Cibus viarius in Mexico

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statio tacos venumdans Tacubayae in vico Mexicopolis.
Gordita farcta.

Cibus viarius in Mexico (Hispanice antojitos 'parva desideria') a venditoribus viariis et in parvis foris usitatis in civitate praeparatur, cuius plurima exempla maizium partem comprehendunt. Inter notissimos cibos viarios in Mexico sunt chalupae, elotes, empalmes, garnachae, gorditae, quesadillae, tacos, tamales, tlayudae, tortae, tostadae, atque fructus novi, holera, potiones, et iura (praecipue menudo, pozole, pancita). Cum postmeridianum tempus sit tempus principalis cibi diurni, plurimi horum victuum solum mane et vesperi emi possunt.

Cultura cibi viarii in Mexico est una est amplissimis Americae Latinae. Forbes magazina Mexicopolim nominavit unam ex optimis orbis terrarum urbibus ubi homines ad viam vesci possunt. Nonnulli autem viatores alieni cibos viarios loci declinant, sed alii putantur eos esse inter suavissimos cibos qui in Mexico inveniri possunt.

Definitio[recensere | fontem recensere]

Cenulae ad vias et in stationibus in foris paratae in lingua Hispanica Mexicanaappellantur antojitos 'parva desideria' quia eae in cenis formalibus non eduntur, praecipue non in principali cena diurna, qui medio tempore postmeridiano usitate profertur. Sunt autem huic regulae exceptiones.[1] Cibi viarii ergo multo mane et vesperi atque iterum intempesta nocte facilissime inveniri. Minus inveniuntur, praecipue extra Mexicopolim, medio tempore postmeridiano.[2] Plurimi horum victuum in opera maizii conduntur.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Erika Davila (17 Septembris 2004). "La ruta patria de los antojitos mexicanos (I) [Patrotic route of Mexican street food]" (Spanish). Monterrey, Mexico. p. 6 .
  2. Hursh Graber, Karen (1 Ianuarii 2006). "Wrap It Up: A Guide To Mexican Street Tacos - Part I". Mexconnect newsletter .
  3. Rappaport, Bianca; Anna Starostinetskaya (16 Octobris 2012). "Nervously Enjoying Street Food In Chiapas, Mexico" .

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cibum viarium in Mexico spectant.


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!