Lacuna
Lacuna est humile aquae salsae vel amarae corpus, quod vadosus vel expositus pulvinus sabulosus, curalii scopulus, vel proprietas similis ab mari altiore separat. Lacunae a fluminibus aquae dulcis aestuaria appellantur.
Verbum lacunae a communibus multarum lacunarum nominibus abest. Fretum Albemarle in Carolina Septentrionali; Magnus Sinus Meridianus, inter Insulam Longam et obices litoreos Insulae Ignis in Novo Eboraco; Sinus Vectae, qui Urbem Oceani a reliquo Comitatus Worcester in Terra Mariae separat; Flumen Banana in Florida; et Lacus Illawarra in Nova Cambria Australi—omnes sunt lacunae, contra nomina.
In America Australi, verbum lacuna (Hispanice laguna) saepe merum lacum describit, sicut Lacuna Catemaco.
Imagines [recensere]
-
Lagoa dos Patos, lacuna in Brasilia .
-
Lagoa Comprida in Azores.
-
Lacuna Venetiana, ab Landsat 7 visa.
-
Lacuna Szczecinensis, ab Landsat circa annum 2000 visa.
-
Veru Vistulanum et Veru Curonicum, lacunae in Mari Baltico.
-
Paene dimidium areae Kirimatorum est lacunosum, parte aquae dulcis et parte aquae salsae.
Vide etiam [recensere]
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |