Guiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Co-operative Republic of Guyana
Vexillum Guianense Insigne Rei Publicae Guianensis
Vexillum
One people, one nation, one destiny Latine; "Unus populus, una civitas, unum fatum"
Collocatio Guianae

Lingua Anglica
Gentilicium Guianensis-e, Guianus-a-um
Caput Georgiopolis (Anglice: Georgetown)
Modus civitatis Res publica semipraesidialis
Praeses Bharratus Jagdeo
Primus Minister Samuel Hinds
Area
 - Totalis
 - % aqua
locus 81
214 970 km²;
8,4%
Numerus incolarum
 - Totales (2007)
 - Spissitudo incolarum
locus 162
751 223
3,5 inc./km²
Nummus Dollarium Guianense
Zona horaria UTC UTC - 4
Hymnus nationalis Dear Land of Guyana, of Rivers and Plains (Latine: "Cara Terra Guianensis, Fluminum Planitierumque")
Interretis dominium .gy
Praefixum telephonicum 592
Tabula geographica Guianae

Res Publica Cooperativa Guianensis (Anglice: Co-operative Republic of Guyana), vulgo Guiana[1] sive Guaiana[1] est civitas in America Meridionali, quae olim (accurate ab anno 1835 usque ad annum 1966) colonia Imperii Britannici et Guiana Anglica vocabatur. Americae Meridionalis Septemtrione inter Venetiolam, Brasiliam, Surinamiam et Oceanum Atlanticum sita est. Caput huius civitatis est urbs Georgiopolis. Zona cum maximo incolarum numero litoralis lacinia, plano, palustri terreno et magna parte sub aequore maris constituta, est (ut diluvia vitentur, complexum aggerum canaliumque systema aedificatum est). Reipublicae intestina densa Silva Amazonica occupantur.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen Guiana (Anglice: Guyana) ex Guiana, originali nomine regionis hodie Guianam, Surinamiam, Guianam Francicam, et Venetiolae et Brasiliae partes includentis, derivatur. Originale nomen e Tainico verbo guiana 'terram rapide fluentium aquarum' (quod ad numerosa territorii flumina refert) sive 'venerebilem' significante procedere creditur.

Historia[recensere | fontem recensere]

In territorio colonias saeculum XVII Societas Batava Indiarum Occidentalium (Batave: West-Indische Compagnie) Batavi deduxerunt et se Britannicam coloniam anno 1831 fecit. Cum comitiali victoria Factionis Progressisticae Populi (Anglice: People's Progressive Party) annis 1953, 1957, et 1961 processus libertatis a Britanniarum Regno anno 1966 incepit. Respublica, nihilominus, Consortionis Populorum socia manet. Anno 1970 se rem publicam fecit.

Politica vita duobus factionalibus polis regitur: Factio Progressistica Populi (Anglice: People's Progressive Party), Indigenicae maximae partis voluntates defendens; Congressus Nationalis Populi (Anglice: People's National Congress). Brevis civitatis historia propter ethnicas tensiones, corruptionem et gubernativam inefficaciam notatur. Institutionalis fragilitas ad rigidum austeritatis destinatum decennio 200 duxit.

Anno 2001 Bharratus Jagdeo, Factionis Progressisticae Populi, praesidem electus est. Oppositor Desmonius Hoyte, Congressus Nationalis Populi, anno secuto exspiravit, 73 annos natus.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Guiana res publica semipraesidialis est. Potestas legisfera Conventu Nationali conformatur qui unicamerale parlamentum 53 sociorum proportionaliter e civitatis catalogis a factionibus designatis electorum plus cum duodecim sodalibus a conciliis vicinitatis electis est. Potestati exsecutivae Praeses praeest, qui ministros designat et eis praesidet qui a Primo Ministro diriguntur.

Singula factio catalogum Conventui praesentans quoque ducem designat, qui praeses elegitur si catalogus maximum suffragiorum numerum obtinet.

Maxima iurisdictio Tribunal Appellationum (Anglice: Court of Appeal) est, cui Cancellarius Iudiciarius (Anglice: Chancellor of the Judiciary) praeest. Sub quo Tribunal Supremum (Anglice: High Court) est cui Caput Iustitiae praeest. Praeses Cancellarius et Caput Iustitiae a rei publicae praeside designantur.

Potestates Civitatis[recensere | fontem recensere]

  • Potestas exsecutiva: dux civitatis et exsecutivae praeses per quinque annorum periodum a Conventu Nationali electus est. Praeses gubernationem, a primo ministro et octo secretariis ministerialibus ductam, eligit.
  • Potestas legisfera: Unicamerale systema est. Iacet in Conventu Nationali, a duodecim sociis non electis et 53 electis quinque annorum periodo per proportionalis repraesentationis systema formato.
  • Potestas iudicialis: Maximus organismus Tribunal Supremum Iustitiae, in Tribunal Appellationum et Tribunal Supremum divisum, est.
  • Gubernatio loci: Guiana in regionibus decem dividitur, quibus singulis buleuteria singula praesunt.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Regiones Guianae

Guiana in regiones decem dividitur:

Numero in tabula Regio Latine Regio Anglice Caput Latine Caput Anglice Area (km²) Incolae (aest. 2002) Spissitudo (inc./km²)
1 Barima-Guainium Barima-Waini Mabaruma Mabaruma 20.339 23.204 1
2 Pomerunum-Supenamum Pomeroon-Supenaam Anna Regina Anna Regina 6.195 48.411 8
3 Insulae Essequibonenses-Demerara Occidentalis Essequibo Islands-West Demerara Pax et Spes Vreed-en-Hoop 3.755 101.920 27
4 Demerara-Mahaica Demerara-Mahaica Paradisopolis Paradise 2.233 309.059 138
5 Mahaica-Berbiceum Mahaica-Berbice Arx Vellingtonia Fort Wellington 4.170 52.321 13
6 Berbiceum Orientale-Corantynum East Berbice-Corentyne Novum Amstelodamum New Amsterdam 36.255 122.849 3
7 Cuiunium-Mazarunium Cuyuni-Mazaruni Bartica Bartica 47.213 17.597 0,3
8 Potarum-Siparunium Potaro-Siparuni Mahdia Mahdia 20.052 9.211 0,5
9 Superius Tacutu-Superior Essequibo Upper Takutu-Upper Essequibo Lethemopolis Lethem 57.790 19.365 0,3
10 Superior Demerara-Berbiceum Upper Demerara-Berbice Lindenopolis Linden 17.081 39.766 2

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Guianensis oeconomia a campo primario, ad amplius 30% PDG civitatis solo respondente, valde adhuc dependet. Praecipuae activitates metalleutica, lignea exercitio. agricultura, ctenotrophia, et in minore scala, piscatus sunt. Agriculturalis subfructus harundo sacchari est quam oryza, mandioca et poma sequuntur. In metalleutica, Bauxense metallum excellit. Industria tenuissima est. Generatim, Guiana technologice in omnibus suae oeconomiae campis tarda est et a peregrino capitali pendet ut evolvatur.

Ob aedificationem pontis Guianensem Meridiem cum Septemtrione Brasiliensi (Roraimensi) coniungentis, Guianensis oeconomia corroborari potest, propter magnam subfructuum e Brasiliensi Septemtrione exire poscentium et Georgiopolitano portu uti potentium quantitatem.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Guiana e spatio siderali photographata.

Guianensis prospectus schematice in regiones tres dividi potest: planitiem angustam et paludosam iuxta Oceani Atlantici litus, albae arenae interius laciniam ubi silvae pluviales crescunt et mineralia deposita sunt et denique magnas terras superiores intestinas, quae praecipue in savannis et montibus consistunt quorum maximus Mons Roraima, 2835 metra altus, est. Praecipua flumina Essequibo, Demerara, Corantynum, Rupununium et Berbiceum (Anglice: Essequibo, Demerara, Courantyne, Rupununi et Berbice, respective) sunt.

