Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ordo Civitatum Americanarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ordo Civitatum Americanarum, compendiose OAS, est societas triginta quinque sui iuris civitatum in America et Septentrionali et Australi sitarum. Quae societas die 30 Aprilis 1948 Bogotae in capite Columbiae constituta est et sedem administrativam Vasingtoniae habet. Civitates participantes charta obstringuntur ad status democraticos tuendos, ad iura hominum respicienda, ad scelestos habitus et mercaturam drogarum reprimenda, ad firmam pacem servandam, ad zonam liberi commercii condendam. Discordiae ratione pacifica componendae sunt. Eis, quicumque hanc chartam violant, sanctiones imponantur.

Linguae publicae huius ordinis sunt Anglica, Hispanica, Lusitana, Francogallica. Sententia est "Democratia pro pace, securitate, et devolutione." Conventio Americana de Iuribus Humanis decreta est ab Ordine Civitatum Americanarum ad sponsionem iurum humanorum ac pacis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]