Venetiola

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Venetia (discretiva)

República Bolivariana de Venezuela
Vexillum republicanum Sigillum
Vexillum republicanum Sigillum Venetiolae
Sententiola civitatis: Laus Audacis Populi
(Hispanice: Gloria al Bravo Pueblo)
Locus in tabula orbis terrarum
Lingua Hispanice
Caput Caracae
Praeses Nicolaus Maduro
Area
 - Totalis
 - % aqua
 - Mare Territoriale
Locus 32
916 445 km²
0,3%
860  000 km²
Numerus incolarum
 - Totalis (2004)
 - Spissitudo incolarum
Locus 45
26  127  351
28,5 inc./km²
Moneta Bolivar venetiolanus (Bs VEB)
Zona temporalis UTC -4:30
Libertas
 - Declarata
ab Hispania
5 Iulii, 1811
Interretis abbreviatio .ve
Praefixum telephonicum +58
Tabula geographica Venetiolae

Venetiola[1] seu Venezuela[2] (rite Hispanice República Bolivariana de Venezuela) est respublica foederalis et democratica circiter 29 000 000 incolarum in septentrionali Americae Australis litore. Civitas varias insulas extra sua terra continentali ante litus in Mari Caribico sitas possidet. Respublica olim colonia Hispanica erat, quae libertatem anno 1821 adepta est.

Finitimae civitates sunt Guiana oriente, Brasilia meridie, et Columbia occidente. Civitates Trinitas et Tabacum, Granata, Sanctus Vincentius et Granatinae, Sancta Lucia atque Barbata, praeter Curacensem[3] et Arubam, quae civitates Regnum Nederlandiae constituentes sunt, et Nederlandicum municipium Boni Aëris,[4] septemtrione sunt, iuxta Venetiolanum litus. Civitas 916 445 chiliometra quadrata lata est et 26 414 816 incolas habet. Caput est Caracae. Venetiolani vexilli colores gilvus, caeruleus, et ruber, hoc ordine, sunt: gilvus terrae opes, caeruleus civitatis mare caelumque, et ruber sanguinem ab heroibus libertatis effusum repraesentat.

Venetiola terras rixas cum Guiana (antiqua colonia Britannica), praecipue de Essequibae regione, et cum Columbia de Sinu Venetiolae habet. Anno 1895, post diplomaticorum conatuum annos ad solvendam rixam de finibus Venetiolanis, rixa de fluminis Essequibonis finibus dirupta est et tunc vocata est in "neutram" commissionem (a Britanniarum Regni, Civitatum Foederatarum et Russiae legatis compositam sine directo Venetiolae legato), quae anno 1899 contra terram Venetiolanam vindicationem decrevit. Venetiola sua industria petrolifera, sua ambitali? diversitate, et suis opibus naturalibus notissima est. Respublica est una ex septemdecim orbis terrarum megadiversis civitatibus, cum fauna variisima et magna protectorum biochorum varietate.

Venetiola inter urbanissimas Americae Latinae civitates est; plerique Venetiolani septentrionales urbes, praesertim caput Caracas incolunt, quae maxima reipublicae urbs est. Aliae praecipuae urbes Maracaibum,[5] Valentia, Maracaia,[6] Barquisimetus,[7], Sancti Christophori, Emerita, Barcino-Portus Crux, et Guianopolis[8] sunt.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Palatio[9] in Venetiola.

Alphonsus de Ojeda, Americus Vespucius, et Ioannes de la Cosa primi fuerunt qui Venetiolanum litus anno 1499 exploraverunt. Die 24 Augusti eiusdem anni, in id quod hodie Lacus Maracaybus[10] est venere, ubi autochthones invenere quorum domus super ligneis paxillis in lacu (palationibus) constructae erant. Americus Vespucius Italus illas constructiones earum urbis Venetiarum similes invenit et quamobrem regionem Venetiolam, scilicet, Parvas Venetias nominavit.

At contra, Martinus Fernández de Enciso, expeditionem comitatus geographus, suo in opere Summa de Geografía (1519) asserit ut iuxta lacum super magno saxo plano Indigenicus pagus Veneciuela nuncupatus esset. Ergo, nomen Venetiola vernaculum et haud adventicium esse potest, quamquam prima versio vulgatissima et acceptissima manet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aetas Praecolumbiana[recensere | fontem recensere]

Secundum reliquaas archaeologicas, praesentis Venetiolae territorium inter annorum 11  000 et 20 000 a.C.n. incoli coepit. Non solum hi primi incolae diversorum populorum erant, sed etiam diversarum linguisticarum familiarum et culturae (aevis Palaeoindico, Archaico, Formativo proprie appellatis).

Taimae-Taimae, septentrione Venetiolae, praesentia venatorum inter annorum 13 000 et 10 000 a.C.n. demonstranda est. Indi Americani loquebantur linguis familiarum Ge-Pano-Caribanae, Aravacanae, Otomangueanae, et multarum aliarum.

Ante adventum Europaeorum, Venetiolam incolebant varii populi, inter quos Amerindi Caribi, Aravaci, Cumanagoti excellunt.

Coloniae ab Hispanica constitutae[recensere | fontem recensere]

Novarum Gadium (Hispanice Nueva Cádiz) conspectus circa 1523.

Christopherus Columbus Venetiolam anno 1498 primus Europaeus repperit per tertium iter in continentem Americanam. Hispanica colonizatio anno 1520 coepit. In principio, exploratores terras per navem exploraverunt, praecipue in insulis et secundum litora. Europaei Amerindos insularum Margaritensis[11] Cochensisque, et continentis servos fecerunt ut margaritas ex maribus extraherent. Die 25 Martii 1555, Nova Valentia ab Alphonso Díaz Moreno, et anno 1567 urbs Caracae condita est, quae praecipuum regionis medium factae sunt.

Territorium quod hodie Venetiola est inter Viceregnum Peruvianum et Regiam Audientiam Sancti Dominici divisum fuit, usque ad Viceregni Neogranatensis constitutionem anno 1717. Anno 1776, Venetiola Imperii Hispanici capitaneatus generalis facta est.

Liberatio[recensere | fontem recensere]

Simon Bolívar, liberator Venetiolae et aliarum quinque Latino-Americanarum civitatum: Boliviae, Columbiae, Aequatoriae, Panamae, Peruviae.

Prima insurrectio pro libertate anno 1809 facta est, Francisco de Miranda duce. Provinciae die 5 Iulii 1811 libertatem ab Hispania declaraverunt, et bellum motus est. Franciscus de Miranda exercitum duxit, sed anno 1812 in deditionem vexit. Franciscus de Miranda carceratus est, et opus fuit decem anni pugnae contra Hispanicam vires, usque ad decretorium Proelium Carabobense anno 1821. Venetiola tunc se intra Rempublicam Magnae Columbiae iuxta cum Columbia, Aequatoria, et Panama coniunxit. Simone Bolívar, magno libertatis duce, mortuo, Venetiola a Magna Columbia secessit.

Ex Venetiola libera ad saeculum vicensimum[recensere | fontem recensere]

Inter 1830 et 1848, civitas a conservativa oligarchia gubernata est, usque ad adventum dictatorum Monagas (inter 1848 et 1858). Res novae anni 1858 a Iuliano Castro ductae civitati tempus inconstantia implicaverunt, quae gravior facta est ob bellum civile inter conservativos et liberales inter 1866 et 1870 gestum, in rempublicam foederalistica constitutione anno 1864 introducta.

Ex 1870 in 1888 liberalis Antonius Guzmán Blanco modo auctoritario Venetiola gubernavit, cum civilitate operum publicorum, pugnae contra analphabetismum et Ecclesiae Catholicae pondus. Eius gubernationi parvae militares dictaturae successerunt. Cyprianus Castro praesidatum anno 1899 arripuit et infestam politicam externam applicavit, quae anno 1902 Britanniarum Regni, Germaniae et Italiae occlusionem et impetus contra portus Venetiolanos provocavit.

E saeculo vicensimo usque ad tempora recentiora[recensere | fontem recensere]

Romulus Betancourt, a multis historicis hodiernis "Pater Democratiae Venetiolanae" habetur.

Anno 1908, Cyprianus Castro ab Ioanne Vincentio Gómez, dictatore per septem et viginti annos, demotus est; per cuius gubernationem, anno 1922, exploratio petroliferarum fodinarum Venetiolanarum coepit.

Anno 1945, deiecta Generalis Isaiae Medina Angarita dictatura, Romulus Betancourt, factionis Actionis Democraticae (Hispanice Acción Democrática) conditor, praeses ad tempus usque ad libera exeuntis 1947 comitia facta sunt, quae scriptorem Romulum Gallegos ad praesidatum adduxerunt, quem autem seditio militaris a potestate deiecit. Anno 1953, Marci Pérez Jiménez dictatura inaugurata est, quae usque ad 1958 duravit, ubi denuo constituta est democratia. Ex illo tempore, civitas saltem tres subitaneae conversionis conatus passa est.

Die 15 Februarii 2009, comitia popularia praesidi, gubernatoribus, legatisque reipublicae sine limitatione temporis magistratum denuo petere permiserunt.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Topographica Venetiolae tabula

Venetiola tricesima tertia civitas in mundo maxima et Americae Australis quinta est, 916 445 chiliometrorum quadratorum, circiter duplicem civitatis Californiae magnitudinem, lata. Septentrionali Americae Australis territorio extremo sita, occidente Columbiae, meridie Columbiae et Brasiliae, septentrione Mari Caribico (Oceano Atlantico), et oriente Guyana finitima est. Terra forma trianguli inversi est similis, et civitati 2800 chiliometrorum litoris sunt.

Cacumen Bolivarense (Hispanice Pico Bolívar) est altissimus in Venetiola locus.

Cum 2800 chiliometrorum litoralium, civitas prospectuum varietatem possidet. Antisensis cordillera ex boreoccidentali extremo Venetiolano patet et iuxta septentionali Caribico litore pergit. Cacumen Bolivarense, maximus civitatis locus et 4979 metrorum altum, hac regione invenitur. Planitiebus, media civitas, e Columbianis finibus in occidentale delta fluminis Orinoci extremum oriente patentibus notatur.

Meridie Regio Guaiana septentrionalem Sinus Amazonici regionem et Saltum Angelum, maximam orbis terrarum aquam cadentem, continet. Orinocum, cum suis felicibus solis alluvionis, maximo et praecipuo fluminum systemate conectitur, quod in unum maximorum sinuum hydrographicorum in America Latina ortum est. Caronense,[12] Apurense,[13] et Essequibo alia magna flumina sunt.

Regio Insularis (Hispanice Región Insular) omnes Venetiolanas insulas comprehendit: Nova Sparta et plurimas Dependentias Foederales. Ex systemate deltaico triangulum Delta Amacurense tegens formante in boreorientem adversus Oceanum Atlanticum extenditur.

Civitas in geographicas zonas decem dividi potest, ad aliquas climaticas et biogeographicas regiones congruentes. Septentrione Venetiolani Andes sunt dum boreoccidente regio Cori, montana regio, plurimas valles et iuga montium habet. Oriente sunt planities conterminae Lacui Maracaybo et Sinui Venetiolae. Cordillera Media litori parallela Caracas circumdantes colles comprehendit, dum Condillera Orientalis, a Cordillera MediaSinu Cariacensi separata, Sucrensem et Monaguensis septemtrionem comprehendit.

Clima[recensere | fontem recensere]

Quamquam Venetiola tota in tropicis sita sit, clima ex humidis paucae altitudinis planitiebus, ubi annuae mediae temperaturae 28 °C sunt, in glaciaria et regiones montanas cum media temperatura annua 8 °C variatur. Annua praecipitatio inter 430 millimetrorum in boreorientali semiarida portione usque ad mille millimetra in fluminis Orinoci delta in orientali civitatis extremo variat. Pleraeque praecipitationes inter Iunium et Octobrem (scilicet tempore pluviarum sive "hieme") cadunt; reliquum siccius calidiusque anni "aestas" nuncupatur, etsi temperaturae variatio tam notabilis quam in temperatis latitudinibus non est.

Castellum coloniale litus in Insula Margarita custodit.

Venetiola in zonas temperaturae horizontales praesertim in altitudine fundatas quattuor dividitur: climata tropicum, siccum, et temperatum cum siccis hiemibus et polare (tundram alpinam) habentes. Tropicae in zona temperaturae calidae sunt cum annuis mediis inter 26 et 28 °C variantibus. Zona temperata inter 800 et 2000 metrorum altitudinis variat, cum mediis inter 12 et 25 °C, ubi multae Venetiolanae urbes, capite comprehenso, hac in regione inveniuntur. Frigidissimae condiciones cum temperaturis inter 9 et 11 °C in frigida zona inter 2000 et 3000 metrorum altitudinis, praecipue in Venetiolanis Andibus inveniuntur, ubi pastus et nivum perpetuarum campus cum annuis mediis infra 8 °C sunt.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Palatium Miraflorum (Hispanice Palacio de Miraflores), publicus operis locus praesidis Venetiolae.

Venetiola respublica foederalis et praesidialistica Constitutione anni 2009 recta est. Haec constitutio quinque potestatum exsistentiam consecravit: exsecutiva, legisfera, iudicialis, civica, comitialis.

Potestas exsecutiva in Praesidem Reipublicae, suffragio universali mandato sexenni electum, recidit quamquam in perpetuum eligi potest, post constitutionalem emendationem per suffragium plebe scitam. Is simul dux Civitatis et dux Gubernationis est. Etiam est Praefectus Supremus Virum Armatarum (Hispanice Comandante Supremo das Forças Armadas). Praesidem Vicarium Reipublicae (cuius munere ex Ianuario anni 2007 Georgius Rodríguez Gómez fungitur) et ministros designat.

Potestas legisfera in Conventu Nationali (Hispanice Asamblea Nacional), unicamerali parlamento a 167 legatis composito, fundatur, quorum tria Amerindicos populos repraesentant. Conventus membra quinquenni tempore eliguntur, cum possibilitate? ut denuo plurimis duobus mandatis eligantur. Inter Conventus Nationalis munera inveniuntur leges et dispensationem oeconomicam probare et ambasciatores nominare. Ante contitutionem anno 1999 probatam, Ventiola bicamerale parlamentum a Senatu et Camera Deputatorum compositum habebat. Ultima comitia ad Conventum Nationalem Decembro 2005 habita sunt.

Tribunal Supremum (Hispanice Tribunal Supremo), maximum potestatem iudicialem organum, a triginta-sex electis membris unico mandato duodecem annorum constituitur qui a Conventu Nationali designantur.

Singulae civitates singulos gubernatores (Hispanice gobernadores) (quattuor annorum perihodo electos) et singula Consilia Legisfera (Consejos Legislativos) habent; Districtus Capitalis (Distrito Capital) gubernatorem (electum quattuor annorum perihodo) habet. Demarchus (alcalde) praecupuum munus potestatis municipalis est, et etiam quattuor annorum tempore eligitur.

Praecipuae Venetiolanae factiones politicae sunt: Actio Democratica (Hispanice Acción Democrática, AD, anno 1941 a Romulo Gallego et Romulo Betancourt condita); Consilium Oragnizationis Politicae Comitialis Libertae (Comité de Organización Política Electoral Independiente, COPEI, anno 1946 a Raphaele Caldera conditum); Motus Quintae Reipublicae (Movimiento V República, MVR, ductus e conditione anno 1997 ab Hugone Chávez); Novum Tempus (Un Nuevo Tiempo, anno 2000 a Manuele Rosales conditum); Primum Iustitia (Primero Justicia, condita anno 2000 ab Iulio Borges); Motus ad Socialismum (Movimiento al Socialismo, MAS); Convergentia (Convergencia, fundata anno 1993). Anno 2007, Hugo Chávez Factionem Socialistican Unitam Venetiolae (Partido Socialista Unido de Venezuela, PSUV) creavit, quae amplius quinque milliones inscriptorum paucibus mensibus cepit, quod eam praecipuam factionem facit.

Rationes externae[recensere | fontem recensere]

Praeses Hugo Chávez cum antiquo Russiae praeside Vladimiro Puntin.

Venetiola per maiorem saeculi vicensimum partem rationes benevolas cum Latino-Americanis et Occidentalibus civitatibus servavit. Rationes inter Venetiolam et Civitates Foederatas peiores anno 2002 post subitaneam conversionem in Venetiola factae sunt, per quam administratio Civitatum Foederatarum temporalem Petri Carmona praesidatum agnoscebatur. Eodem modo, firmata sunt vincula cum variis Latino-Americanis et Levantis civitatibus quae sociae non sunt.

Venetiola hemisphaericae integrationis alternativas per proposita velut Foedus Bolivarianum Populorum Nostrae Americae-Foedus Commercii Populorum (Hispanice; Alianza Bolivariana para los Pueblos de Nuestra América - Tratado de Comercio de los Pueblos) et nuper emissum Pan-Latino-Americanum rete televisificum TeleSUR quaerit. Venetiola quattuor rerum publicarum una in mundo, cum Russia, Nicaragua, et Nauru, quae Abascia et Alaniae Australis libertatem agnovit est. Venetiola arbitrium Societatis Civitatum Americanarum ut adoptarentur eius Conventio Contra Corruptionem defendit et active? in Mercatus Communis Meridiei (Hispanice Mercosur, Guaranice Ñemby Ñemuha, Lusice Mercosul) laborat ut secundetur commercii ac energeticae integrationis incrementum, per orbem terrarum quaerenda "multipolaris" mundi formatione qui in firmandis diplomaticis vinculis inter Tritocosmicas civitates fundaret.

Tota regio Oriente Fluminis Essequibonensis (fere 60% Guianensis territorii) a Venetiola velut suarum terrarum pars a Britanniarum Regno contra leges sublata vindicatur, quod tunc velut potentia colonialis antiquam Guianam Britannicam administrabat; disputatio autem cunctata est. Regio a Venetiola Guianam Essequibam nuncupatur.

Vires armatae[recensere | fontem recensere]

Vis Armata Nationalis Reipublica Bolivariana Venetiolae (Hispanice Fuerza Armada Nacional de la República Bolivariana de Venezuela, FAN) Venetiolae vires armatae sunt. Quae 129 150 virorum mulierumque, secundum articulum 328 Constitutionis, in terrae, maris et aëris elementa quinque includit. Haec Virum Armatarum Civitatum elementa sunt:

Anno 2008, circiter 600 000 militum ad ramum, velut Auxilia Armata cognitum, incorporati? sunt. Venetiolae praeses civitatis virum armatarum praefectus princeps est. Praecipua munera Venetiolanum liberum civitatis territorium, spatium aerium, insulas defendere, pugna contra narcomercaturam, quaesitus conservatioque et, casu calamitatis naturalis, protectio civilis sunt. Omnes homines qui Venetiolani cives sunt officium ut se ad vires armatas duodevicensimos annos nati adscribant habent, ubi maioritas aetatis in Venetiola est.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Despectus in Caracas.
Despectus in Maracaybus.

Venetiola divisa est in civitates, districtum capitalem ad urbem Caracarum respondentem, et Dependentias Foederales, peculiare territorium). Venetiola praeterea in municipia 335 subdivisa est, quae vicissim subdivisa sunt in mille paroeciarum. Civitates in novem regiones administrativas quae anno 1969 praesidiali decreto statutae sunt conglobantur; insuper, Venetiola historice totum Guianense territorium ad occidentem Fluminis Essequibonis versus vindicavit et adhuc vindicat, 159 500 chiliometrorum quadratorum amplum, et Guaianam Essequibam aut Zonam Vindicationis nuncupatum.

Civitas amplius divisa est in decem regiones geographicas ad climaticas biogeographicasque regiones respondentes.? Septentrione Andes Venetiolani sunt dum regio Corensis, montanus tractus boreoccidentalis, complura iuga montium et valles habet. Quorum ab oriente sunt terrae campestres finitimae Lacu Maracaybo et Sinui Venetiolae. Cordillera Litoris Medii parallela litori currit, colles Caracss circumdantes comprehendens; Cordillera orientalis, Sinu Cariacensi) a Cordillera Centrali separata, Sucrensem et Monaguensem tegit. Regio Insularis omnes Venetiolanas insulares possessiones, Novam Spartam et varias Dependentias Foederales comprehendit. Delta Orinoci, triangulum Delta Amacurense tegens formans, versus boreorientem usque ad Oceanum Atlanticum proiciunt.

# in tabula Civitas Caput Area (km²) Incolae (2001)[14] Tabula
1 Amazones Portus Aiacuchum[15] 180 145 70 464 Civitates Venetiolae.
2 Anzoateguia Barcino 43 300 1 222 225
3 Apuria[16] Sanctus Ferdinandus[17] 76 500 377 756
4 Aragua Maracaia[18] 7014 1 449 616
5 Barinia[19] Barinopolis[20] 35 200 624 508
6 Bolivaria[21] Urbs Bolivaria[22] 238 000 1 214 846
7 Carabobum Valentia 4650 1 932 168
8 Coiedes Sanctus Carolus[23] 14 800 253 105
9 Delta Amacurense Tucupitae[24] 40 200 97 987
10 Falconia Corum[25] 24 800 763 188
11 Variccum Sanctus Joannes ad Montium 64 986 627 086
12 Lara Barquisimetus[26] 19 800 1 556 415
13 Emerita Emerita 11 300 715 268
14 Mirandae Techessia[27] 7950 2 330 872
15 Monaguia Maturin[28] 28 900 712 626
16 Nova Sparta Assumptio 1150 373 851
17 Portugalica Vanarii[29] 15 200 725 740
18 Sucria Cumanopolis[30] 11 800 786 483
19 Tacirea Sancti Christophori[31] 11 100 992 669
20 Turgalium Turgalium 7400 608 563
21 Varguia Vairopolis[32] 1497 298 109
22 Iaracuy Sanctus Philippus 7100 499   049
23 Zulia Maracaibum[33] 63 100 2 983 679
Aliae divisiones Area (km²) Incolae
24 Foederatae Dependentia (non civitas est) Non sunt 120 1651
* Districtus Capitalis (non civitas est) Caracae 433 1 836 286
Colore in tabula Nomen Regionis Civitates conformantes Regiones administrativas Venetiolae
Virente Antisensia Emerita, Tacirea, Turgalium, municipia Ezechiel Zamora, Antonius Iosephus de Sucre, Bolivarense, Crux Paredes et pars municipiorum Pedrazae et Alberti Arvelo Torrealaba civitatis Barinia et Municipii Paezensis Apurensis
Fusco Capitalis Mirandae, Varguia, Districtus Capitalis
Caeruleo Centralis Aragua, Carabobum, et Septemtrionalis pars Coiedes
Fulvo Centro-Occidentalis Falconia, Lara, Iaracuy, et Septemtrionalis pars Portugalicae
Coccino Guaiana Bolivaria, Amazones, Delta Amacurense
Violeo Insularis Nova Sparta, Dependentiae Foederales
Flavo Planities Apuria (excluso municipio Paezensi), Variccum, australis pars Coiedes et Portugalicae, austroccidentalis pars Barinia
Chloro Boreo-Orientalis Anzoateguia, Monaguia, Sucria
Rubido Zuliana Zulia

Demographia[recensere | fontem recensere]

Demographica Venetiolana evolutio e 1961 usque ad 2003 secundum OAA data.