Clima tropicale est et generatim calidum umidumque, Boreorientalibus Ventis Aliseis iuxta litus temperatum. Duo imbrica tempora sunt, primum inter Maium et medium Augustum et secundum inter Novembrem et medium Ianuarium.

Prominentia[recensere | fontem recensere]

vegetationis tabula in Guiana

Litoralis planities, 430km longa et circa e 15 ad 65km lata, humanae actionis resultatio in quinque et septem primis chiliometris, quia, cum terra mari per accessum aestum tegeretur, velut in Nederlandia, aliquot canales et amplius 260km molium aedificare necessarium fuit ad siccandam terram et protegendam ab aqua.

In intestina, secuta litorali planitie, patet lacinia e 150 ad 180km longa cum crispiculcantibus collibus paulum altis. Regio albis harenis et parva savanna Orientali tegitur. Harenae quoque parvum oropedium crystallinum generatim 150m altitudinis non superans tegunt.

Civitatis Meridie, Oropedium Caieteurum (Anglice: Kaieteur Plateau), 500m altum, latam camporum Rupununii (Anglice: Rupununi) regionem format. Hoc oropedium in Acaraiensi iugo (Anglice: Acarai Mountain) culminat et Pacaraimensi iugo (Pacaraima Mountains), 2 772m in Monte Roraima alto et Brasiliae finitimo, coronatur.

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima calidum humidumque est cum temperaturis valde uniformibus per annum. Tempus siccum e Septembre in Novembrem in litore et in Februarium in intestinis prolongatur.

Hydrographia[recensere | fontem recensere]

Guiana quattuor praecipua flumina habet quae sunt: Corantynum, Berbiceum, Demerara et Essequibo (Anglice: Courantyne, Berbice, Demerara et Essequibo, respective). Sunt celebria cataracta Caieteura, 226m alta, flumen Potarum et Camaria (Anglice: Caieteur Falls, Potaro River et Kamaria, respective).

Vegetatio[recensere | fontem recensere]

Fere quattuor quintae partes territorii silva tropica teguntur cum speciebus boni ligni et laticem producentibus velut balata. Litus mangletis et herbis sali resistentibus terram ut figatur iuvantibus abundat. In pratis vegetatio alta et arbustiva praevalet.

Fauna[recensere | fontem recensere]

Fauna opima et multigener est, eadem aliarum Amazoniae regionum: tapiri, oncae, simiae, dasypodidae, alligatoridae, aves, et insecta magnis in quantitatibus etc.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Guianenses circa 770 000 hominum sunt e quibus 90% angustam litoralem laciniam (circa 10% totius Guianensis terrae) habitat. Guianensis litoralis lacinia inter 10 ad 40 milia passuum lata est.

Praesentes Guianenses phyletice et ethnice heterogenei, praecipue compositi a posteri immigrantium qui in civitatem servi aut indenturati operarii venere. Incolae igitur humanos circulos cum Indica, Pacistana, Africa, Sinica, Europaea (praesertim Britannica, Batavica et Lusica) abscedentia comprehendit cum Aboriginalibus circulis. Dissimilium nationalitatum abscendentiae hi circuli simul fusi sunt communi lingua, i.d., Anglica et Creolica.

Maximus ethnicus subcirculus ex Indicis et Pacistanis immigrantibus posterorum est, qui Orientales Indi appellantur, 43,5% incolarum anno 2002 comprehendentes. Quos sequuntur Africi legati incolae (Afroguianenses) (30,2%). Tertius numerice mixti legati incolae (16,7%) est dum Primicolae (Aravaci, Vaivaii, Caribi, Acavaii, Arecunae, Patamonae, Vapidianae, Macusii et Varai) quartum circulum iuxta numerum cum 24 500 hominum formant. Minimus circulus Europaei sunt, inclusis Lusis cum 1 500 hominum et Sini (0,19% aut 1 400 incolarum). Parvus circulus (0,01% aut 112 hominum) suam phyletico-ethnicam abscendentiam non indentificavere.

Incolaria distributio anni 2002 determinata est iuxta nationalitatis abscendentiam. Distributiva regula similis annis 1980 et 1991 censuum, sed duorum praecipuorum circulorum proportio declinavit. Orientales Indi 51,9% incolarum anno 1980 erant, sed anno 1991 ad 48,6% et anno 2002 ad 43,5% census deminuerunt. Afroguianenses paulum e 30,8% ad 32,3% per primam periodon (annis 1980 et 1992) creverunt, postea censu anni 2002 ad 30,2% deminuentes. Cum parvo incremento incolario, declive in maximorum duorum circulorum proportionibus relativarum Mixtorum et Amerindicorum circulorum proportionum resultatio est. Amerindi aucti sunt a 22 097 hominum inter annos 1991 et 2002. Quod incrementum 47,3% aut annuum auctum 3,5% repraesentat. Pariter, Mixti incolae a 37 788 hominum aucti incrementum 43% et annuum auctus indicem 3,2% e basica periodo anni 1991 census repraesentant. Caucasii et Sinici incolae, qui inter annos 1980 et 1991 declinaverunt, in numero se recuperavere censu anni 2002 cum 54,4% (168 hominum) et 8,1% (105 hominum) respective. Nihilominus, propter eorum relative parvam magnitudinem, incrementum paucum effectum toti mutationi habuit. Lusus circulus continenter per decennia deminuerunt.

Plerique Indoguianense posteri e Bhojpurophonis Biharensibus immigrantibus sunt.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Anglica officialis lingua Guianae est qua utuntur, verbi gratia, scholae. Caribicis linguis (Acavaie, Vaivaie, Aravace et Macusice) parvus allophylus loquitur, dum Creolus Guianensis (Anglice fundatus creolus cum Africa et Indica syntaxe et sine grammatica exemplare) late fabulatus est. Porro, Guianensis Anglicae proprietas, praesertim inter classes inferiores, est factum ut Anglica pronomina fere omnino intermutabilia sint, e.g. he, I, we, she, them bene coniungi omnimodo in sententia possunt. Exemplum, Guianane Me seh to dah police, 'Why dem bodder with we?' (Anglice: I said to the police, why do you bother with me?; Latine; "Vigilibus dixi, 'Cur mihi molestus es?'").

Religio[recensere | fontem recensere]

Secundum anni 2002 censum, Guianensium 57% Christianum (e quibus 16,9% Pentecostale, 8,1% Catholicum Romanum, 6,9% Anglicanum, 5% Adventisticum Septimi Diei et 20% aliarum Christianarum denominationum), 23,4% Hiduisticum, 7,3% Musulmanum, 0,5% Rastafarianum, 0,1% Bahaisticum. 2,2% aliarum fiderum et 4,3% sine religione est. Plerique Guianenses Christiani et adhuc Protestantes aut Catholici Romani sunt cum omnibus phylebus inclusis mixte. Hinduismus ab Indis colitur qui in nationem ineunte saeculo XIX venerunt dum Religio Islamica inter Afroguianenses et Indoguianenses variat.

Societas[recensere | fontem recensere]

Educatio[recensere | fontem recensere]

Guianensis educatio a gubernatione per Ministerium Educationis manetur. Educativum systema Guianense aliarum Communitatis Caribicae Anglophonarum nationum simile, quae Concilio Examinationum Caribico (Anglice: Caribbean Examinations Council, CXC) affiliatae sunt.

Educativum systema in antiquo Britannico educativo systemate fundatum est. Studentibus Examen Aditiale Scholae Secundariae (Anglice: Secondary School Entrance Exam, SSEE) in gradu sexto facendum est. Examen CXC in scholae secundariae fine faciendum. Nuper Examinationes Proficienciae Provectae Caribicae (Anglice: Caribbean Advanced Proficiency Examinations, CAPE) introducta sunt, quae omnes Caribicae nationes iam possident. Altissimi Plani (Anglice: Advanced Level systema antiqui Britannici systematis practice exstinctum est et solum in aliquibus paucis scholis (Ianuario anni 2007) nunc offertur. Insufficientis intentionis aut variarum disciplinarum causa electionibus directe attribui potest quae studentes fecerunt ut speciali studio similium camporum (qui aut mathematica, physica chemicaque aut geographia, historia oeconomiaque erant) excolerentur. Sublato Altissimo Plano quod hanc specializationem incitabat, istud studentes plus attracturum esse ut sua studia varientur speratur.

Systema valetudinarium[recensere | fontem recensere]

Valetudinariae diaconiae suppeditantur in dissimilibus quinque planis publici campi quae sunt inferiora:

  • Planum I: Stationes valetudinariae locales (166 summatim) quae morbos communes et simplices anteveniunt et sanant, dum bonas valetudinarias praxes promovere conantur. Valetudinarii periti communitati hoc plano operant.
  • Planum II: Centra valetudinaria (109 summatim) quae anteventivas et rehabilitativas tractationes possident et activitates promovent. Hoc plano valetudinarii periti specializati, aegrorum ministrae publicae, dentalis tractationis periti et partus comites operant.
  • Planum III: Undeviginti Valetudinaria Districtalia (cum 473 lectorum) quae basica tractationem pacientibus et aliquas diagnoxium selectarum diaconias possident. Etiam parata sunt ut simplices radiologiae laboratoriique, gynaecologiae, dentalis tractationis, anteventionis et sanationis diaconiae fiant. Structurata sunt ut geographicis areis cum 10 000 incolarum aut plurimorum serviant.
  • Planum IV: Quattuor Valetudinaria Regionalia (cum 620 lectorum) quae emergentiae, suetarum chirurgiarum, obstetricae gynaecologicaeque tractationis, dentales, diagnosticas, medicinae generalis et paediatricas diaconias possident. Structurata sunt ut necessarium fulcimen isti medicae diaconiae plano sicut laboratoriorum radiographicaque conclavia et pharmacias includatur. Haec valetudinaria in regionibus 2, 3, 6, et 10 sita sunt.
  • Planum V: Valetudinarium Nationale (cum 937 lectorum) in Georgiopoli quod amplum diagnosticarum et specializatarum diaconiarum ambitum pacientibus internis aut externis possidet. Ibi est quoque centrum rehabilitativum infantile.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Multi Indoguianenses Hinduismum et Islamismum colunt. Quamobrem, normale meschitas et templa Hinduistica invenire est. Guianenses has religiones colentes aliorum mundanorum Hinduistarum et Musulmanorum mores habent. Aliquot Afroguianenses, propter Iamaicanum pondus in mundo eius quod de Rastafariano modo tractat, dreadloccata coma (Anglice: Dreadlocks) utuntur et reggaeanam musicam audire diligunt. First Born grex musicorum celeber in natione in praesenti est. Quod ad musicam reggaeanam attinet, multi loqui iam audiverunt de Edmundo Grant, cantore per totum mundum noto propter suas cantinelas "I don't wanna dance" et "Gimme hope, Joanna, gimme hope," (Latine: "Saltare nequeo" et "Da mihi spem, Ioanna, da mihi spem"), praeter alias multas, qui in Guiana natus est. Trinitas et Tabacum nationem per calypsum adficit. Guianense carnelevarium calypsus et socae, eius novissimi modi, cantorum certaminum repletus est. Afroguianenses plerique Christianismum, complurum denominationum sectatores e Catholica ad Protestantem, colunt.

Dissimilis Americae Meridionalis cui pediludium placet, plerique Guianenses criccetium, ludum athleticum popularem in Caribico, malunt. Guiana iuxta cum aliis Caribicis Anglophonis nationibus praeciparum criccetiarum selectionum unam, Turma Criccetii Antillarum (Anglice: West Indies), formant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Guianam spectant.


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg