Dies Cenae Domini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cenam domini Leonardus Vincius pinxit.

Dies Cenae Domini est dies Iovis ante pascham.Alia nomina Latina sunt dies absolutionis seu dies indulgentiae, dies mandati (confer Anglice Maundy Thursday), dies azymorum, consecratio crismatis, quinta feria magna, quinta feria sacra, quinta feria alta, in calendario ecclesiae Romanae "Feria V In Cena Domini", vel dies iovis magnus, dies iovis sacer, dies iovis altus postremo dies absolutus aut dies viridium (e Germanico verbo Gründonnerstag, ad litteram "dies Iovis viridis").

Dies Cenae Domini est primus dies tridui sacri.

Fama fert ecclesiarum campanas hoc die Romam volare reverturas die dominica paschali. Interim loco campanarum instrumentis ligneis dei cultus annuntiantur.

Ut sit feria Christiana numquam est feria rei publicae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cenam Domini Ultimam spectant.
Andrea Della Robbia Bode Berlin 1.jpg Triduum Sacrum Paschale
Dies Cenae Domini - Dies Passionis Domini - Sabbatum Sanctum - Dominica Resurrectionis Domini
Vide etiam Calendarium Romanae Ecclesiae