Iracum
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Irācum[1] seu Iraquia,[2] (Arabice: عراق, ˁIrāq), seu Iracia,[3] rite Respublica Iraq (Arabice: جمهورية العراق Jumhūrīyat Al-Irāq, lingua Carduchea كؤماری عێراق Komara Îraqê[4]), est civitas sui iuris in Asia Occidentali, quae plurimum septentrionalem et occidentem Zagros Montium finem, orientalem Desertorum Syrianorum partem, et septentrionalem Desertorum Arabicorum partem comprehendit.[5] Civitates conterminae sunt Iordania ad occidentem, Syria, ad septentrionalem et occidentem, Turcia ad septentriones, Irania ad orientem, et Cuvaitum et Arabia Saudiana ad meridianum. Iraco est angusta litoris pars, 58 km longa, in Sinu Persico septentrionali. Caput, Bagdatum in media orientalique civitatis parte patet. Curdica Regio Iraciana legitime est Iraci pars, quae habet finitum imperium et finitam auctoritatem et exercitum; eius caput est Arbela urbs, sed fertur populus Curdicus praeponere Kirkuk capiti regionis.
Duo maiora flumina, Tigris et Euphrates, medium Iracum transeunt, a septentrionali occidentalique ad meridianum orientemque defluentia. Haec flumina civitati terram arabilem adhibent, quae discrepat a terris aridis "steppis" vocatis et desertis quae plurimam Asiam Occidentalem tegunt.
In antiquitatis memoria, terra quod nunc Iracum comprehendit est in Europa appellata toponomine Graeco Mesopotamia 'terra inter flumina.' Iracum magnas civilizationes continuas post millennium sextum a.C.n. protulit vel accepit. Regio inter Tigridem et Euphraten cunabula civilizationis et locus ortús scripturae et rotae agnoscitur.
Per longam historiam, Iracum vicissim est media imperia Akkadianum, Assyrianum, Babylonianum, Hellenicum, Parthianum, Sassanidum, et Abbasidum, et pars imperiorum Achaemenidi, Romani, Rashiduni, Umayyadi, Mongoliensis, Safavidi, Afsharidi, Ottomani, et Britannici.[6][7] Regnum Iracum anno 1932 conditum est.
Post incursum anni 2003, Iracum in dicionem militarem a multinationali copiarum consociatione, praecipue copiarum Civitatum Foederatarum et Britanniarum Regni, redactum est. Translata est summa rerum ad gubernationem Iraci ad tempus (Anglice: Interim Government of Iraq) mense Iuni 2004. Nová constitutione publico referendo sanctá, nova gubernatio Iraci electa est. Mense Septembre 2010, circa 52 000 copiae Civitatum Foederatarum in civitate manent.[8] Tota copiarum Civitatum Foederatarum revocatio ex Iraco ante 31 Decembris 2011 mandata est.[9]
Index |
De rebus Latinis[recensere]
In fonte litterario[10] Iraquienses "Babylonii" vocantur.
Geographia[recensere]
Provinciae[recensere]
Sunt duodeviginti provinciae (Arabice: محافظات, sing. محافظة, Curdice: پاریزگه Pârizgah) in Iraco.
- Bagdatum
- Salah ad Din
- Diyala
- Wasit
- Maysan
- Al Basrah
- Dhi Qar
- Al Muthanna
- Al-Qādisiyyah
- Babil
- Karbala
- An Najaf
- Al Anbar
- Ninawa
- Dahuk
- Arbil
- At Ta'mim (Kirkuk)
- As Sulaymaniyah
Urbes[recensere]
Vide etiam[recensere]
(Vide etiam: Provinciae Iraquiae)
Notae[recensere]
- ↑
- 1732, Iacobi Georgii Christiani Adleri Museum Cuficum Borgianum Velitris p.23: "Sed ad rem nostram redeamus, & Persiam, quae adhuc nobis residua est , examinemus . Hoc regnum anno CCCXXI. (aerae vulgaris DCCCCXXXII.) a Buidis expugnatum fuit, qui a Buia piscatori Dilemensi , eorum parente , nomen invenerunt. Aucto eorum imperio variis de Arabia & Syria victoriis , regnum ita inter se diviserunt, ut ramus eorum unus Persiam, Iracum Arabicum, Cuzistan , Oman, Musul, Diarbeker obtineret, alius Bagdadum, tertius Irac - adgemi gubernaret."
- 1831, Henrici Orthobii Fleischer Catalogus Codicum Manuscriptorum Orientalium Bibliothecae Regiae Dresdensis, p. 87 "in urbe Iraci persici Qom"
- ↑ Solitissima inter Latinistas nostrae aetatis, e.g.:
- Typis Polyglottis Vaticanis, Latinitas (1953), p.258
- Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 153.
- Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 46
- ↑ Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
- ↑ "Kurdistan Regional Government". KRG.
- ↑ "Declaration of Principles for a Long-Term Relationship of Cooperation and Friendship Between the Republic of Iraq and the United States of America".
- ↑ "Top 10 Battles for the Control of Iraq". Livescience.com
- ↑ "Iraq Guide". Business.maktoob.com
- ↑ "Last armed forces pull out of Iraq". CNN.com
- ↑ [1]
- ↑ Congregation of the Regent House on 25 June 2007 (Anglice, Latine)
Nexus externi[recensere]
- Porta Arabica: Iracum
- Nuntii BBC: Iracum
- CIA: Iracum
- De Bellio Persici Sinus
- Bush Bagdati
- Nuntii Iracienses
- In Ponte Minore Iraci
- Numerus mortium civium Iracianorum ab initio belli (2003)
- Directorium Iraci
- Amnesty International Nuntius de Iraco
- Iracum: Tribunal sine consultatione constitutum
- Iracum: Amnesty International clarificationem petit de demolitiones domuum in Iraco a copiis CFA factas
- Reconstruction must ensure the human rights of Iraqis
- Memorandum de quaetionibus de legibus a Coalition Provisional Authority introductis
- Iracum: Forcible return of refugees and asylum-seekers is contrary to international law
| Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes! |
| Civitates | AtropateneAfgania · Arabia Saudiana · Armenia · Baharina · Bangladesha · Birmania · Bruneium · Butania · Cambosia · Casachia · Chirgisia · Cuvaitum · Cyprus · Emiratus Arabi Uniti · Georgia · †Iaponia · Iemenia · India · †Indonesia · Iordania · Iraquia · Irania · Israel · Laotia · Libanus · Malaesia · Maldivae · Mogolia · Nepalia · Omania · Pakistania · †Philippinae · Quataria · Corea Meridionalis · Corea Septentrionalis · Respublica Populi Sinae · Russia · Singapura · Sri Lanca (Taprobane) · Syria · Tadzikistania · Thailandia · †Timoria Orientalis · Turcia · Turcomannia · Uzbecia · Vietnamia †Etiam membrum Oceaniae est. |
|---|---|
| Regiones | Territoria Palaestinensia · Respublica Sinae (Taivania) |