Basipila

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Clavator pilam icere parat.

Basipila, recte basīpĭla, sive ludus pilae et basium est pilae ludus Americanus, iuvenum adultorumque Britannicorum ludi similis. A duobus manibus, brevi baculo, pilaque luditur; sunt quattuor bases, ad quas lusor pilam percutiens currere conatur, quin ea percutiatur. In campo ubi quadratum ducitur, bases sunt ad vertices: prima, secunda, tertia, domus appellantur, cum nonaginta pedibus inter se positi essent. Cuique manui sunt novem lusores. Ad muros in campo ulteriori domui duo calces ad pares angulos proiecti sunt, quibus arbiter agrum aequum turpemque cernat, alter inter alter extra calces. Ludus est divisus in partes novem; etiam omnis pars dimidiata est. Dimidium primum, summum appellatum, manus aliena icit ut cursores domum impellat; alterum dimidium, infimum appellatum, manus loci icere potest.

Icere[recensere | fontem recensere]

Icit clavator contra iaculatorem, ille ab hoc sexaginta pedibus abest. Si clavator pilam aeque icit, ad basem primam curret. Si clavator ad basem primam adveniat prius quam pila missa ab lusore in campo, tutus sit. Deinde hic fit cursor, qui ad secundam procurrat, sive proximus clavator iciat aeque tuteque sive ipse cursor basem surripere conetur. Clavator pilam aeque icere desiderat. Si cursorem domum impellit, cursor domum impulsatus (CDI) aestimabitur. Pila icta, si clavator secundam advenit, duplex aestimabitur; si tertiam, triplex. Si super muros aeque plangitur, cursus domum (CD) aestimabitur.

Semovere?[recensere | fontem recensere]

Necessest lusores in campo pilam conari. Sunt novem stationes in campo: iaculatorem, captor, prima, secunda, tertia, obstructor citerior (est constitutus inter secunda tertiaque; interdum captor appellatur obstructor post), et tres defensores campi (Anglice: pitcher, catcher, first baseman, second baseman, third baseman, shortstop, three outfielders). Nam si quidam in campo pilam ad primam miserit prius quam clavator eamdem basem adveniverit, clavator semovatur; si minus, tutus sit. Si pila in aere capiatur, clavator semovetur. Pilá in aere captá, cursor procurrere numquam potest, nisi pilam in aere captam exspectet prius quam procurrere coepit. Si cursorem ab primo ad secundam procurrentem et clavatorem domui ad primum pila missa bis superet, bisemotum? appelletur.

Omne dimidium tribus semotis constat. Qui pilam icere erret ter, semovendus est. Hoc genus semoti ter erratum appellatur. Pilam ictam extra limines erratum arbiter aestimabit. Hoc genus errati turpe appellatur, sed ter erratum ob turpe numquam fit. Semoto tertio perfacto, stationes amborum factionum inter se mutati sunt.

Iacere[recensere | fontem recensere]

Iaculator pilam ad cavatgorem iacit ab tumulo iaculatoris procul sexaginta pedes. Is zonam ictús petere solet, quae a pectore ad genus ictoris patet. Si quis iaculator pilam extra zonam ictús iaciat, arbiter follem aestimat. Quattuor follibus aestimatis, ictorem ad primam ambulare licet. Quod ambulatio appellatur, quo ictor ad primam tute ambulet. Raro iaculator ambulationem consulto dat.

Procurrere[recensere | fontem recensere]

Descriptio campi basipilae (Anglice nomen diamond adhiberi potest ad spectandam ad regionem a quattuor basis definitam vel ad omnem capum). Magnitudines sunt pro ludis professionalibus. Pueri saepe in campis minoribus ludunt. Tabula Anglice signata.

Cum cursor aliquem basem tute advenit, tum basem proximam surripere conabitur. Non licet surripere prius quam iaculator in positione intentionis et icere paratus est. Necesse est procurrere recte, nam si cursor umquam aberravit, semovebitur. Duo cursores eamdem basem stare non possunt; vere cursor secundus semovandus est.

De nominibus[recensere | fontem recensere]

Bene notum est plurima Latina nomina huic ludo esse. Praeter basipilam (secundum Lexicon Recentis Latinitatis) sunt:

  • basiludium
  • follis bassus (ut Christianus Helfer opinatur) est nomen pessimum, locutionem anglicam baseball omnino prave intelligens, nam base spectat ad "basem" potius quam ad "bassum," et ball ad "pilam" potius quam "follem."
  • ludus pilae clavaeque (secundum Levine)
  • ludus stationum
  • pilae et basium ludus (secundum Lexicon Recentis Latinitatis)
  • pila stationaria (secundum Morgan)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


scacci Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg