Tectonica laminarum
Tectonica laminarum[1] (ex tectonico ex Graeco τεκτονικός 'ad aedificium pertinens'[2]) vel tectonica plattorum (ex platto[3]), vel tectonica patellarum,[4] vel tantum tectonica, est doctrina scientifica quae maiores lithosphaerae Telluris motus describit. Doctrinae vetustiores notiones motus continentalis (Anglice continental drift) explicant quas Alfredus Wegener et aliis prima saeculi vicensimi decennia proposuerunt et quas eruditi geoscientifici, notionibus expansionis fundi abyssi decennio 196 exeunte decennioque 197 ineunte evolutis, plerumque acceperunt.
Lithosphaera in laminas tectonicas dissolvitur. Quod attinet ad Tellurem, nunc sunt septem vel octo (numerus ex eorum definitionem dependet) maiores multaeque minores laminae, quae in asthenosphaera vehuntur, in uno ex tribus generibus finium laminarum invicem inter se moventes: convergentibus (etiam finibus concursionis appellatis), divergentibus (etiam mediis pandentibus appellatis), et transformatibus (quae "conservantes" sunt). Terrae motus, eruptiones montium igniferorum, formatioque montium et fossarum oceanicarum secundum hos fines fiunt. Lateralis laminarum motus usitate a 0 ad 100 millimetra quotannis variatur.[5]
Lamina tectonica in duobus generibus lithosphaerae consistunt: continentali crassiore et oceanico tenuiore. Pars superior crustum appellatur, iterum duorum generum (continentalis et oceanici). Hoc significat quamlibet laminam in uno vel ambobus generibus consistere posse. Una ex rebus magni momenti quas doctrina proponit est quantitatem superficiei laminarum (continentalium et oceanicam) quae in amiculo secundum fines convergentes subductione evanescit esse prope in aequilibritate? cum novo crusto (oceanico) quod secundum margines divergentes expansione fundi abyssi formatur; hoc aliquando principium cinguli portantis (Anglice conveyor-velt principle) appellatur. Tota orbis terrarum superficies sic eadem permanet. Discrepat haec doctrina a doctrinis quae antequam paradigma (ut aliquando appellatur) tectonicae laminarum facta est principale scientiae exemplar suadebantur—doctrinis quae lentam globi contractionem vel expansionem proponebant et iam in scientia ut exemplaria alterna exstant.[6]
Lamina tectonica moveri possunt quia lithosphaera Telluris maiores habet vires et minus densitatem quam asthenosphaera. Laterales densitatis variationes in amiculo convectionem amiculi generant. Eorum motus agi putatur per mixturam motus imi maris a iugo pandente (ob variationes topographicas et densitatem crusti quae discrepantias virium gravitationis generant) et tractionis, atque suctus desuper, apud zonas subductionis. Alia explanatio vehementius dicit varias vires quae ambitus globi et vires Solis et Lunae ad aestum pertinentes generant. Momentum harum rerum est incertum, et iam disceptatur.
Index |
Laminae[recensere]
Maiores laminae[recensere]
Variae definitiones usitate habent maiores laminas esse septem aut octo:
- Lamina Africana
- Lamina Antarctica
- Lamina Indo-Australiana, aliquando sic divisa:
- Lamina Eurasiana
- Lamina Americana Septentrionalis
- Lamina Americana Australis
- Lamina Pacifica
Minores laminae[recensere]
Sunt permultae laminae, quarum septem maximae sunt:
- Lamina Arabica
- Lamina Caribbaea
- Lamina Ioannes de Fuca
- Lamina Cocos
- Lamina Nazcensis
- Lamina Maris Philippinarum
- Lamina Scotensis
Vide etiam[recensere]
- Circulus supercontinentium
- Theoria geosynclinalis, ortus montium explicatio obsoleta
- Convectio mantelum
- Index laminarum tectonicarum
- Orogenia
- Tectonica plumarum
- Tectonophysica
Notae[recensere]
- ↑ Confer indices vocabulorum geographicorum a Leone Latino excerptorum partem alteram (hic aut hic).
- ↑ Little, W.; Fowler, H. W.; Coulson, J.. Onions C. T.. ed. The Shorter Oxford English Dictionary: On Historical Principles. II (Third ed.). Clarendon Press. ISBN 9780198611264.
- ↑ Latina vulgaris (adsumpta), secundum Merriam-Webster Collegiate Dictionary.
- ↑ Confer: "Cuicumque patella tectonica est craton, quod est pars integra et antiquissima" (de Territoriis Boreoccidentalibus).
- ↑ Herbert Read et Janet Watson, Introduction to Geology (New York: Halsted, 1975), 13–15. ISBN 978-0-470-71165-1. OCLC 317775677.
- ↑ G. Scalera et G. Lavecchia, "Frontiers in earth sciences: new ideas and interpretation," Annals of Geophysics 49(1, 2006), supplementum.
Bibliographia[recensere]
- Atkinson, Larry, et Connie Sancetta. 1993. "Hail and Farewell." Oceanography (The Oceanography Society) 6(34).
- Lyman, J., et R. H. Fleming. 1940. "Composition of Seawater." Journal of Marine Research 3:134–146.
- McKnight Tom. 2004. Geographica: The complete illustrated Atlas of the world. Novi Eboraci: Barnes and Noble Books. ISBN 0-7607-5974-X.
- Oreskes, Naomi, ed. 2003. Plate Tectonics: An Insider's History of the Modern Theory of the Earth. Westview. ISBN 0-8133-4132-9.
- Schubert, Gerald, Donald L. Turcotte, et Peter Olson. 2001. Mantle Convection in the Earth and Planets. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-35367-X.
- Stanley, Steven M. 1999. Earth System History. W. H. Freeman. ISBN 0-7167-2882-6.
- Sverdrup, H. U., M. W. Johnson, et R. H. Fleming. 1942. The Oceans: Their physics, chemistry and general biology. Englewood Cliffs: Prentice-Hall.
- Tanimoto, Toshiro, et Thorne Lay. 2000. "Mantle dynamics and seismic tomography." Proceedings of the National Academy of Science 97(23):12409. doi:10.1073/pnas.210382197. PMID 11035784.
- Thompson, Graham R., et Jonathan Turk. 1991. Modern Physical Geology. Saunders College Publishing. ISBN 0-03-025398-5.
- Turcotte, D. L., et G. Schubert. 2002. Geodynamics. Ed. 2a. Novi Eboraci: John Wiley & Sons. ISBN 0-521-66624-4.
- Vine, F. J., et D. H. Matthews. 1963. "Magnetic anomalies over oceanic ridges." Nature 199:947–949. doi:10.1038/199947a0.
- Winchester, Simon. 2003. Krakatoa: The Day the World Exploded: August 27, 1883. Novi Eboraci: HarperCollins. ISBN 0-06-621285-5.
Nexus externi[recensere]
- Bird, Peter. 2003. "An updated digital model of plate boundaries," apud situm peterbird.name
- Shao, Huang Zhen. 1997. "Speed of the Continental Plates," in The Physics Factbook.
- "Cenozoic dynamics of the African plate with emphasis on the Africa-Eurasia collision," apud situm adsabs.harvard.edu
- De tectonicis laminarum apud situm mantleplumes.org
- De tectonicis laminarum apud situm gplates.org
- "Easy-to-draw illustrations for teaching plate tectonics," apud situm geology.com
- Explicatio virium tectonicarum apud tectonic-forces.org
- "In Our Time," de tectonicis laminarum apud bbc.co.uk
- "MORVEL plate velocity estimates and information," apud situm geology.wisc.edu
- Geodynamica finium laminarum "North-American/Eurasian/African," apud situm onderzoekinformatie.nl
- Pellicula quae 750 million annorum monstrat, apud situm ucmp.berkeley.edu
- Propositum Paleomap, apud situm scotese.com
- Propositum PLATES, apud situm ig.utexas.edu
- Situs USGS de motibus laminarum apud situm pubs.usgs.gov
- Tabula laminarum tectonicarum apud situm snobear.colorado.edu
| Vicimedia Communia plura habent quae ad tectonicam laminarum spectant. |
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |