Coloratum Flumen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Coloratum

Coloratum flumen

Longitudo

2330 km

Altitudo principii 2700 m
Moles decussis 620 /s
Area ex qua aqua affluit 629 100 km²
Principium

Montes Saxosi

Ostium

Sinus Californiae

Regio

Civitates Foederatae Americae

Flumen Rubrum[1] sive Flumen Coloratum (Anglice Colorado River , Mojave Aha Kwahwat[2]) est flumen in australi occidentique Civitatum Foederatarum parte, et in boreali occidentique Mexici parte situm, circiter 2330 chiliometra longum, ex Montibus Saxosis in civitate homonyma ortum. Fluvii ostium in Sinu Californiae est, sed tam valde fluminis aquas agricolae Californiae ad agros irrigandos hauriunt ut flumen penitus exhaustum sit priusquam ad ostium attingit.

Coloratum Flumen in Grand Canyon.

Area ex qua aqua Colorati Fluminis adfluit est 629 100 chiliometra quadrata; moles decussis 113 m³/s aritudine usque ad 28 000 m³/s alluvione forte.[3] Vis fluminis valdius erat priusquam agricolae eius aquis inrigando usi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]
  2. P. Munro et al., A Mojave Dictionary (Los Angeles: UCLA, 1992).
  3. Largest Rivers in the United States, USGS; confirmatum 27 Aprilis 2007.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!