Venetiola semper socioculturalium dissimilitudinum civitas fuit, et quamquam status inaequilibratus ob prosperitatem petrolei factus est, adhuc notabilis incolarum percentatio sunt qui translaticios pagos et parvos vicos incolunt. Verumtamen, maxima Venetiolanorum percentatio in diversis urbanis nucleis aut in territoriis urbanis magnis propter exodum rusticum in republica per secundum saeculi vicensimi dimidium eventum conglomerantur. Ita magnae verticales urbes, praesertim in illis nucleis reducti spatii urbanis velut Caracis surrexerunt.

Venetiolanus numerus incolarum nuper 28 milliones adeptus est et anno 2050 42 milliones attacturus aestimatur. Civitas indicem natalitatem inter Americae Australis altissimos post Paraquariam, Boliviam, Aequatoriam habet, anno 2009 viginti-unus infantes pro mille hominum anniverse nascere aestimabantur.

Incolae in urbibus conglobati ad 94 centesimas ascendit, quod Venetiolam civitatem Americae Latinae urbanificatissimam? facit. Quod ad terram spectat, maxima percentatio incolarum inter litoralem et montanam civitatis zonas cum circiter 71 centesimis distributa invenitur, dum fluminis Orinoci Meridiei zonae ex altera vero minimam percentationem 6 centesimarum totius civitatis possidet.

Praecipuae urbes[recensere | fontem recensere]

Venetiolani praecipue in zonis litoralibus et montanis conglobari solent, seu propter facilem accessum ad portus casu litoris seu propter clima temperatius casu zonarum montanorum. Nucleus incolarum maximi ponderis extra zonas litoralem et montanam Guianopolis in fluminum Orinoci et Caronensis confluentia civitatis ab oriente est. Inferiori tabula viginti praecipuae urbes secundum pondus, extensionem et numerum incolarum referuntur. Data incolarum ad Instituti Venetiolani Statisticae proiectiones anni 2009 in censu anni 2001 fundatas pertinent.

Venetiolanae urbes secundum numerum incolarum
Positio Urbs Civitas Inc. Positio Urbs Civitas Inc. Caracae
Caracae
Maracaibo
Maracaibum
Valencia
Valentia
1 Caracae Districtus Capitalis 4  882  193 11 Acarigua-Araure Portugalica 322  887
2 Maracaibum[34] Zulia 2 950 400 12 Techessia[35] Mirandae 280  687
3 Valentia Carabobum 1  845  700 13 Barinopolis[36] Barinia[37] 271  535
4 Barquisimetus[38] Lara 1  600  200 14 Cabimae[39] Zulia 268  006
5 Maracaia[40] Aragua 1  150  022 15 Cumanopolis[41] Sucria 267  672
6 Guianopolis [42] Bolivaria 1  050  283 16 Punctum Fixum[43] Falconia 249  607
7 Sancti Christophori[44] Tacirea 555  782 17 Portus Crux Anzoateguia 247  979
8 Maturin[45] Monaguia 475  014 18 Varenae[46] Mirandae 237  379
9 Barcino Anzoateguia 428  391 19 Emerita Emerita 233  182
10 Urbs Bolivaria[47] Civitas Bolivaria 350  362 20 Oiedapolis Zulia 212  025
Fons: Institutum Venetiolanum Statisticae[48]


Valetudo[recensere | fontem recensere]

Institutum Arnoldi Gabaldón, 30 Augusti 1984 "Monumentum Historicum Nationale" enuntiatum.

Gubernatio Venetiolana assecurationis socialis systema gerit, quod adversos casus in opere, morbos, et pensiones comprehendit. Spectatio vitae 71.5 annorum viris et 77.8 annorum feminis secundum aestimationes anno 2006 est.

Pleraeque mortes et decessus in diebus festis casibus inductis ob alcoholis consumptionem et ob normarum securitatis inobservantiam velut cinguli securitatis inter alias causantur.

Aliqui morbi maxime rusticis in Venetiolanis zonis propter salubritatis carentiam ubicantur. Decennio 195 ardens motus ad fumigandum cum DDT et ad tollendos culicidas malariam, febrem flavam, et trypanosomiasin Americanam transmittentes factus est. Nihilo setius, e decennio 198 denuo aucti sunt hi morbis culicidis transmissis. Nuper consilia elaborata sunt quae rursus horum morborum incidentiam deminuere consecuta sunt.

Ethnographia[recensere | fontem recensere]

Venetiolana Amerindica ethnē.

Venetiolani locupletem hereditatum compositionem habent. Ex aevo coloniali mixti sunt Amerindi, Hispani, et Afri, unde plerique Venetiolani mixtam originem habent, exempli gratia sunt homines cum Amerindis, Nigritis, et Albis proavis. Ex anno 1990 non sunt ethnographica Venetiolanorum incolarum acta, sed secundum statisticas constans immigratio pergit quae Nigritas et Albos incolas auxit, relictis mixtis cum minori incremento. Haec statisticae proximas resultationes exponunt: 50 centesimae Mixticiorum aut Alborum, praesertim (29%) Europaeae et Arabicae originis; 10 centesimae Africae originis et 1 centesima Amerindorum inter omnes incolas. Per colonialem tempus et usque ad tempus post secundum bellum mundanum, plerique Europaei immigrantes in Venetiolam ex Insulis Canariis venerunt et eorum affectio significativa? in evolvendas Hispanicam, coquinas, moresque fuit.

Incepta petroleosa expilatione ineunte saeculo vicensimo, sedem conlocavere praecipue societates et cives Americani. Postea, per bellum, nova Italicarum et Hispanicarum immigrantium unda Venetiolanae societati se iunxit, et novi immigrantes e Lusitania, Oriente Medio, Germania, Croatia, Nederlandia, Sina, et emigrationis et colonizationis programmate a gubernatione statuto excitati sunt. Inter 1900 et 1958 plus millio Europaeorum in Venetiolam immigravere magnas communitates creantes, inter quas Italo-Venetiolani, Luso-Venetiolani et Hispano-Venetiolani eminent. Venetiola tertia respublica est in orbe terrarum quae maximam Hispanorum communitatem post Argentinam et Franciam habet, tertia quae maximam Lusitanorum communitatem post Brasiliam et Civitates Foederatas habet, et tertia quae maxima Italorum communitatem in America Latina post Uraquariam et Argentinam. Immigratio in Venetiolam etiam e multis Latino-Americanis civitatibus venit, praesertim e Columbia per petroleosam decennii 198 prosperitatem. Hae continuae immigrationis undae complexum phyleticum reipublicae proprium auxerunt. Venetiolani incolae apud alias civitates nati 4.4 centesimae inter omnes incolas complent. Hodie auxere immigratio ex Columbia, Hispania, Lusitania, Italia, atque Trinitate et Tabaco aliisque locis.

Duae Amerindarum tribuum in republica sitarum Guaxiri (Hispanice Wayúus), occidente in Civitate Zulia siti, et Timoto-Cuicae (Hispanice Timoto-Cuicas), etiam occidente in Civitate Emerita in Andibus sunt. Inter alios ponderis globos Afro-Venetiolani sunt, licet eorum numerus incertus propter egentia census data sit.

Asiani parvam incolarum percentationem constituunt. Circiter 1 centesima Venetiolanorum Amerindi sunt. Hi globi a migrantibus ex Europa et vicinis Americae Meridionalis partibus sustentis per oeconomicam medii saeculi vicensimi prosperitatem coniuncti sunt.

Secundum Recensionem Mundanam de Profugis anni 2008 a Consilio Profugorum et Immigrantium Civitatum Foederatarum editam, Venetiola hospitio 252 200 profugorum et asyli quaesitorum e Columbia anno 2007 accepit. Fere 10 000 novorum asyli quaesitorum in Venetiolam anno 2007 intraverunt. Inter immigrantes illegitimos, circa 500 000 et millionem Ventiolam incolere aestimantur.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Colonia Tovarensis (Hispanice Colonia Tovar et Coloniarice Tovar Köln) anno 1843 condita cum Catholicis colonis ex Germaniae meridie. Cuius incolae suam culturam et linguam, dialectum Alemannicam Coloniaricam nuncupatam, servant.

Quamquam civitas praecipue monolinguistice Hispanophona est, Venetiolani numerosis linguis utuntur. Praeter Hispanicam, Constitutio amplius triginta linguas Amerindicas, Guaxiram, Varaonicam, Pemonem (Hispanice wayúu, warao, pemón) et plurimas alias, publico usui Amerindicorum populorum agnoscit, quibus pleraeque pauci locutores, minus quam 1 centesimam omnium incolarum, sunt. Immigrantes, praeter Hispanicam, suis propriis linguis utuntur. Arabice loquuntur Syriacae et Libanenses coloniae in Insula Margarita, Maracaybi, Puncti Fixi, Portu Cruce, Tigriopoli, Maracayensi et Caracis. Lusice loquuntur, praeter Lusitanicam communitatem, magna incolarum pars Sancta Hellena Uairenensi (Santa Elena de Uairén) propter vicinitatem Brasiliae. Theodisca communitas sermone patrio suo, dum Colonia Tovarensis praesertim Alemannicae dialecto Alemannica Coloniarica nuncupata loquitur. Anglica lingua adventicia maximi usus ac quaesiti est, qua loquuntur multi professionales, academici et optimatium et mediarum classium partes propter petroleosam adventiciarum societatum expilationem et eius acceptationem velut linguae francae. In re culturae, Anglica communis est inter Meridionales urbes velut Callaum ob Anglophonicum Antillanum pondus quod in laographicis Venetiolanis calypsus cantibus cum Anglicis ac Francicis vocibus manifestum factum est. Italicae doctrina scholarum ac institutorum privatorum constantis numeri praesentia confirmatur, quia Italica gubernatio obligatorium hanc linguam gradu scholari edocere considerat. Inter alias linguas quibus adventiciae communitates utuntur Sinica et Gallaica sunt.

Religio[recensere | fontem recensere]

Monumentum Virginis Pacis, Turgalii, sculptura habitabilis altissima in America.

Constitutio Nationalis libertatem cultus statuit. Fere 95 centesimae Venetiolanorum se Christianos agnoscunt, praesertim ad Ecclesiam Catholicam Romanam pertinentes: Papa Ioannes Paulus II Venetiolam bis visitavit, prima anno 1985 et secunda anno 1996. Bonus Venetiolanorum numerus ad Ecclesiam Evangelicam, secundam in civitate, pertinet. Reliqui ab adhaerentibus religionibus aliis conformantur inter quas Islamismus, Hinduismus, Buddhismus, Iudaismus; dum aliqui globi cum Praehispanicis radicibus religiones colunt. Atheistici ponderis circuli, velut reliquo in mundo, sunt.

Allophylus qui auxit se etiam religiosis spiritualibusque circulis universalis extensionis iunxit, cuius repraesentativissimus? est Ecclesia Evangelica, quam sequuntur Testes Iehovah, Mormones et Adventistae Septimi Diei. Africae originis incolae fidem Catholicam cum Africas religiones mixtam sanctaria nuncupatam evolvere.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Oeconomia Venetiolae post primum bellum mundanum ex oeconomia plerumque agriculturali ad oeconomiam in petroleosis extractione exportationeque fundatam transit. Est haec activitas quae adhuc dominatur, responsalis? fere tertiae partis PDG, fere 80 centesimae exportationis redituum et amplius dimidii suppedationis pecuniariae administrationis publicae. Venetiolani responsales? PDG 2.7 centesimae anno 2001 crevisse aestimant. Magnum internationalium petroleosorum pretiorum incrementum oeconomiam post gravem anni 1999 recessionem aluit. Venetiola etiam OPEC (Organizationem Petroleum Exportantium Civitatum) participat.

Sedes societatis PDVSA Maracaybi, in Venetiola sita.

Verumtamen, campus haud petroleosus relative? debilis, capitalis fuga et temporarius petroleosorum pretiorum lapsus recuperationem laesit. Ineunte anno 2002 gubernatio indicum usurae regimen ex indificato regimine in liberae fluctuationis systema alteravit, quod bolivarem depretiari fecit.

Hugo Chávez Praeses anno 2003 quaestuus e petroleo a publica societate PDVSA obtentos immittere coepit ut pecunia programmatibus socialibus suppeditaretur. Consilii huius oppositores id statutum libertatis argentariarum et societatis petroleosae nociturum esse et id pellucidum temptamentum augendi eius publici favoris esse asserunt.

Quamquam divitiae petroleo generatae, tamen 37.9 centesimae Venetiolanorum, secundum exeuntis 2005 aestimationem, sub limine paupertatis adhuc vivunt; eius coëfficiens Gini a Consociatione Nationum 48.2 anno 2003 aestimatus est, inter triginta tres peiores resultationes in toto orbe terrarum. Civitates cum valde maiore petroleosa productione quam absumptione et cum sua oeconomia in exportando petroleo fundata, suas divitias pessime distributas (generatim penes paucos primores) habere solent et alia oeconomica potentialia ob nimiam facilitatem quam petroleosa extractio praebet non evolvunt, et Venetiola exceptio non est.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Educatio in Venetiola gratuita, quamquam variae criticae contra hoc systema. Obligatoria est ab educatione primaria usque ad educationem secundariam, quae plerumque e sex annis usque ad quindecim annos. Publicarum scholarum studentes usitate scholam per vices eunt. Alii scholam multo mane usque ad 13:30 alii e meridie usque ad 18 eunt. Scholares anni Septembre incipiunt et Iunio et Iulio finiunt. Omnes studentes uniformibus utuntur.

Discipuli Venetiolani et gubernationis opes in educatione collocata crevere quamquam adhuc cum educatione obligatoria multi pueri schola propter paupertatem frequentant, quia opus est eis laborare ad adiuvandum cum familiaribus expensis. Aestimantur 20 centesimae Venetiolanorum educationem formalem non accepisse.

Ministerium Educationis curriculum crescentis technologiae postulationi in societate adaptare enititur, expandenda educatione obligatoria et admeliorandis professorum qualificationibus.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Xoropus (Hispanice joropo), depictus in anni 1912 pictura ab Elegio Palacios.

Venetiolana cultura mixtura trium praecipuarum adfectionum est: Indorum Amerindicorum, Africanorum, Hispanicorum. Quorum primae duae culturae vicissim inter se secundum tribus differunt. Acculturatio et assimilatio, culturalis syncretismi typicae, praesentem Venetiolanam culturam, multibus in aspectibus similem reliquae Americae Latinae determinavere, etsi naturalis ponderis ambitus differentias esse significat. Amerindicum pondus ad paucis vocabularii gastronomiaeque vocibus restringitur. Africum pondus eodem modo adficit praeter instrumenta musica velut tympanum. Hispanicum pondus praecipuum fuit, praesertim e regionibus Vandalitia et Extremadura, e quibus erant plerique Caribici coloni per coloniale tempus. Hispanici ponderis exempla aedificia, musicae pars, religio Catholica et lingua sunt. Hispanicum pondus in tauromachia et aliquibus gastronomiae proprietatibus evidens est. Venetiola etiam aliis Amerindicis Europaeisque (praesertim e Francia) motibus saeculo undevicensimo opulentata est. Hactenus in maximis urbibus regionibusque irrupere Civitates Foederatae originis petroleum et manifestationes novarum Hispanorum, Italorum et Lusitanorum immigrantium, quod iam complicatum culturale musivum? auxit. Exempli gratia e Civitatibus Foederatis basipilae gustatus et praesentis architectonicae constructionis pondus veniunt.

Artes[recensere | fontem recensere]

Ars Venetiolana in principio religiosis propositionibus regnatur, sed in historicis et heroicis repraesentationibus emphasin saeculo undevicensimo exeunte ponere coepit, motus a Martino Tovar y Tovar ductus. Modernismus saeculo vicensimo inivit. Inter celebres artifices Venetiolanos Arcturus Michelena, Christophorus Rojas, Armandus Reverón, Manuel Cabré, artifices cineticae Iesus-Raphaël Soto, Carolus Cruz-Díez, atque Iosephus Merhi contemporaneus artifex sunt.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Venetiolanae litterae ortae sunt cum primum Hispani maxime praelitterarias Amerindicas societates cepere; quae Hispanicis ponderibus regnatae sunt. Ascensis politicis litteris per Bellum Libertatis Venetiolae, Venetiolanus Romanticismus, praeprimis ab Ioannes Vincentio González expansus, velut primum ponderis genus in regione emersit. Quamquam praecipue in narrandi arte conspectae, Venetiolanae litterae a poëtis velut Andrea Elegio Blanco et Firmino Toro provectae sunt.

Inter praecipuos scriptores et mythistoricos Romulus Gallegos, Theresia de la Parra, Arcturus Uslar Pietri, Hadrianus González León, Michael Otero Silva, et Marianus Picón Salas sunt. Egregius poëta humanistaque Andreas Bello, educator intellectualisque fuit. Alii, inter quos Laureanus Vallenilla Lanz et Iosephus Gil Fortoul, Positivismo Venetiolano contribuerunt.

Musica[recensere | fontem recensere]

Alma Llanera tegmen.

Amerindica musica Venetiolana genera a gregibus Un Solo Pueblo et Serenata Guayanesa exemplificantur. Republicanum instrumentum musicum est quattuor (Hispanice cuatro). Typica genera musica et opuscula praecipue apud aut circum Planities emerserunt, inter quae Alma Llanera (a Petro Elías Gutiérrez et Raphaële Bolívar Coronado), Florentino y el Diablo (ab Alberto Arvelo Torrealba), Concierto en la Llanura (ab Ioanne Vincentio Torrealba) et Caballo Viejo (a Simone Díaz).

Gaita Zuliana quoque est genus populo gratum, plerumque per Christi Natalem canta. Nationalis saltatio xoropus (Hispanice joropo) est. Theresia Carreño in toto orbe terrarum praeclara saeculi XIX virtuosa fuit. Ultimis annis, musica classica magnificas executiones habuit. Orchestra Symphoniaca Simonis Bolívar, sub virga principalis moderatoris Gustavi Dudamel, plurimas praesentationes, multis in Europaeis odeis, obtulit, notabiliter in Londiniensibus anni 2007 Proms et varios honores accepit. Orchestra programmatis socialis El Sistema pinnaculum est, quod publice et sponte pecunias suppeditatum educativum musicae programma, nunc aliis in civitatibus imitatum, est.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Basipila Venetiolanus populo gratissima ars athletica cum Liga Venetiolana Basipilae Professionalis anno 1945 exsistente est. Recentioribus annis pediludium, Turma Pedilusoria Nationalis Venetiolana ductum, favorem populi adipiscitur.

Feriae et diei festi[recensere | fontem recensere]

Dies Nomen loci Nomen Latinum Notae
Kalendis Ianuariis Día de Año Nuevo Annus Novus
6 Ianuarii Día de Reyes Sollemnitas Epiphaniae Domini Dies in quo pueri dona accipiunt.
Die Lunae et Martis ante Cinerum Carnaval Carnelevarium
e Dominicam Palmarum in Dominicam Paschae Semana Santa Hebdomada Sancta
19 Martii Día de San José Dies Sancti Iosephi
19 Aprilis 19 de abril Initium motus pro independentia anno 1810.
Kalendis Maiis Día del Trabajador Dies Laboris
24 Iunii Batalla de Carabobo Proelium Carabobense Consecutio independentiae; etiam Dies Exercitus commemoratur
5 Iulii 5 de julio Dia Libertatis Obsignatio Declarationis Libertatis
3 Augusti Día de la bandera Dies Vexilli
12 Octobris Día de la Resistencia Indígena Dies Resistentiae Indigenae Antehac hic dies Día de la Raza, scilicet Dies Phyles, nuncupabatur ei adventum Christophori Columbi in Americam celebrabat
1 Novembris Día de Todos los Santos Sollemnitas Omnium Sanctorum
1719 Novembris Feria de la Chinita Feria Sinettae Solum in regione Zulia; miraculum Nostrae Dominae Rosarii Chiquinquirensis
8 Decembris Inmaculada Concepción Immaculata Conceptio
24 Decembris Nochebuena Vesper Sanctus Iesu sive Divi Infantis natalis
31 Decembris Nochevieja Vigiliae Anni Novi Ultimus anni dies

Aliae res[recensere | fontem recensere]

Venetiola bene nota propter suos successus in certaminibus pulchritudinis est. Miss Venetiola est Venetiola eventus magni momenti, et respublica quinque Missis Mundi, sex Missis Universi, sex Missis Internationalis et unam Missis Telluris titulos consecuta est.

Carolus Radulphus Villanueva fuit architectus Venetiolanus maximi momenti aevo hodierno, qui Universitatem Media Venetiolae, Mundi Hereditatem, et eius Magnam Aulam adumbravit. Inter celeberrima opera architectonica sunt Capitolium Foederale, Theatrum Baraltianum, Complexus Culturalis Theresiae Carreño, et Pons Generalis Raphaëlis Urdaneta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 33
  2. "Venezuelae regio": vide "Insula Avium" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  3. De dioecese apud situm catholic-hierarchy.org.
  4. Res apud situm uni-mannheim.de.
  5. Res apud situm uni-mannheim.de.
  6. Res apud situm catholic-hierarchy.org.
  7. Res apud situm catholic-hierarchy.org.
  8. Res apud situm catholic-hierarchy.org.
  9. José Juan Del Col (2007) Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín s.v. palafito
  10. [1]
  11. Res apud situm uni-mannheim.de.
  12. Res apud situm catholic-hierarchy.org.
  13. Res apud situm catholic-hierarchy.org.
  14. Institutum Nationale Statisticae
  15. [2]
  16. [3]
  17. [4]
  18. [5]
  19. [6]
  20. [7]
  21. [8]
  22. [9]
  23. [10]
  24. [11]
  25. [12]
  26. [13]
  27. [14]
  28. [15]
  29. [16]
  30. [17]
  31. [18]
  32. [19]
  33. [20]
  34. [21]
  35. [22]
  36. [23]
  37. [24]
  38. [25]
  39. [26]
  40. [27]
  41. [28]
  42. [29]
  43. [30]
  44. [31]
  45. [32]
  46. [33]
  47. [34]
  48. Magnitudinis et Structurae Tabula

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Venetiolam spectant.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg