Citrus
E Vicipaedia
| Citrus | |
|---|---|
| Citrus × sinensis cum fructibus floribusque | |
| Taxinomia | |
| Regnum: | Plantae |
| Divisio: | Magnoliophyta |
| Classis: | Magnoliopsida |
| Subclassis: | Rosidae |
| Ordo: | Sapindales |
| Familia: | Rutaceae |
| Subfamilia: | Aurantioideae |
| Tribus: | Citreae |
| Genus: | Citrus L. |
Citrus (-i, f.) (a nomine Graeco ἡ κέδρος, i.e. cedrus) est genus arborum fructiferarum in familia Rutacearum.
Index |
Historia [recensere]
Apud antiquos citrus designabat duas species plantarum satis inter se dissimilium:
- Arborem quaedam Africam, cuius lignum fragrans, citrum nominatum, multi aestimabatur ad supellectilem faciendam.
- Arborem fructiferam e Medio Oriente, quae etiam malus Medica, Persica aut Assyria appellabatur, cuique nunc binomen Citrus medica imponitur. Fructus eius, quos mala Medica, Persica, Assyria, citrea vel etiam uno verbo citromala appellabant, acidum propter olorem in armariis inter vestimenta ponebant ad tineas arcendas.
A saeculo fere tertio decimo, postquam aliae quoque plantae citro similes in Europa cognitae sunt, nomen citrus ad eas quoque nonnumquam translatum est. Dehinc id nomen Carolus Linnaeus anno 1753 omni huic generi adiudicavit.[1]
Species Citri notissimae [recensere]
Taberna citrorum Pompeiiana
- Citrus reticulata
- Citrus medica (malum Medicum)
- Citrus aurantiifolia (lumia)
- Citrus × latifolia (lumia Persica)
- Citrus × sinensis (malum Sinense)
- Citrus × aurantium (aurantium)
- Citrus × limon (limon)
- Citrus × paradisi
Fontes [recensere]
- Lewis & Short, A Latin Dictionary, lemma citrus (Anglice)
- Giorgio Gallesio, Traité du citrus (1811) (Francogallice)
- Giovanni Dugo & Angelo Di Giacomo (edd.), Citrus: The genus Citrus (2002) (Anglice)
- Andreas Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (2003), p.88 (lemma "Citron") (Anglice)
Notae [recensere]