hispanice: chicharrón) et tortillae offeruntur. Vigilia Nativitatis Domini, Honduriani suis familiis et proximis amicis obviam eunt cenatum, et tunc sibi dona media nocte dant. Aliquibus in urbibus ignes Bengalenses media nocte videntur et audiuntur. Pridie Kalendarum Ianuariarum cibus et ignes Bengalenses et festivitates sunt. Natales quoque magni eventus sunt et popularem pignattam saccharis candis et rebus inopinatis impletam invitatis pueris includunt.

Feria Isidora (Hispanice: Feria Isidra) Ceibae exeunte Maio celebratur. Ceiba (Hispanice: La Ceiba) urbs orientali in litore sita est. "Carnelevarium Amicitiae" nuncupari solet. Homines e toto Terrarum orbe uni festivitatum hebdomati veniunt. Quaque nocte carnelevariolum (Hispanice: carnavalito) in uno vico est. Denique, die Saturni magna pompa cum vehiculis exornatis et ostentibus e Brasilia, Nova Aurelia, Iaponia, Iamaica, Barbata et multis aliis nationibus est. Hanc celebrationem etiam Nundinae Lacteae comitantur, ubi multi Honduriani veniunt sua agraria producta et animalia ostensum.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Puella cum pugillare in nova aula ab incepto Solar.net Village in Sancti Raimundi (Hispanice: San Ramón) schola, in Choluteca, praebita.

Absolutus index de irrotulatione in primaria educatione 94% anno 2004 erat dum anno 2007 scholae primariae completionis index 40% referebatur. 83.6% Hondurianorum litterati sunt. Honduria bilinguem (Hispanophonas et Anglophonas) et adhuc trilingues (Hispanophonas, Anglophonas et Theodiscophonas aut Turcophonas) scholas et numerosas universitates habet.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Energia[recensere | fontem recensere]

Circiter electricitatis campi dimidium in Honduria penes manus privatas est. Reliqua generationis capacitas a Societate Nationali Energiae Electricae (Hispanice: Empresa Nacional de Energía Eléctrica, ENEE) geritur. Decretoriae difficultates in hoc campo sunt:

  • Modus suppeditandae pecuniae collocationis generationi et transmissioni, absentibus aut pecuniarie salutaribus publicis societatibus aut concessionario aerario ab externis donatoribus his pecuniariae collocationis generibus;
  • Modus denuo librandarum tarifarum, secandarum residuarum pecuniarum et reducendarum amissarum pecuniarum, incluso electrico furto, sine alendam socialem turbam;
  • Modus accomodandarum ambitalium curarum ad gubernativum inceptum construendorum duorum magnorum aggerum et consociatarum hydroelectrificinarum;
  • Modus meliorandi accessus ruralibus in areis.

Suppeditatio aquae et res sanitaria[recensere | fontem recensere]

Suppeditatio aquae et res sanitaria in Honduria magnopere ex mediis urbanis ruri variant. Maximae incolarum sedes generatim tractationem aquae et distributionis systemata modernizavere,? nihilominus aquae qualitas crebro exilis est quia recta tuitione et tractatione caretur. Rurales loci generatim potabilis aquae systemata cum limitata capacitate aquae tractandae habent. Multae urbani loci cloacarum systemata pro aquarum residualium conlectione habent, nihilominus recta aquarum residualium tractatio pauper est. Sanitariae diaconiae ruri generatim latrinis et basicis? fodinis septicis restringuntur.?

Aquae et sanitariae diaconiae historice a Diaconia Autonoma Cloacarum et Aquaeductuum (Hispanice: Servicio Autónomo de Alcantarillas y Aqueductos, SANAA) praebebantur. Anno 2003, nova "lex aquae" probata est aquariarum diaconiarum decentralizationem postulans. Cum anni 2003 lege, locorum communitates ius et responsalitatem possidendarum, moderandarum et tuendarum suae potabilis aquae et aquarum residualium habent. Nova lege probata, multae communitates simul coniunxerunt ad aquarias sanitariasque quaestiones regionali in base tractandas.

Multae nationales et internationales haud gubernativae societates historiam laborandi in aquariis sanitariisque inceptis in Honduria habent. Inter internationales circulos, quamquam ad hoc non solum limitentur, Crux Rubra, Water 1st International, Rotary International, Catholic Relief Services, Water For People, EcoLogic Development Fund, CARE International, CESO-SACO, Ingeniarii Sine Finibus Statunitenses, Students Helping Honduras et Global Brigades sunt.

Praeterea, inter multas gubernativas societates in inceptis laborantes sunt: Unio Europaea, USAID, Corpus Ingeniariorum Exercitus Civitatum Foederatarum (Anglice: United States Army Corps of Engineers), Cooperatio Vandalitica (Hispanice: Cooperación Andaluza) et gubernatio Iaponica inter alias.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Vectura in Honduria in infrastructurarum serie consistit, quae sunt 699 km ferriviarum; 13 603 km viarum autocineticarum; septem portuum; et 112 aeroportuum (quorum duodecim bituminati et centum haud bituminati). Responsalitas de vecturae ratione in Ministerium Operum Publicorum, Vecturae et Habitationis (Hispanice: SOPRTRAVI) incidit.

Signa rei publicae[recensere | fontem recensere]

Nationalis Avis, Ara macao.

Vexillum Honduriae tribus aequis horinzontalibus fasciis componitur, quarum suprema et infima caeruleae sunt quia Oceanum Pacificum et Mare Caribicum repraesentant. Media fascia alba est. Quae quinque caeruleas stellas quinque civitates Reipublicae Foederalis Mesoamericanae repraesentantes continet. Media stella Honduriam, in media Republica Foederali Mesoamericana conlocatam, repraesentat.

Insigne, anno 1825 statutum, triangulum aequilaterum est, in cuius base mons ignifer inter dua castella est, super quae arcus pluvius et sol fulgens sunt. Triangulum in area ponitur ubi ab ambobus maribus circumdari significat. Circum haec omnia ovalum aureas litteras continens quae "Rempublicam Honduriae, Liberam, Suverenam? et Libertatem" (Hispanice: República de Honduras, Libre, Soberana e Independiente) dicunt.

Hymnus Nationalis Honduriae certaminis anno 1904 effecti resultatio est, Manuele Bonilla praeside. Denique, poeta Augustus Coello fuit, qui demum hymnum scripsit, participante Theodisco compositore Carolo Hartling, qui musicam scripsit. Hymnus officialiter die 15 Novembris anni 1915 adoptatus est, Alberto Membreño praeside. Hymnus versibus intercalaribus et septem strophis componitur.

Reipublicae flos nota orchidacea, Rhyncholaelia digbyana (olim "Brassavola digbyana" nuncupata) est, quae rosam anno 1969 substituit. Reipublicae floris permutatio effecta est per generalis Osvaldi López Arellano administrationem, qui "Brassavolam digbyanam" autochthonicam Honduriae plantam esse putabat, quia haec flos exemptiles pulchritudinis, vigoris, et distinctionis proprietates habebat, prout suum decretum dictabat.

Reipublicae arbor Honduriana est Pinus caribaea, cuius usus etiam directus est "ad evitandam innecessariam destructionem caesura aut silvaticis incendiis causatam."

Reipublicae mammale est Odocoileus virginianus, qui ad vitandam immodicam depraedationem adoptatus et inter duas cervidarum in Honduria viventium species una est. Reipublicae avis Honduriana est Ara macao, quae a Praecolumbianis Honduriae civilizationibus magni aestimata est.

Laographia[recensere | fontem recensere]

Legenda et fabulae maximi ponderis intra Hondurianam culturam sunt; quorum exemplum Pluvia Piscium (Hispanice: Lluvia de Peces) est. Cadexi (Hispanice: Cadejo) et Ciguanabae sive Sordidae (Hispanice: Ciguanaba sive Sucia) legenda quoque popularia sunt.

Ludi athletici[recensere | fontem recensere]

Pediludium est popularissimus ludus in Honduria. Maximum Hondurianum facinus hac in arte qualificationem? Certamini Mundano Pedilusorio annis 1982 et 2010 consequi fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Litus Sinus Occidentalis in Roatane.
  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 43.
  2. Hofmann Lexicon Latinum.
  3. National Climatic Data Center (2004). "Mitch: The Deadliest Atlantic Hurricane Since". Anglice. Receptum 2006-04-25.
  4. Sánchez Ramírez, Roberto. "El general que trajo a los primeros catrachos" (Hispanice), La Prensa, receptum 27 Novembris 2007.
  5. Versio Constitutionis Hondurianae quae complectitur omnes enmendationes usque hodie factas
  6. Articulus 16
  7. Articulus 5, Articulus 373.
  8. Articulus 239.
  9. Articulus 374.
  10. http://www.hondurasthisweek.com/.
  11. [1]
  12. [2]
  13. [3]
  14. [4]
  15. [5]
  16. [6]
  17. [7]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Honduriam spectant.