Uraquaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
República Oriental del Uruguay
Vexillum Uraquariae Insigne Uraquariae
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis: "Libertatem aut mortem"
(Hispanice: Libertad o muerte)
Locus Uraquariae
Lingua Hispanica
Gentilicium Uraquarianus--um, Uraquariensis-e, Uraquarius-a-um
Caput Mons Videus
Praeses Iosephus Mujica
Area
 - Totalis
locum 90
176 215 km²
Numerus incolarum
 - Totales (aest. 2009)
 - Spissitudo incolarum
locum 131
3 494 382
19,8 inc./km²
Moneta Pensum Uraquarium (UYU) (Hispanice: peso uruguayo)
Zona horaria
  Zona horaria aestiva
UTC -3
UTC -2
Hymnus nationalis Hymnus Nationalis Uraquarius
Interretis dominium .uy
Praefixum telephonicum 598

Uraquaria[1] seu Uruguaia[2] (Hispanice Uruguay) et rite Respublica Orientalis Uraquariae (Hispanice: República Oriental del Uruguay) est civitas et res publica in Americae Meridionalis Austrorientali parte sita. Domus 3,3 milliones hominum est, quorum 1,8 milliones caput, Montem Video, et eius territorium urbis incolunt. Secundum aestimationem, inter 88% et 94% incolarum praesertim Europaeos aut mixtos atavos possidet. Nunc (accurate a die 1 Martii 2010) Civitatis Praeses est Iosephus Mujica.

Tabula Uruguaiae

Unici fines terrestres Uraquariae cum Brasiliensi civitate Fluvio Magno Meridionali, Septemtrione, est. In Occidente flumen Uraquaria (Hispanice Uruguay) invenitur et Austroccidente aestuarium Fluvii Argentei (Hispanice Río de la Plata) situm est. Natio Argentinae finitima est solum in aliquibus utriuslibet fluminum supra citatorum vadis, dum Austroriente Oceanus Atlanticus est. Uraquaria secunda minima civitas in America Meridionali est, solum Surinamiam superans.

Colonia Sacramenti (Hispanice Colonia del Sacramento ; Lusice Colônia do Sacramento), antiquissima Europaea colonia in Uraquaria, a Lusis Ianuario anni 1680 condita est. Anno 1777, cum Foedere Sancti Ildefonsi, colonia Hispanica possessio facta est. Mons Videus[3] (Hispanice Montevideo) ab Hispanis saeculo duodevicensimo velut fortalitia conditus est. Uraquaria suam libertatem inter annos 1810 et 1828 post bellum inter Hispaniam, Argentinam et Brasiliam adepta est. Civitas democratia constitutionalis est ubi praeses et ducis civitatis et ducis gubernationis munus perficit.

Oeconomia praesertim in agricultura (10% PPP et plerasque exportationes componente) et in civitatis campo fundatur. Secundum Transparentiam Internationalem, Uraquaria velut minime corrupta natio in America Latina (iuxta cum Chilia) classificatur, cum politicis laboralibusque condicionibus inter liberrimas continentis.

Uraquaria una nationum oeconomice evolutissimarum in America Latina est, cum PPP per capita alto et quinquagesimum locum inter civitates cum maximo Indice Evolutionis Humanae in mundo occupat. Prima Latino-Americana civitas quae unionem civilem inter homines gay totius reipublicae gradu anno 2007 legitimam fecit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primi Europaei in regionem saeculo sexto decimo ineunte venerunt. Et in Hispania et in Lusitania futuram Uraquariam colonizare quaesiverunt. Lusitania velut stationem Coloniam Sacramenti (Hispanice: Colonia del Sacramento ; Lusice: Colônia do Sacramento), in ripa contra Bonaëropolin in Fluvio Argenteo, habebat, dum Hispania Montem Video, saeculo duodevicensimo conditum, occupabat, qui futurae civitatis caput fieret.

Ineunte saeculo undevicensimo motus libertatis per totam Americam Meridionalem surrexerunt, inclusa Uraquaria, tunc "Lacinia Orientalis Uraquariae" (Hispanice: Banda Oriental del Uruguay) appellata, de cuius terra nascentes civitates Brasiliae, Lusitaniae heredis, et Reipublicae Argentinae, cum capite in Bonaëropoli et Hispanici Viceregni Fluvii Argentei heredis, decertaverunt.

Brasilia regionem ex anno 1816 per militarem interventionem ab Orientali et Bonaërensi oligarchia sustentam contraque libertatem magnae socialis notae ab Iosepho Artigas ductam recuperaverat, et "Laciniam Orientalem" (Hispanice: Banda Oriental) anno 1821 nomine provinciae Cisplatinae et velut Meridionallimum territorium Regno Brasiliensi annexuit. Anno 1822, cum libertate Brasiliae, regio nascentis imperii pars facta est, cum capitulum (Hispanice: cabildo) Montis Videi Constitutionem Imperialem anni 1824 sine iure eius faciendi iuravisset. Die 23 Augusti anni 2825, nihilominus, circuli succensentes? agrariae civilitati magnis Montis Videi et Brasiliae possessoribus faventi motum ad liberandam Uraquariam et ad incorporandam provinciis Argentinis constituerunt.

Provincia Meridionalis libera facta est, obsignato Foedere Montis Videi anno 1828. Libertatis negotiationibus? Georgius Canning, tunc Britannicus minister rerum externarum, liberam Fluvii Argentei navigationem consolidare conatus intervenit.

Ut symbola novae civitati liberae crearentur, separatistica sensatio? Generali Artigas, pugnas contra Laciniae Orientalis adiunctionem tam Brasiliae quam Provinciis Foederatis Fluvii Argentei inter 1810 et 1820 sustinenti adligata est. Si libertas Albis (Hispanice: blancos) fautoribus, qui intestinis rebus pecuariis alligabantur, satisfecit, separatio Montis Videndi Coloratis (Hispanice: colorados) non displicuit, qui primum constitutionalem praesidem ex inter suos habuerunt et se aegre a Brasiliensi palatio rectos putabant.

"Helvetia Americae"[recensere | fontem recensere]

Saeculo undevicensimo exeunte, civitas suam compositionem perfecerat et, Iosepho Batlle praeside, democratiam consolidavit altosque commodi publici gradus, cum Europaeis collatos, attigit. Quamobrem, Uraquaria internationaliter "Helvetia Americae" cognosci coepit. Uraquaria prima civitas lege ius divortii anno 1907 statuens et primarum mundi civitatum una ius suffragii mulieribus statuentium fuit.

Forum Libertatis (Hispanice: Plaza Independencia) in Monte Video.

Usque ad decennium 197, Uraquaria "Helvetia Austroamericana" appellabatur. Post decennium 198, opium mineralium energeticarumque inopia, technologica defectio et casus magna deminutio pretiorum de lana carnique in internationali mercatu oeconomicae destabilizationi in Uraquaria contribuerunt. Anno 1973, militaris subitanea rerum conversio cum dura coercitione e gubernatione accidit, quae ut oppositionis motus et partisani, velut Tupamari (Hispanice: tupamaros) orirentur fovit.

Uraquaria praesidum electorum et nominatorum seriem experta est et in conflictus cum vicinis nationibus intravit et fluctuationes et politicas oeconomicasque modernizationes et magnos immigrantium, praesertim ex Europa profectorum, fluxus passa est. Militares administrationis dominium anno 1973 ceperunt et gubernatio civilis solum anno 1985 redivit, post unum annum amplarum et violentarum protestationum contra militari regimina in America Meridionali, incluso Uraquario. Dictatura militaris usque ad annum 1984 duravit et, adhuc restituta democratia, oeconomica problemata perrexerunt. Oeconomicum declive et politica instabilitas magnam iuvenum emigrationem provocavere.

Decennio 200, privatizationibus, sumptuum publicorum deminutione, opera destitutorum numeri incremento notatum est. Hanc crisin meliorare et oeconomicas activitates in Uraquaria diversificare, gubernatio legislationem pecuniariorum institutorum implantationi faventem creavit, quod denique varias huius camporum societates attraxit, quae Uraquariam in rempublicam excellentem in argentario campo vertere.

Se secuti sunt duarum traditionalium factionum, Albae et Coloratae (Hispanice: blanco et colorado, respective), praesides usque ad comitia anni 2004, ubi candidatus Tabaré Vázquez, a Centro-Sinistra Frontis Amplae (Hispanice: Frente Amplio) coalitione sustentus, vicit. Tabaré Vázquez mandatum Idibus Martiis anni 2005 incepit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Satellitale terrae Uraquariae photographema.

Uraquaria secunda a minima civitas in America Meridionali est, et suus prospectus praesertim planitiebus et humilibus collibus cum fertili litorali planitie constituitur. Pleraeque terrae pasculis, optimis alendo bovinas et oves occupantur. Altissimus reipublicae locus est Cirrus Cathedralis (Hispanice: Cerro Catedral), 514 m altus. Meridie Fluvius Argenteus (Hispanice: Río de la Plata) situs est ubi Portus Montis Videi. Fluvius Argenteus aestuarium flumine Uraquaria (Hispanice: Río Uruguay), Occidentales nationis fines constituente, et flumine Parăna (Hispanice: Río Paraná), extra Uraquariam et Argentinam Mesopotamiam formante, formatum est. Civitas solum praecipuum flumen dividens, Flumen Nigrum (Hispanice: Río Negro), habet ubi sunt hydroelectrificinae. Etiam Lacunae Mirini (Hispanice: Laguna Merín ; Lusice: Lagoa Mirim), eam a Brasilia separantis, partem et aliquas paludes in Atlantico litore habet.

Clima[recensere | fontem recensere]

Prima vespera in Maldonadopoli (Hispanice: Maldonado).

Uraquarium clima temperatum, sed relative calidum, est, quod negativae temperaturae, valde crebrae hiemalibus noctibus, non multum graduum infra descendunt, dum aestates amoenae in extrema civitatis meridie (in regionibus Montis Videi, Hispanice: Montevideo, et Orientalis Orae, (Hispanice: Punta del Este), et calidiores in Septemtrionem fiunt. Aequum solum quodam modo vulnerabile est rapidis frontium meteorologicarum mutationibus et pampario (Hispanice: pampero), frigidus ventus et forte violentus in septemtrionalem ex Argentinarum pamparum (Hispanice: pampas) planitiebus flans.

Annua media temperatura e 16 °C in Monte Video ad 19,5 °C Salti (Hispanice: Salto) et in Artigaspoli (Hispanice: Artigas) variat et annua media praecipitatio e 1000 mm nationis Meridie ad 1400 mm Septemtrione variat. In Monte Video, calidissimus mensis Ianuarius cum media temperatura 22 °C est, dum frigidissimus Iulius cum media teperatura 10 °C est. Culminales maxima et minima temperaturae perscriptae in natione 44 °C in Paysăndu (die 20 Ianuarii anni 1943) et -11 °C in Melopolis (die 14 Iunii anni 1967) sunt. Pruinae hieme creberrimae sunt, sed stiricidium solum sparsissimis occasionibus perscriptum est.

Vegetatio[recensere | fontem recensere]

In principio regio, in vegetationis vocabulis, in fluminis Uraquariae fontibus Campos et in austrorientem Silvam Uraquariae Superioris (Silvam Atlanticam) ostendebat. In praesenti regio graviter desilvata invenitur et solum restrictae areae originalem vegetationem servant. Praecipuae mutationes ex agraria expansione ortae sunt, praesertim ex oryzae arvis in Planitierum regione irrigatis et ex soiae triticique in Oropedio. In minifundii regionibua, iuxta valles sitis, suinocultura et avicultura intense evolutae sunt.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Incolaria pyramis Uraquariae anno 2005.

Secundum ultimi census anni 2004 resultationes, Uraquariorum incolarum numerus ad 3 241 203 ascendebat, cum annui incrementi indice 3,2% relato ad censum anni 1996, ubi incolarum numerus 3 163 763 erat. Humilis incolarii incrementi index inter 1996 et 2004 observatus adhuc minor inter 1985 et 1996 perscripto, ubi index 6,4% erat. Humile numeri incolarii incrementum et ad progressiva indicis fecunditatis deminutionem et ad migratorias mutationes respondet. Aestimatus numerus incolarum pridiei Kalendas Iulias 3 356 584 est, cum demographica spissitudine 19 incolarum pro chiliometro quadrato.

Incolarum Uraquariorum conformatio structuraque relatae ad ceteras Americae Latinae nationes distinguuntur. Uraquaria saltem triginta annos ante ceteras Latinamericanas civitates in eo antevenit quod ad transitionem demographicam attinet, ubi praecipue processus inter decennia 196 et 197 coepit. Aestimatum est anno 1900 indicem fecunditatis sex filios pro femina esse, anno 1950 hanc mediam in tres cecidisse et anno 2008 hanc mediam adhuc minorem (2,1 filios pro femina) futuram esse secundum Institutum Nationale Statisticae. Etiam excellit quod civitas cum maximo longaevorum incolarum numero in regione est, ubi hominum amplius sexaginta annos natorum circulus 17,7% anno 2008 erat. Fecunditatis mutationes propter spei vitae incrementum etiam propiciuntur quae 76 annos (72,4 viris et 79,7 feminis) attingit. Index urbanitatis magna est et 96,1% incolarum attingit.

Candombe Africam hereditatem in Uraquaria cultura reflectit.

Alia praecipua res efficiens ad intellegendum incolarum Uraquariorum dynamismum migratio est. Europaea immigratio in Uraquaria exeunte saeculo XIX usque ad medium decennium 197 radicata est. Ex internationalis immigrationis exspectatione, secundo saeculi vicensimi dimidio, Uraquaria velut civitas emigratoria, propter seu politicas seu oeconomicas causas consolidari coepit, quod numeri incolarum augmentum in natione per ultima decennia affecit. Emigratio imprimis in Europam, Argentinam et Civitates Foederatas est. In Europa, praecipua Uraquariorum destinatio Hispania est, sed in Italiam,Franciam, Germaniam etiam emigrant.

Secundum Librum factorum mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (Anglice: CIA World Factbook), Uraquarii incolae magnopere Europaeae originis, 88% incolarum repraesentantis, est quos Mixticii (8%) et Afro-Uraquarii (4%) sequuntur. Praeterea, Indigenae paene inexsistens esse firmatur. Successivae migratoriae undae quae in nationem iverunt praesentem incolarum circulum, praeprimis ab Hispanis compositum, conformaverunt, quos Itali sequuntur et cum ponderis numero Francogallorum, Theodiscorum, Lusorum, Britannicorum, Helvetiorum, Russorum, Polonorum inter alios. Asianae originis incolarum numerus minutissimus est.

Nihilominus, recentes investigationes ut Indigenarum, praesertim Tzarruarum (Hispanice: charrúas) atavorum, contributio ad Uraquarium ADN ad totas 10% incolarum responderet indicant.

Urbes Uraquariae cum maximis incolarum numeris sunt:

Locus
Urbs Latine
Urbs Hispanice
Departimentum
Incolae (2004)


Mons Videus
Mons Videus
Saltus
Saltus

1 Mons Videus Montevideo Mons Videus 1 269 648
2 Saltus sive Urbs Saltensis[4] Salto Derpartimentum Saltense [5] 118 013
3 Paysăndu Paysandú Paysanduvia 90 251
4 Urbs Litoris Ciudad de la Costa Canalopolitania[6] 83 399
5 Petrae Las Piedras Canalopolitania[7] 73 132
6 Rivera Rivera Departimentum Riverense 64 426
7 Maldonadopolis sive Urbs Maldonadensis[8] Maldonado Departimentum Maldonadense[9] 54 603
8 Tacuarembia[10] Tacuarembó Departimentum Tacuarembianum[11] 51 224
9 Melopolis sive Urbs Melensis[12] Melo Cirrus Largus[13] 50 578
10 Mercedania[14] Mercedes Soranum 42 032
11 Artigaspolis Artigas Artigaspolitania 41 687
12 Fodinae[15] Minas Lavalleia 37 925
13 Sanctus Iosephus Maii San José de Mayo Sanctus Iosephus[16] 36 339
14 Duracĭnus Durazno Duracĭnus 33 576
15 Florida[17] Florida Florida[18] 32 128
16 Triginta et Tres Treinta y Tres Triginta et Tres 25 711
17 Rocha Rocha Rocha 25 538
18 Frater Ventus Fray Bentos Flumen Nigrum 25 031
19 Sanctus Carolus San Carlos Departimentum Maldonadense[19] 24 771
20 Pandopolis Pando Canalopolitania[20] 24 004

Lingua[recensere | fontem recensere]

Principales urbes quae Hispanica Argyropotamica (Hispanice: español rioplatense) utuntur.

Lingua publica est Hispanica, cum variantibus et influxibus velut omnes linguae: surgentibus vocabulis aut expressionibus quae Uraquarios dissimilium civitatis locorum agnoscunt.? Uraquariana Hispanica est varietas Hispanicae Argyropotamicae (Hispanice: español rioplatense), Hispanicae dialecti, qua Sinus Argenteus (Hispanice: Cuenca del Río de la Plata) zona, in Argentina et Uraquaria et vicinis regionibus, loquitur. In Bonaëropolis, Montis Videi et Rosarii urbibus, tribus maximae spissitudinis incolarum locis in regione, centrata,? suum culturalem influxum in regiones geographice distantes, praesertim per media communicationis, in quibus ambibus civitatibus varietas exemplaris est, extendit.

Dialectos Argyropotamica[recensere | fontem recensere]

Hispanica Argyropotamica (Hispanice: español rioplatense), Hispanicae dialecti est, qua Sinus Argenteus (Hispanice: Cuenca del Río de la Plata) zona, in Argentina et Uraquaria et vicinis regionibus, loquitur. In Bonaeropoli, Montis Videi et Rosarii urbibus, tribus maximae spissitudinis incolarum locis in regione, centrata,? suum culturalem influxum in regiones geographice distantes, praesertim per media communicationis, in quibus ambabus civitatibus varietas exemplaris est, extendit. Plerumque, exceptis zonis arcta communicationis vincula cum aliis civitatibus ostendentibus, velut in finibus cum Chilia, Paraquaria, aut Brasilia, ubi aliarum Hispanicarum aut Lusicarum dialectorum influxus noti sunt, aut exceptis zonis cum incolis relative stabilibus ante migratorias saeculorum undevicensimi vicensimique undas et cum longae Mixticiae traditionis, Hispanica Argyropotamica extensissima Hispanicae forma in regione est.

Limitrophis? regio cum Brasilia in departimento Rochae et in departimenti Maldonadensis partibus, Hispanicae Argyropotamicae varietate loquitur quae voseismo (Hispanice: voseo pro tuteismo (Hispanice: tuteo) caret. Haec peculiaritas suppositive Castellanae primorum colonorum origini debita, quamquam, cum Meridionalis Brasiliae Lusicae varietas archaica varietas tuteismo utens et voseismo, modernae Lusicae regula, carente esset, etiam limitrophis influxus sumi potest.

Lusicae dialectoi in Uraquaria[recensere | fontem recensere]

Est in septemtrionali Uraquariae regione Lusicarum varietatum series quae "Lusicae dialectoi Uraquariae" nuncupantur. Quarum notissima varietas Dialectos Portuniola Riverensis (Hispanice: portuñol riverense) appellatur cum nulla relatione cum Portuniolo (Hispanice: portuñol et Lusice: portunhol), mera Hispanicae et Lusicae mixtione. Loquuntur Portuniola Riverensi in finibus inter Uraquariam et Brasiliam, et speciatim in zona urbium sororum Riverae in Uraquaria et Sanctae Annae Liberationis (Lusice: Santana do Livramento) in Brasilia, velut etiam in Urbe Tzuyensi (Hispanice: Chuy) et iuxta fines. Solum Uraquarii et Brasiliani cives tali lingua utuntur.

Religio[recensere | fontem recensere]

Constitutio Reipublicae libertatem credendi praestat et in republica diversae religiones coluntur, sed Religio Catholica, historice toto in territorio praesens, inter Uraquarios adhuc praevalet. Secundum Ministerium Periegeseos et Disportus (Hispanice: Ministerio de Turismo y Deporte), 56,2% Catholici, 38,3% irreligiosi, 2% Protestantes et 1,7% Iudaei sunt.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Uraquaria Constitutio anni 1967 fortem praesidiatum, iudiciariae legisferaeque inspectioni subiectum, institutionalizavit. Praeses, simul dux Civitatis et dux Gubernationis, suffragio populari quinquenni mandato eligitur, dum praeses vicarius in eadem suffragii tabella eligitur. Gubernatio a tredecim ministris, a praeside designatis et exsecutiva departimenta dirigentibus, componitur.

Parlamentum Uraquarium Conventus Generalis Bicameralis sive Conventus Generalis est, in triginta sodalium senatu (Hispanice: Cámara de Senadores), cui Reipublicae praeses vicarius praesidet, et in nonaginta novem sodalium Camera Repraesentantium (Hispanice: Cámara de Representantes) consistens. Ambarum camerarum deputati per suffragium populare quinquenni mandato eliguntur.

Maximum tribunal Supremum Tribunal est. Subter quod tribunalia appellatoria et tribunalia inferiora et tribunalia pacis sunt. Quoque tribunalia comitialia et administrativa ("contentiosorum"), tribunal computorum et systema iudiciale militare.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Respublica divisa est in undevicensima departimenta (Hispanice: departamentos) quae sunt:

Departimenta Uraquaria.
Departimentum Latine Departimentum Hispanice Area (km²) Incolae Caput Latine Caput Hispanice
Artigaspolitania Artigas 11 928 78 019 Artigaspolis Artigas
Canalopolitania[21] Canelones 4536 485 028 Canalopolis[22] Canelones
Cirrus Largus Cerro Largo 13 648 86 564 Melopolis sive Urbs Melensis[23] Melo
Colonia Colonia 6106 119 266 Colonia Sacramenti Colonia del Sacramento
Duracĭnus 11 643 58 859 Duracĭnus Durazno
Flores Flores 5144 25 104 Trinitas Trinidad
Florida[24] Florida 10 417 68 181 Florida[25] Florida
Lavalleia Lavalleja 10 016 60 925 Fodinae[26] Minas
Departimentum Maldonadense[27] Maldonado 4793 140 192 Maldonadopolis sive Urbs Maldonadensis[28] Maldonado
Mons Videus[29] Montevideo 530 1 326 064 Mons Videus[30] Montevideo
Paysanduvia Paysandú 13 922 113 244 Paysăndu Paysandú
Flumen Nigrum Río Negro 9282 53 989 Frater Ventus Fray Bentos
Rivera Rivera 9 370 104 921 Rivera Rivera
Rocha Rocha 10 551 69 937 Rocha Rocha
Saltus[31] Salto 14 163 123 120 Saltus[32] Salto
Sanctus Iosephus[33] San José 4 992 103 104 Sanctus Iosephus Maii San José de Mayo
Soranum Soriano 9008 84 563 Mercedania[34] Mercedes
Tacuarembia[35] Tacuarembó 15 438 90 489 Tacuarembia[36] Tacuarembó
Triginta et Tres Treinta y Tres 9676 49 318 Triginta et Tres Treinta y Tres

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

World Trade Center Uraquariae.

Uraquaria oeconomia e commercio valde pendet, praesertim ex agrariis exportationibus, quod nationem vulnerabilem mercimonialium pretiorum fluctuationibus facit. Post incrementi mediam 5% quotannis in perohodo inter 1996 et 1998, inter annos 1999 et 2001 oeconomia minus Argentina et Brasiliae quaesitum passa est, quae coniunctae ad Uraquariarum exportationum fere dimidium respondent. Neglecta commercialium ictuum gravitate, pecuniarii indicatores Uraquarii stabiliores suarum vicinarum eis mansere, solidae reputationis reflexus inter pecuniae collocatores et suvereni gradus pecuniariae collocationis, qui unus inter Austroamericanos duos est. Recentibus annis, Uraquaria suae energiae parte usa est ad evolvendum commercialem technologiarum usum et prima programmaturae exportatoria in America Latina facta est.

Orientalis Ora[37] (Hispanice Punta del Este), ponderis periegeticus locus in natione.

Oeconomicae degenerationis condicio opinionem publicam adversam oeconomicis liberi mercatus programmatis quae ab anterioribus administrationibus decennio ducentesimo adoptata sunt fecit, quamobrem civitariam petrolei societatem anno 2003 et civitariam aquae societatem anno 2004 privatizandarum proposita spreta sunt. Nuperrime electa Frontis Amplae (Hispanice: Frente Amplio) gubernatio, dum Uraquarii debiti externi solutiones pergere pollicita est, quoque emergentiae consilium facere promisit ad oppugnanda generalizata paupertatis et inopiae operarum problemata. Maio anni 2008, index inopiae operarum subter 7,2% delapsus est. Mense Octobre anni 2009, index inopiae operarum fuit 6.4%.

Agricultura[recensere | fontem recensere]

Historicus fundus pecuarius (Hispanice: estancia) in Florida.

Agricultura ponderis munus in Uraquaria historia et in civitatis identitate? usque ad medium saeculum vicensumum praestat, cum civitas tota aliquando conferebat unico magno fundo, circum Montem Videum sito, ubi divitiae genitae in media administratione sumebantur.

Hodie, agricultura cum circiter 11% PDG reipublicae contribuit et adhuc principalis natio adventicias monetas gignens, quod Uraquariam in catalogo aliarum res agrarias exportantium velut Brasiliae, Canadae et Novae Zelandiae collocat. Uraquaria res agrarias exportantium Circuli Caerniensis socia est. Uraquaria agricultura relative parum laboris, technologiae, et capitalis incorporat, aliis similibus nationibus collata, quod relative parum reditus pro hectario provocat, sed etiam portas aperit ut Uraquaria suas res agrarias velut "naturales" aut "organicas" commercializet.

Periegetici fundi pecuarii (Hispanice: estancias), Gausam (Hispanice: Gaucha) Uraquariae culturam ostendentes, historicae villae et opes naturales nuper evoluti sunt.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Secundum data a Consociatione Nationum publicata, Uraquarius index Gini anni 2003 0,449 erat, ubi bathmologia 1000 ista in scala maximam inaequalitatis statum inter classes sociales significat et bathmologia 0,000 aequam divitiarum distributionem repraesentat.

Recens relatio duos indicatores? usa est ad aestimandum hominum paupertatis statu viventium numerum in natione. Isti indicatores sunt:

  • "Limen indigentiae": familiare salarium basicae alimentorum consumptioni non sufficit.
  • "Limen paupertitatis": familiare salarium basicae alimentorum, vestium, valetudinis, et vecturae consumptioni non sufficit.

Numeri obtenti ab usa methodologia pendent, citata relatio tribus dissimilibus methodis utitur. Secundum ab Officina Regionali de paupertatis mensura anno 1996 propositum, maximos valores intra tres producens, resultatio primae quartae anni 2006 parti fuit:

Relatio indicatores meliorare dum civitas ex ultima crise? anno 2002 resilit ostendit; anno 2004 indicator paupertatis valorem maximum omnium temporum attigit.

Medium femineum salarium anno 2002 in Uraquaria 71,8% virilis salarii eadem in activitate? aequivalebat. Medium Africorum descendentium salarium 65% Europaeorum descendentium aequivalebat.

Quamquam locorum parum postulatorum locaria tam cara non sunt, plerumque necessarium est ut quidam aliam proprietatem quae praestationi prossit aut depositum quod multi solvere non adipiscuntur habeat. Prima condicio locarium praecipue difficile minime tutis classibus incolarum facit. Secundum Institutum Nationale Statisticae, 23,3% incolarum in locis nec qui eis sunt nec qui conducuntur vivunt. Quorum aliqui domus apte constructae sunt, dum aliqui praecariae constructiones illegaliter in terris publicis aut magnas urbes circumdantes aedificatae sunt. Sic, novae integrae communitates ultimis decenniis creatae sunt. Haec tuguriopoles asentamientos in Uraquaria appellantur. Phaenomenon? ad favelas in Brasilia, Villas Miseria in Argentina, Barrios in Venetiola, Arrabales in Hispaniam, Poblaciones Callampa in Chilia aut Jacales in Mexico simile est.

Mense Novembro anni 2007 Uraquaria prima Latinamericana civitas et secunda civitas inter Americanas (post Canadam) quae unionem civilem inter eiusdem sexus homines civitati gradu agnovit facta est.

Uraquaria est unica respublica non Lusophonica ubi linguae Lusicae doctrina est obligatoria. Lingua Lusica e sexto scholaritatis? anno docetur.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Educatio in Uraquaria per novem annos obligatoria est, in educatione primaria incipiens et gratuita est e brephotropheo in educationem superiorem. Matricularum index in ludo litterario haud in promptu anno 2001 erat. Dum matricularum index quemdam compromissi gradum cum educatione indicat, iste valor haud semper puerorum participationem in schola reddit.

Evolutio humana[recensere | fontem recensere]

Departimenta Uraquaria: Altus IEH Medius IEH
Locus Departimentum IEH 1999 IEH 2000 IEH 2001 IEH 2002
IEH Altus
1 Mons Videus 0,877 0,882 0,884 0,880
2 Flores 0,843 0,852 0,853 0,854
3 Colonia 0,847 0,850 0,852 0,852
4 Florida 0,830 0,835 0,839 0,842
5 Departimentum Maldonadense 0,853 0,853 0,852 0,841
6 Duracĭnus 0,824 0,831 0,834 0,837
7 Rocha 0,828 0,835 0,837 0,837
8 Flumen Nigrum 0,823 0,829 0,832 0,837
9 Lavalleia 0,824 0,829 0,833 0,836
10 Soranum 0,824 0,830 0,818 0,835
11 Paysanduvia 0,825 0,830 0,831 0,831
12 Tacuarembia 0,800 0,819 0,823 0,828
13 Saltus 0,805 0,814 0,814 0,819
14 Triginta et Tres 0,805 0,810 0,812 0,819
15 Cirrus Largus 0,801 0,808 0,811 0,814
16 Artigaspolitania 0,800 0,803 0,806 0,809
17 Sanctus Iosephus 0,800 0,805 0,808 0,808
IEH Medius
18 Rivera 0,782 0,787 0,794 0,799
19 Canalopolitania 0,797 0,800 0,797 0,798

Cultura[recensere | fontem recensere]

Velut Argentina, Uraquaria culturam notorie? Europaeam, cum proprietatibus similibus in lingua et moribus, habet. Dispar multarum Austramericanarum civitatum, Indigenarum pondus summe longiquum est. Gausae (Hispanice: gauchas) memorias magnum pondus in ambarum civitatum laographia habent. Index analphabetismi fere nullus est et acta diurna actorum libera et activa sunt. Innumerata culturae instituta, publica privataque, praesertim in Monte Video sunt.

Artes[recensere | fontem recensere]

"Habitabilis sculptura", Casapueblo Caroli Páez Vilaró, eius domus, deversorium et museum est.

Eminens Afro-Uraquariae artis legatus pictor et sculptor Carolus Páez Vilaró est. Qui Timbuktus et Myconou ponderibus usus est ad creandum opus notissimum, Casapueblo. Cuius domus, deversorium et technyphion prope Orientalem Oram (Hispanice Punta del Este), Casapueblo, "habitabilis sculptura" milia salutatorum toto e mundo attrahens est. Saeculo undevicensimo pictor Ioannes Manuel Blanes, cuius opera historicas res depingunt, Uraquarius primus artifex qui generalizatam agnitionem obtinuit fuit. Postimpressionista pictor Petrus Figari internationalem gloriam adeptus est propter studia de individuis in Monte Video et ruris. Artis elementa cum naturae coniungens, topiorum architecti Leandri Silva Delgado labor etiam internationaliter excelluit.

Uraquaria cinematograhicam industriam parvam, sed crescentem, habet et pelliculae velut Whisky Ioannis Pauli Rebella et Pauli Stoll (anno 2004), Los días Marcelli Bertalmío (anno 2000) et Paisito Annae Díez (anno 2008) internationales honores consecutae sunt.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Stadium Centenarium (Hispanice Estadio Centenario).

Uraquaria multum morem in disportibus velut pediludio, canistriludio, harpasto, ludis gymnicis, birotatione, alsulegia habet, et eius athletae "caelestes" (Hispanice: celestes) appellantur.

Turma Pediludica Nationalis Uruquariana Certaminis Mundani Pedilusorii campio annis 1930 et 1950 atque Olympionices annis 1924 et 1928 fuit, praeter maximum victoriarum in Certamine Americano Pedilusorio (Hispanice: Copa América) numerum, iuxta cum Argentina et cum quattuordecim titulis.

Praecipuae turmae in natione Club Nacional de Football et Club Atlético Peñarol sunt, quae ambae coniunctae octo titulos Certaminis Liberatorum Americae (Hispanice: Copa Libertadores de América) possident, quod Uraquariam tertiam maximam huius aemulationis victricem facit, cum tribus aut quinque titulis respective. Praetera, ambae societates, in Monte Video sitae, in Certamine Mundano Societatum FIFA ter ambae vicerunt.

Turma Harpastica Nationalis Uruquariana inter viginti optimas in mundo et secunda ab optima in America Latina, solum ab Argentina superata, est.

Feriae et diei festi[recensere | fontem recensere]

Feriae et diei festi
Dies Nomen Latinum Nomen locale Notae
Kalendas Ianuarias Annus Novus Año nuevo
6 Ianuarii Sollemnitas Epiphaniae Domini Día de los niños sive Reyes
27 et 28 Februarii Carnelevarium Carnaval
13 et 14 Martii Hebdomas periegeseos Semana de turismo
19 Aprilis 33 Orientalium descensio Desembarco de los 33 orientales
Kalendas Maias Dies Laboris Día de los trabajadores
18 Maii Proelium petrarum Batalla de las piedras
19 Iunii Natalis Iosephi Artigas Natalicio de José Artigas
18 Iulii Deiuratio Constitutionis Jura de la constitución
25 Augusti Declaratio Libertatis Declaratoria de independencia
12 Octobris Dies Americarum Día de las Américas
2 Novembris Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum Día de los difuntos
25 Decembris Christi Natalis Día de la familia

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine vide e.g. Catholic Hierarchy
  2. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  3. Montevideo (Archdiocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  4. Salto (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  5. Salto (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  6. Canelones (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  7. Canelones (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  8. Maldonado-Punta del Este (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  9. Maldonado-Punta del Este (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  10. Tacuaremb+¦ (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  11. Tacuaremb+¦ (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  12. Melo (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  13. Melo (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  14. Mercedes (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  15. Minas (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  16. San Jos+® de Mayo (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  17. Florida (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  18. Florida (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  19. Maldonado-Punta del Este (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  20. Canelones (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  21. Canelones (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  22. Canelones (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  23. Melo (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  24. Florida (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  25. Florida (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  26. Minas (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  27. Maldonado-Punta del Este (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  28. Maldonado-Punta del Este (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  29. Montevideo (Archdiocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  30. Montevideo (Archdiocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  31. Salto (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  32. Salto (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  33. San Jos+® de Mayo (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  34. Mercedes (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  35. Tacuaremb+¦ (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  36. Tacuaremb+¦ (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org
  37. Maldonado-Punta del Este (Diocese) (Catholic-Hierarchy) apud www.catholic-hierarchy.org

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Uraquariam spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg