Paraquaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
República del Paraguay
Tetã Paraguái
Vexillum Paraquariae Insigne Paraquariae
Vexillum Insigne
Sententia: Paz y justicia
(Hispanice, Pax et iustitia)
Hymnus: Paraguayos, República o Muerte
Situs Paraquariae
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Hispanicum et Guaranicum
Nomen incolarum {{{nomen_gent}}}
adiectivum {{{adiectivum}}}
Praesidens Horatius Cartes
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Assumptio
25° 16' Merid., 57° 40' Occ.
Urbs maxima Assumptio
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 58.a
406 752 km²
2,3%
Numerus incolarum
(anno [[{{{numerus_incolarum_anno}}}]])
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia {{{status_numeri_incolarum}}}a

{{{numerus_incolarum}}}
{{{densitas_incolarum}}}/km²
PDB (anno 2007)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 112a
10 870 $
1 802 $ (117a)
Nummus Guaranicus (PYG)
Independentia
Ex Hispania
14 Maii, 1811
Circulus temporalis
 - aestate ()
(UTC-4)
— (UTC—)
Praefixum telephonicum nationis +595
Dominium interretiale .py

Paraquaria seu Paraguaia (e Paraquario seu Paraguaio flumine nominata), rite Res Publica Paraquariae (Hispanice República del Paraguay ; Guaranice Tetã Paraguái), est civitas in America Meridionali, anno 1811 condita, cui finitimae sunt Bolivia, Brasilia, Argentinia. Fere 406 750 km² lata est et 6 347 884 incolarum anno 2005 habuit. Caput civitatis est urbs Assumptionis.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Toponymum Paraquaria (Hispanice Paraguay ; Guaranice Paraguái) relative incertam originem habet; e lingua Guaranica provenire et initio ad Paraquarium flumen retulisse scitur, nihilominus fide digna significati etymologia hac in lingua non est. Probabiles alternativae 'aquae maris' (e para 'mare', guá originem denotante, et ý 'aquam', toto 'aquam e mari venientem' significante, ubi mare veri simile ad Pantanal refert) aut payagua-í ('aqua' sive 'flumen Paiaguarum') modificatio sunt. Guaranice nomen Paraguái scribi solet et nomine Paragua-y alinquando utitur ad referendam urbem Assumptionis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Saecula XVII et XVIII[recensere | fontem recensere]

Europaei in regionem saeculo sexto decimo advenerunt. Assumptio ab Ioanne de Salazar anno 1537 die Assumptionis condita est, e quo suum primum nomen Hispanice Nuestra Señora de la Asunción (Nostra Domina Assumptionis). Assumptio ponderis urbs in America Australi facta est.

Numerosi Iesuitae et coloni hanc urbem transiverunt. Inter annos 1610 et 1767, Iesuitae in Indos Guaraniticos Iesuiticae provinciae Paraquariae quae praesentis Paraquariae partem, etiam Brasiliae partem et Argentinae partem (praesentem Argentinam provinciam Missionum) comprehendebat dominabantur. Iesuitica praesentia praesertim patefacta est propter creationem, ex anno 1609, "reductionum," quae a plurimis centis aut milibus Indorum sedentarizatorum et a duobus Ieduitis inspectorum compositi vici erant. Hoctenus de "Communismo Christiano" (secundum Chlodovechum Lugon) loqui potest, quia vita populi Guaranitici communitaria erat (adhuc quoque matutino distributio ferramentorum laborandorum agrorum) et a religione valde imperata (obligatoria missa hora 5:30 a.m. et dies religiosis celebrationibus directus).

Anno 1611, per edicta Graccurris (Hispanice: Alfaro), Hispanica monarchia huic instituto clarum legisferum fundamentum suppeditavit. Reductiones Caucasiis, Nigritis, Mixticiis prohibitae sunt. Indi ab incommendationis (Hispanice: encomienda) systemate exempti sunt, secundum quod Indi, colono commendati sunt ab quo protectionem et Christianam instructionem pro labore in eius fundo aut industria accipere debebant.

Provincia Paraquariae ad viceregnum Superioris Peruviae usque ad viceregni Fluvii Argentei creationem anno 1778 pertinebat, cuius Intendentiarum una Paraquaria anno 1783 facta est et in strategica regione, loco transitus inter Peruvianas fodinas (praesertim Potosias argentarias in Bolivia) et Bonaëropolis portum per quem metalla in Hispaniam adveniebant, sita erat. Ergo, reductionum oeconomia ad fodinalem activitatem ligabatur: Indi Guaranitici armentum carni et corio (quo praesertim utuntur ad fabricandos saccos fossoribus) et mulas materiam in abruptis fodinalibus regionibus translaturas alebant.

Domus Libertatis (1811)

Iesuitarum reductionum systema ab Hispanicis et Lusitanicis colonis vituperatur, quia edicta Graccurris Guaraniticos Indos incommendationi demebant. Colonorum excipiendorum servorum cupidorum incursiones instructae sunt, quia reductiones magnam Indorum quantitatem in eodem loco colligebantur. Diserte hoc accidit annis fere 1630/1640, cum Vexillariorum (Lusice: Bandeirantes), proximae urbis Paulistanae Lusitanorum colonorum, incursionibus. Eapropter, Hispaniae rex Indos Guaraniticos armari et milites subitarios constitui auctorizavit. Anno 1641, proelium Mbororense (Hispanice: batalla de Mbororé) evenit, in quo Guaranitici Indi et sui Iesuitae Paulistanos vicerunt. Haec contentiones etiam inter duo magna imperia, Hispanicum et Lusitanicum, aemulationi coniunguntur.

Buleuterium Assumptionis (1537-1811).

Anno 1750, foedus Matritense sive de finibus inter Hispanicam et Lusitanicam monarchias obsignatum est: pro Lusitanorum evacuatione e loco Coloniae (ubi Lusitanae merx illicita et comminatio super Bonaëropoli, in altera Fluvii Argentei ora sitae, erant), rex Hispaniae, qui ergo Iesuitis zonae administrationem dedit, septem reductiones fluminis Uraquarii Oriente sitas evacuare et Lusitanis hoc territorium cedere debebat. Guaraniticorum Indorum recusatio in Bello Septem Reductionum inter annos 1754 et 1756 manifestata est sub Nicolai Neengiru, cacici sive ducis traditionalis et corregidoris sive reductionis praesidis, aegide.

Hic eventus rumores tunc in Europa circulantes corroboravit, ut haec reductiones vera Civitas intra Civitatem penes Iesuitas, qui Guaraniticis Indis uterentur ut contra Hispanos et Lusitanos denique pugnarent. Rumor etiam hanc Civitatem ab imperatore (nominato "Neengiru", velut Nicolai cognomine) gubernari et eum proprium nummum (cuius exemplaria aliqui vidisse firmarent) percussisse dicebat. Quod decretum a Lusitana monarchia anno 1769 et postea ab Hispanica monarchia anno 1767 captum expellendorum Iesuitarum ex Americanis imperiis affecit.

Saecula XIX, XX, XXI[recensere | fontem recensere]

Paraquariensis miles sui filii amissione afflictus ab Iosepho Ignatio Garmendia depictus.

Subitanea conversio rerum, scilicet Praetorii Generalis in Assumptione noctu inter dies 14 et 15 Maii ab aliquot hominum decadibus occupatio, dies piblicus proclamationis libertatis putata est. Nihilominus, die 17 Maii, triumviratus qui post hanc actionem constitutus erat de Iuncta in Bonaëropoli condita dixit haec; "infaustum superanum sub cuius auspiciis vivimus (Ferdinandus VII) agnoscentes, nos Bonaëropolitanae urbi ipsae iungimus et confoederamus etc." Die 20 Iunii, Iunctae a Paraquariensis provinciae Congresso designatae socii nullius superano, Ferdinando VII excepto, parere iuraverunt. Die 12 Octobris anni 1811, de amicitiae limitibus, in Bonaëropoli commerciale foedus obsignatum est, cuius articulo quinto Bonaëropolis Paraquariae libertatem dicavit. Praesertim a doctore Francia, hic, postquam patienter suos adversarios eliminavisset et rete intra civitatem intexuisset, dictator per quinquennium die 3 Octobris anni 1814 electus est. Qui ibi usque ad suam mortem die 20 Septembris anni 1840 manet. Controversissimum, eius "regnum," fere omnino civitatem ab externo mundo segregans, Paraquariam constantia problemata quae alias antiquas Hispanicas colonias agitaverant evitare et fere omnes incolas alphabetizare, etiamsi actus docendi vetabatur, praeter exceptionem, ultra quod ludum litterarium appellaremus, permisit. Pax incolas relativa opitulatione frui permisit. Post suam mortem a Carolo Antonio López, homine quoque raro, substitutus est qui, ut civitas aeterne clausa manere nequiret sentiens, libertatis proclamationem anno 1842 reiteravit ut periodicae petitiones Bonaëropolitanae de antiqua provincia ad finem adducerentur. Caute fines aperuit, sollertiam et apparatus hodiernos (ferriviam, navalia etc.) importans, et rei publicvae oeconomicam potentiam sine comparatione cum vicinis dedit. Congressus temporarium successorem anno 1856 per hermetice clausum involucrum designari auctorizavit. Die 10 Septembris anni 1862 perivit et eius successor eius filiorum unus, Franciscus Solano López, fuit qui exercitus caput nominatus et missus erat diversas legationes in coaetaneas potentias conducturus. Congressum die 12 Octobris anni 1862 convocavit qui eum praesidem "elegit." Oeconomicis mediis a suo patre relictis locuples, se bello quod anno 1865 erumpere debebat paravit, Paraquariae pondus et sua repudiatio sui subicendi expostulationibus liberi commercii cui Britanniarum Regnum primum et postea Argentina et Brasilia favebant, ad certamen sic inevitabillimum perducere enim videbantur ut Franciscus Solano López distincte affirmatiorem inclinationem quam gustum ob diplomaticam machinationem ostendebat.

Tabula Boliviae et Paraquariae post Bellum Tzacense.

Paraquaria inter annos 1865 et 1870 in "Bellum Triplicis Foederis" inivit, quod ex eius tribus hostibus foederatis, Argentina, Brasilia et Uraquaria, nominatum est. Hoc bello gesto imprudenter secundum strategicum propositum ex initio, per quadriennium lentus receptus ob fere totius populi internecionem fuit. Paraquaria victa, praesertim Brasiliensium exercituum feritas et obstinata Francisci Solano López defensio ad eius mortis in proelio et ad absolutam civitatis habitatae partis vastationem et ad deminutionem incolarum, unam fractionem minus quam antea (probabiliter inter tertiam partem et dimidium), induxit, quod tantum demographicum inaequilibrium inter sexus (unus vir pro duabus aut quattuor feminarum) causavit, ut bigamia in tempus auctorizata sit. Quoque puerorum militum tempus fuit. Ibi quoque territoria in quae difficulter dominata erat circum suam praesentem regionem Oriente fluminis Paraquarii amisit. Civitas, ex illo tempore, exsistentiam accommodatam ei aliarum regionis civitatis cognovit. Oeconomia gradum ante bellum non recuperavit usque ad quinquaginta annorum postea. Paraquaria secundo bello, Bello Tzacensi, inter annos 1932 et 1935 occurrere debuit. A Bolivia impetu contra Paraquariam facto, Paraquaria ei magnam Tzaci partem sustulit quam Bolivia vindicabat. Quidem, regio capta a nulla civitate praeter lacinias imperabatur, status creber inter antiquas Hispanicas et Lusitanicas colonias Americae Latinae, qui locum dedit evolutioni theoriae iuridicae "uti possidetis" quod dicit terram ad occupantem pertinere. Maxima pars territorii quod ei agnitum est oeconomicas opes ponderis non comprehendebat (thesis ample diffusa secundum quam Bolivia bellum excitavisset ad invenendum ibi petroleum sub Statunitensi pondere inanis est). Praecipua ops, quebracho, arbor lentae accretionis cum trunco abundante taninis, tunc pernecessariis ad corii industrias, sub suverenitate Paraquariensi revera et sub Argentino oeconomico dominio iuxta Superius Paraquarium erat.

Antiquus praeses Paraquariae, Nicanor Duarte Frutos.
Praeses Paraquariae, Ferdinandus Lugo.

Ex hoc bello confecto, politicae vires sub Argentinae pondere, postea, minore modo, Brasiliae, colligatae in synthese inter Liberales sive Caerulei et Liberales Nationales sive Rubri (Hispanice: Colorados) ne potestas militaribus regiminibus cederetur restiterunt sub pressione praesertim antiquorum bellatorum Tzaci et Colonelli Franco qui factionem "Februaristicam" condiderat. Quorum politicum iter e democratica inclinatione (Iosephus Feliz Estigarribia, "Generalis victoriae" Belli Tzacensis, die 30 Aprilis anni 1939 electus, propter aeroplani accidens die 7 Septembris anni 1940 mortuus) usque ad inclinationem locali Fascismi adaptatione affectam (Generalis Victor Morinigo, e die 24 Decembris anni 1940, cum progressiva ponderis amissione usque ad diem 12 Ianuarii anni 1947) ivit ut Rubri, tunc dominantes, in bellorum civilium, subitanearum rerum conversionum et problematum periodon (anno 1947) prodirent e quibus denique victor generalis Alfredus Stroessner anno 1954 fiebit.

Alfredi Stroessner dictatura, quae 35 annos duravit, anno 1989 deiectus est, Civitatibus Foederatis opprimente. Brasilia politicum asylum ei usque ad mortem anno 2006 obtulit. In praesenti, factio Rubra, quam Alfredus Stroessner ad se accommodaverat velut omnes pressionis circulos (syndicatus, studentium societates, professionales ordines, rurales societates), in potestate adapta ad temporis gustum manet: praesidialia comitia ex eo tempore formaliter libera et, in theoria, sine coactionibus. Sed eorum democraticus aspectus dubius fit propter clientelae systema et subiacentem corruptionem in omnibus administrativis civitatis planis praesentia.

Comitia ad mutandos praesidem et duas cameras die 27 Aprilis anni 2003 habita sunt. Nicanor Duarte Frutos, rubrae factionis, praeses electus est. Die 20 Aprilis anni 2008, factio rubra suum amplius 60 annorum regnum ad finem venire vidit, electo praeside reipublicae Ferdinando Lugo, antiquo episcospo sinistrae Foederis Patriotici Mutationis (Hispanice: Alianza Patriótica por el Cambio, APC).

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Palatium familiae López (Hispanice: Palacio de los López), Paraquariensis gubernationis sedes. Anno 1857 aedificari coepit, ab architecto Alonso Taylor.

Paraquaria res publica praesidialis est. Anni 1992 constitutio potestatum divisionem imponit.

Praeses non solum dux civitatis, sed etiam dux gubernationis est. Praeses et praeses vicarius per quinquennale mandatum eliguntur. Praeses post suam electionem ministros sui consilii deligit.

Parlamentum duae camerae componunt; Camera Deputatorum? cum 80 sociorum et Senatus cum 45. Legisfera comitia ad novandas ambas cameras singulis quinquenniis habentur, simul cum praesidialibus comitiis.

Tribunal Supremum maxima iudiciaria instantia est. Senatores et praeses novem socios secundum specifici consilii monitionem eligunt.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Departimenta Paraquariae Paraquaria in 17 departimenta (Guaranice: tetãvore) dividitur, sed caput particulare statutum possidet. In singulo departimentali capite gubernator a regionis civibus electus invenitur. Departimenta sunt inferiora:

Numero in tabula Departimentum Latine Departimentum Hispanice Departimentum Guaranice Caput Latine Caput Hispanice Caput Guaranice
1 Superius Paraquarium Alto Paraguay Alto Paraguái Arx Olympus Fuerte Olimpo Fuerte Olimpo
2 Superior Parana Alto Paraná Alto Parana Urbs Orientis Ciudad del Este Táva Kuarahyresẽme
3 Departimentum Amambayense Amambay Amambái Petrus Ioannes Caballero Pedro Juan Caballero Pedro Juan Caballero
4 Assumptio Districtus Capitalis Asunción Distrito Capital Paraguay Assumptio Asunción Paraguay
5 Boqueronum Boquerón Boquerón Philadelphia Filadelfia Filadelfia
6 Departimentum Magnasilvanum Caaguazú Ka'aguasu Colonellus Oviedo Coronel Oviedo Coronel Oviedo
7 Departimentum Ultrasilvanum Caazapá Tetãvore Ka'asapa Urbs Ultrasilvana Caazapá Ka'asapa
8 Canindeyuvia Canindeyú Kanindeju Saltus Guairae Salto del Guairá Salto del Guairá
9 Departimentum Centrale Central Tetãvore Central Aregua Areguá Aregua
10 Departimentum Conceptionis Concepción Tetãvore Concepción Conceptio Concepción Concepción
11 Departimentum Cordillerae Cordillera Cordillera Urbs Post Montem Caacupé Ka'akupe
12 Departimentum Guairae Guairá Guaira Villa Opulenta Villarrica Villarrika
13 Departimentum Itapuae Itapúa Itapúa Incarnatio Encarnación Encarnación
14 Missiones Misiones Misiones Sanctus Ioannes Baptista San Juan Bautista San Juan Bautista
15 Gneembucuvia Ñeembucú Ñe'ẽmbuku Pilar Pilar Pilar
16 Departimentum Paraguariense Paraguarí Paraguari Paraguaria Paraguarí Paraguari
17 Departimentum Praesidis Hayes Presidente Hayes Presidente Hayes Philadelphia Filadelfia Filadelfia
18 Sanctus Petrus San Pedro San Pedro Sanctus Petrus Ycuamandiyuviensis San Pedro del Ycuamandiyú Ykuamandiyu

Geographia[recensere | fontem recensere]

Paraquaria Boliviae Septemtrione et Boreoccidente, Brasiliae Oriente et Boreoriente et Argentinae Austroriente, Meridie et Occidente finitima est. Assumptio in Orientali fluminis Paraquarii ripa contra ostium praecipui Occidentalis influentis fluminis, Ornithopotami (Hispanice Pilcomayo ; Guaranice Araguay) sita est. Flumen Paraquarium, e Septemtrione in Meridiem currens, Paraquariam in duas distinctas geographicas regiones dividit; Regionem Orientalem (Hispanice: Región Oriental) et Regionem Occidentalem (Hispanice: Región Occidental), Tzacum Boreale (Hispanice: Chaco Boreal) quoque nominata.

Paraquaria tres geographicas regiones dissimiles ostendit: Tzacum Magnum, campum et silvam.

Tzacum lata planities civitatis Oriente est. Divisum inter Boliviam et Argentinam, gradualis altitudinis acclivitas e Boreoccidente in Austroriente eius propria est. Paludibus tegitur et inundationes pluviarum epocha crebrae sunt.

Campus mediam regionem occupat. Terrae tumulis et fertilium iugorum vallibus formatur. Typicae vegetales formationes savanna, ripisilva,? et paludica vegetatio sunt.

Silvae area in iniqua planitie sita est. Depressis terrae tumulis circumsecatur, qui 700 mm anniverse in iugis Amambayensi et Maracayuviensi (Hispanice: Amambay et Maracayú respective), ambobus Brasiliae finitimis, attingunt.

Hydrographicum rete maximi ponderis civitati est. Flumninibus Parana et Paraquario, quae naturales fines cum Brasiliae constituunt, Ornithopotamo (Hispanice: Pilcomayo ; Guaranice: Araguay), in Bolivia nascente et Paraquarium influente, et lacubus Ypoae, Ypacaraii et Verae (Hispanice: Ypoá, Ypacaraí et Verá et Guaranice: Ypoa, Ypakarai et Vera respective) formatur.

Clima inter tropicale et subtropicale, cum magnis temperaturis et copiosis pluviis per magnam anni partem variat.

Geographicae regiones[recensere | fontem recensere]

Flumen Paraquarium civitatem in regiones duas dividit: Regionem Orientalem, in ripa sinistra et Regionem Occidentalem, in ripa dextera.

Regio Orientalis[recensere | fontem recensere]

Regionis Orientalis prominentia Oropedii Brasiliensis continuatio est, quod ibi mediam altitudinem circa 500 metrorum attingit. Oropedii Meridie, Orientem et Occidente iugorum terrae tumulorum undatorum praesentia excellit. Area demissior et aequior fit prout fluminis Paraquarii Occidenti et fluminis Paranae Meridiei et Orienti propinquat. Demissa et paludica regio quae iuxta flumen Paraquarium panditur relativam spissitudinem incolarum ostendit. Paraquariae Meridie, prope flumen Paranam, mediae altitudines inter 60 et 90 metrorum sunt. Paludes et silvae virentes istam aream tegunt.

Regio Occidentalis[recensere | fontem recensere]

Vasta et aequa Tzaci regio e dextera fluminis Paraquarii ripa panditur. Ista terrarum planitierumque area, diversificata vegetatione tecta, ad duas tertias reipublicae partes correspondet. Tzaci Magni denominatae regione partem facit, Brasiliae Austroccidente, Boliviae Oriente et Argentinae Septemtrione quoque formata. Tzaci regione, area e flumine Paraquario gradatim ascendit, 300 metra in civitatis Occidentalibus finibus attingens. Circa 40% Paraquariensium Tzaci incolunt. Ibi graves difficultates sunt cum autocineta, autocineta oneraria et laophoria in limum in terreis viis pluviosis diebus demergunt et quia ager non tam fertilis quam Orientalis Paraquariae ager est.

Prominentia[recensere | fontem recensere]

Paraquariae imago per satellitem.

Geologice, Orientalis Paraquariae pars Oropedii Brasiliensis appendix e crystallinis saxis est quae se tophi et basaltae straminibus fere omnino tecta cum altitudine inter 300 et 600 metrorum variante ostendit. Dum, ex Incarnatione in Septemtrionem, istud oropedium descendit quoad in clivum aut in scarpam in Occidentem, iuxta flumen Paraquarium, alluvialibus solis tectam se vertat. In variis tractibus scarpa antiquarum crystallinorum saxorum formationum "paeninsulis" interrumpitur, quae rotundae et humiles sunt. Praecipuae altitudines iuga Amambayense, Maracayuviense, Iugum Ybytyruzuviense, et Meridionalioriter, Caaguazuviense (Hispanice: Amambay, Maracayú, Ibitiruzú et Caaguazú respective) sunt quae circa 600 metrorum attingunt. Clivus regionis prominentia et hydrographiam dividit. Accessiones in Orientem fluentes navigabiles non sunt.

Fluminis Paraquarii Septemtrione Tzacum Boreale est quod Paraquariensis portio Tzaci Magni est. Tzacum Boreale, 237 800 km² latum, immensa planities est quae antiqui maris fundus, postea cum sedimentis argillarum et harinarum fluminis aquis ex Antisensi cordillera apportatarum, fuisse supponitur.

Clima[recensere | fontem recensere]

Paraquariae clima, generatim, subtropicale est, exceptis aliquibus Tzacensis regionis tractibus, cum temperatura Medii Oropedii simili, scilicet calida umidaque. Civitas Capricorni tropici in medio prope Conceptionem scinditur. Medius et planus Paraquariae locus, vix sine naturalibus repagulis, rapidis calidorum ventorum in Aequatoria ortorum et frigidorum ventorum ex Argentina venientium effectibus favet, quod magnas thermicas variationes causat.

Aestate, temperaturae inter 26 °C et 33 °C et hieme inter 15 °C et 26 °C variat. Media temperatura 23 °C est, dum absoluta maxima 41 °C et minima 1 °C est. Differentia inter mediam aestatis temperaturam et hiemis 6 °C est. Paraquariensis climatis peculiaritatum una magna temperatura aestate sensa, praesertim regione rurum et Tzaci et intensum frigus est quod hiemali periodo accidit.

Creberrimae et fere semper copiosae pluviae in Paraquariensi territorio. Civitatis magnitudo pluviarum quantitatem afficit, tempus siccum praecipue in finibus Boliviae et Argentinae aggravans. Maximus index pluviarum in Oropedio Paranae, cum 2 000 mm in anno, putari potest. In capite, Assumptione, 1 300 mm et in Tzaco 800 mm pluit. Pluviarum densationis menses December, Ianuarius et Februarius sunt, dum per hiemis menses pluit.

Hydrographia[recensere | fontem recensere]

Fluminis Paraquarii topia.

Paraquariensis retis hydrographici peculiaritas numerosorum fluminum praesentia est quae valde ad oeconomicam et politicam reipublicae vitam referuntur. Flumina plerosque Paraquariae limites formant et eius principallima vecturae media constituunt. Occidentalis, Meridionalis et Austrorientalis limites cum Argentina fluminibus Ornithopotamo, Paraquario et Parana (Hispanice: Pilcomayo, Paraguay et Paraná respective, Guaranice: Araguay, Paraguái et Parana respective) designantur dum flumina Paraquarium, Apa, et Parana rempublicam a Brasiliam Septemtrione et Oriente separant.

Paraquarium et Parana praecipui civitatis amnies sunt. Primum in Brasiliensibus terris oritur et extensas alluviales planities transit, rempublicam in partes duas (Orientalem et Occidentalem) dividens. Crebro exundat, riparum terrena inundans et immensas paludes formans. Varias accessiones accipit inter quas Tebiquarium, Ypaneum (Hispanice: Tebicuary et Ypané respective et Guaranice: Tevikuary et Ypane), Orientali ripa, et Ornithopotamus, Aguarayum Guazum, Viride, Nigrum (Hispanice: Pilcomayo, Aguaray Guazú, Verde et Negro respective et Guaranice: Araguay, Aguaray Guasu, Verde et Negro respective), Occidentali ripa, excellunt. Flumen Parana, ex Oropedio Brasiliensi proveniens, initio valde abruptum est cum nonnullis ponderis aquae deiectibus, inter quos Saltus Guairae sive Saltus Septem Deiectuum, in Brasiliensi parte, qui abiret cum Aggeris Itaipuviensis munere.

Paraquarienses lacus periegetice ponderis sunt, inter quos Ypacaraium (Hispanice: Ypacaraí; Guaranice: Ypakarai), 22 km latum, et lacus Ypoa (Hispanice: Ypoá; Guaranice: Ypoa), 100 km in Assumptionis Meridiem situs.

Flora[recensere | fontem recensere]

Tzacensia topia in Paraquaria.

Paraquariae territorium tres regiones cum peculiaribus vegetatione secundum differentiam in pluviometrica praecipitatione habet. Silvae, tzacum, et rures habet. Silvae in Regione Orientali, praesertim in vallibus prope magna flumina sunt ubi ligna dura sunt velut astronium, cedrus, anadenanthera colubrina et talebuia inter alia. Rures media civitate sunt ubi magni pecuarii fundi sunt magna naturalium pabulorum varietate utentes inter quae multae poaceae. In ista rurum regione quoque diversae silvae iuxta fluminum oram sunt.

Iam tzacensis regio poaceis et silvis prope flumen Paraquarium formatur. Quebracho regionis propria arbor est e qua taninum extrahitur, quod, magni commercialis ponderis, praesertim in Statunitensi et Britannico mercatibus venditur. In siccissimis Tzaci regionibus arbusculae et gigantei cacti sunt. Secundum clima, soli genus et vegetationem, Tzacum inhospita regio 60% reipublicae territorii occupans putatur.

Rura, circiter 20% Paraquariensis superficiei occupantia, prima capta sunt. Nihilominus, ultimis decenniis silvae a colonis quoque incoli coeperunt qui extensas soiae plantationes ibi severunt quae, praesertim per Brasiliensem portum Paranaguae exportatur. Milia Brasilienses coloni in Paraquaria, praecipue in limitibus, se velut fundorum domini aut rurales operarii statuerunt.

Fauna[recensere | fontem recensere]

Paraquariensis fauna, Brasiliensis Regionis Centroccidentalis similis, oncam, creberrima in Tzaco, pecari, cervum, dasypum et tamanduam includit. Multae tropicales passeriformium et avium speciei velut rheae, cariamidae, Ardea (avis)ardeae, ramphastidae et psittacidae sunt.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Exportationes Importationes
Civitas Percentatio? Civitas Percentatio
Brasilia 39,0 % Argentina 25,4 %
Uraquaria 14,0 % Brasilia 24,5 %
Argentina 11,0 % Uraquaria 3,8 %
Aliae 36,0 % Aliae 46,3 %

Paraquaria oeconomiam mercatus habet ubi informalis campus praecipuus est qui ex vicinis rebus publicis importatorum sumptus subfructuum reexportationes et milium microsocietatum mercatoriarum et ambulantium venditorum activitates includit. Dato informalis campi pondere, accuratas oeconomiae aestimationes et mensuras facere difficile est.

Sed Paraquariae oeconomia a Brasilia, vicina Orientali sua, multum dependet. Pleraeque importationes civitatem per portum Paranaguae (Lusice: Paranaguá) ingrediuntur. Urbs Orientis (Hispanice: Ciudad del Este; Guaranice: Táva Kuarahyresẽme) tertia area sine vectigalibus maxima in mundo post Hongcongum et Miamiam est. In civitate agger Itaipuviensis est, qui maxima lithocollae structura et maximum energeticum ergasterium in mundo est.

60% Producti Domestici Grossi e commercio cum Brasilia surgit. Reliquum e commercio cum Argentina et aliis Mercatus Communis Meridiei (Hispanice Mercosur; Guaranice Ñemby Ñemuha) sociis surgit ad quem ex anno 1995 pertinet.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Paraquarienses vectura publica praesertim utuntur quae laophoriis circulantibus et totam urbem capitalem praeter interconectendum Magnam Assumptionis urbani territorii urbibus tegentibus geritur. Etiam intestina laophoria cum ponderis classibus in praecipuis reipublicae urbibus sunt.

Spatii longi et internationalia laophoria e Statio Laophorica Assumptionis (Hispanice: Terminal de Ómnibus de Asunción), maxima in civitate, expediuntur, quae, strategice sita, eam omnibus Paraquariensibus departimentis conectit ubi laophoricae societates diurna itinera in Argentinam, Brasiliam, Boliviam, Chiliam et Uraquariam faciunt.

Propter flumen Paraquarium iuxta urbem Assumptionem fluit quae fluvialem portum media in urbe situm possidet. Portus Assumptionis intra sinum invenitur ubi maxima onerum ex importationibus venientium quantitas accipitur praeter missionem exportationum, Paraquariensis operis vis fructuum. Alii minores portus in Vico Saxoniae (Hispanice: Barrio Sajonia) Assumptionis inveniuntur et alius in portu Itá Enramada, in urbe Lambarei (Hispanice: Lambaré; Guaranice: Lambare), in Urbe Orientis (Hispanice: Ciudad del Este; Guaranice: Táva Kuarahyresẽme) est.

In Luquepoli (Hispanice: Luque; Guaranice: Lúke), in urbis Assumptionis territorio, Aeroportus Internationalis Silvii Pettirossi (Hispanice: Aeropuerto Internacional Silvio Pettirossi) invenitur qui volatus in praecipuas Coni Australis urbes habet et inter suas destinatas urbes Bonaëropolis, Montevideo, Puncta Orientis, Urbs Fluminensis, Urbs Paulistana, Urbs Sanctiacobi, Urbs Iquiquensis, Lima, Sancta Crux, Curitiba et Cochabamba sunt.

Secundus aeroportus maximi ponderis in Paraquaria Aeroportus Internationalis Guaraniticus (Hispanice: Aeropuerto Internacional Guaraní), in Urbe Orientis situs et directos volatus in Assumptionem, Florianopolin et Urbem Paulistanam habens, est.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Plerique incolae domicilium in Assumtione et eius urbano territorio habent.
Paraquariae incolarum evolutio, secundum data OAA anni 2005, in milibus incolarum.
Paraquariae aetatum pyramis, anno 2005.

Ethnice, culturaliter et socialiter, Paraquaria incolas heterogeneissimos in America habet. Socialiter et Guaranitica et Hispanicae colonialis epoches culturis afficitur. Et Lingua Guaranica, a 90% incolarum intellecta, et lingua Hispanica publicae civitatis linguae sunt.

Secundum magnam fecunditatem, Paraquaria incolarum structuram praecipue iuvenem spectat. E quibusque hominibus, quattuor homines minus quam 15 annos nati sunt (2 339 000) et incolae inter 15 et 29 annos quartam omnium incolarum partem repraesentant.

Parum constans sed significativa peregrina immigratio Germanorum, Italorum, Hispanorum, Arabum, Brasiliensium et Argentinorum peculiariter et significative Paraquariae evolutionem, praesertim id quod ad oeconomiam attinet, affecit.

Paraquarienses dissimiliter per totam civitatem distribuuntur. Plerique incolae Regionem Orientalem incolunt ubi Assumptio, caput et maxima urbs, praeter varia departimenta, est. Tzacum sive Regio Occidentalis, circa 60 centesimas territorii continens, minus quam 2 centesimas incolarum habet.

Ex anno 1950 Paraquariensium numerus (3,7 vicibus) triplicatus est, e circa 1 300 000 die Publicus Incolarum et Domiciliorum Census in 4 152 588 hominum anno 1992 transeuns cum librata distributione inter urbanas ruralesque areas (50,3% et 49,7% respective).

Eius urbes cum maximo incolarum numero Assumptio cum circa 618 000 incolarum, Urbs Orientis cum 356 000 incolarum, Sanctus Laurentius cum 320 000 incolarum, Lambareum cum 160 000 incolarum, Ferdinandus de la Mora cum 130 000 incolarum, Capiata cum 195 000 incolarum, Incarnatio cum 105 000, Luquepolis cum 298 225 incolarum et Petrus Ioannes Caballero cum 110 000 incolarum sunt. In summa, aestimativus Assumptionis et eius urbani territorii incolarum numerus circa 1 953 000 hominum est.

Urbes Maiores[recensere | fontem recensere]

Locus
Urbs
Departimentum
Incolae (2002)
view · talk · edit


Assumptio
Assumptio
Urbs Orientis
Urbs Orientis

1 Assumptio - 512 112
2 Urbs Orientis Superior Parana 222 274
3 Sanctus Laurentius Centrale 204 356
4 Luquepolis Centrale 170 986
5 Capiata Centrale 154 274
6 Lambareum Centrale 119 795
7 Ferdinandus de la Mora Centrale 113 560
8 Limpidum Centrale 73 158
9 Gnembyum Centrale 71 909
10 Incarnatio Itapua 67 173
11 Marianus Roque Alonso Centrale 65 229
12 Petrus Ioannes Caballero Amambayense 64 592
13 Minga Guazu Superior Parana 60 790
14 Villa Elisa Centrale 53 166
15 Caaguazuvium Caaguazuvia 48 941
16 Colonellus Oviedo Caaguazuvia 48 773

Cultura[recensere | fontem recensere]

Terereum (Hispanice: Tereré, Guaranice: Terere).

Lingua Guaranica[recensere | fontem recensere]

Lingua Guaranica familiae Tupi-Guaranicae lingua est qua circa quattuor miliones hominum (duobus milionibus patrius sermo est) in Paraquaria loquuntur. Guaranica lingua officialis Paraquariae in Constitutione anni 1992 declarata est, eundem locum Hispanicae occupans. Antea, Guaranica lingua publica secundum Constitutionem erat. Ut Guaranica scriptionem possideret ad Latinas litteras adaptandum fuit.

Musica[recensere | fontem recensere]

Frontiscipium Theatri Municipalis.

Paraquariensis musica est particularrima,? quamquam una civitas in America Meridionali est ubi plerique incolae autochthonicae originis lingua loquuntur, eius musica Europaeae originis tota est.

Instrumenta populo gratissima sunt cithara Hispanica et harpa. Paraquariensis harpa multam diffusionem habuit et in plurimis mundi rebus publicis nota est.

Eius genera sunt cantus Parquariensis sive polca (Hispanice: canción Paraguaya sive purahei) et guarania, distincta lento cantu, qui nuper ab Iosepho Asunción Flores annis circiter 1920/1930 evolutus est et cuis nonnulla exempla sunt: India, Recuerdos de Ypacaraí, Mi dicha lejana, etc. Praelatae compositiones ut harpa perficiantur onomatopoeietici et fortes Güyra campana, Tren lechero inter alia sunt.

Saltationi vivaces polcae et polcae galopata (Hispanice: vivas polcas et polcas galopadas) sunt. Polca parium saltatio est, dum galopae a feminarum, galopariarum nominatarum, circulo saltantur quae gyrant circum formantes, cum hirniola aut vaso in manibus oscillantes. Polca galopata celeberrima La Galopera est.

Aliud varians saltatio lagoenae (Hispanice: danza de la botella) est, ubi praecipua saltatrix adhuc cum decem lagoenis in capite una supra aliam saltat. Etiam valsati (Hispanice: valseados), localis valsarum versio, sunt, inter quos v.g. El Chopí, Santa Fe, Taguató, Golondrina, etc.

Paraquariensis musicae celeberrimorum exponentium unus Ludovicus Albertus Paranensis fuit qui varia itinera circularia per Europam et reliquum mundum per amplius 30 annos fecit.

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Saltus Crystallum (Hispanice: Salto Cristal).

Paraquaria excellit quia periegetica attractio salutatoribus quietem et tranquillitatem quaerentibus est in civitatis intestinis, in fundis ruralem periegesin offerentibus et qui naturalibus attractionibus incomparabilibus circumdantur quae usque ad hodie servantur velut colles, lacus et cataractae qui optimi ad requiescendum sunt.

Commercialis periegesis amplie extensa est et Urbs Orientis (Hispanice: Ciudad del Este; Guaranice: Táva Kuarahyresẽme) locus electus a regionis periegetis emptionibus, praecipuo urbis oeconomico reditu, est. In Assumptione diversissimae et exigentissimae gastronomicae, xenodochicae, et commerciales diaconiae optimae qualitatis inveniuntur.

Paraquaria usque ad hodie pleraque historica aedificia servat, coniuncta amplis et cum arboribus viis principalibus in capite, quod maximam sedem commercialium, thermopoliorum, cinematographeorum, aleatoriorum, theatrorum, et otii locorum infrastructuram in civitate possidet.

Ex Incarnatione excursiones in Iesuiticarum missionum parietinas saeculorum XVII et XVIII discedunt.

Merces manu factae[recensere | fontem recensere]

Culturarum diversitas in Paraquaria constantem et expansivam mercum manu factarum evolutionem permittit. Ex Indigenica traditione pulchra opera naturalium fibrarum, lignorum nobilium, seminum, pennarum et aliarum naturalium materiarum erumpunt, scilicet tapeta texta, cophini, murenulae et aliorum operum excellentis perfectionis.

Inter Paraquarienses merces manu factas mundissima textilia quoque eminent sicut acupictura aopoenus (Guaranice: ao po'í) nominata, denticulatum gnandutium (Guaranice: ñanduti) appellatum, iocalia in aurea et argentea diatreta, calices corneae caelatae, cubilia pensilia, scalpturae ligneae, figlina et magnus aliorum operum numerus in quibus opificum creativitas et ars excelunt.

Religio[recensere | fontem recensere]

Principalis religio inter Paraquarienses Catholica est, propter, praesertim, evangelizationis processum a missionariis gestum ad Indigenas et relictos reipublicae incolas per saecula XVI, XVII et ineuns XVIII. Etiam sunt Mennonitae et aliae Protestantes minoritates.

Quamquam iam de Catholicae praedominantis culturae mutatione in Protestanticam aliam loqui potest, inter Protestanticos circulos Mennonitae excellunt, qui ultima praesidiali periodo significativa munera in gubernatione occupare coeperunt. Quod Nonnulli periti ad separationem ecclesiae a civitate Constitutionis Nationalis anni 1992 referunt.

In praesenti, processiones ad Virginem Urbis Post Montem (Hispanice: Virgen de Caacupé) versus basilicam quoque 8 Decembris fiunt. Quoque processiones ad Virginem Itaquae (Hispanice: Virgen de Itacuá) fiunt. Etiam Protestantium, Iudaeorum, Musulmanorum et Indigenarum religionum circuli qui regionem incolunt sunt.

Media communicationis[recensere | fontem recensere]

In Paraquaria libertas sermonis et libertas preli Constitutione Nationali proteguntur. In civitate ampla mediorum communicationis oblatio incolis est, maxima pars characteris privati et pertinens ad magnos pecuniariorum conlocatorum circulos cum opibus capitalibus reipublicae et peregrinis, qui praeterea varia media suis corporativis retibus haesa possident. Capiti librariae quoque et domi editoriae sunt.

Diaria[recensere | fontem recensere]

Diaria in toto reipublicae territorio eduntur, inter quae excellunt ABC Color, Última Hora, La Nación, Crónica, Popular, Diario TN Press, Diario Vanguardia.

Telecommunicationes[recensere | fontem recensere]

Pleraque Paraquariensia telephona fixa in Assumptione, Incarnatione et Urbe Orientis disponuntur, quorum diaconia a societate Copaco (Compañía Paraguaya de Comunicaciones) praebetur, quae Interretis et datorum transmissionis diaconias quoque suppeditat. Interretialis diaconia, praeterea, a numerosis privatis PDI societatibus suppeditatur, lineae commutatae, connexionis sine filis, ADSL et IMAM diaconias offerentibus.

Paraquaria quattuor societates gestabile telephonum praebentium habet: Tigo, Telecom Personal, Vox, et Claro, operimentum ad amplius 95% territorii zonarum habitatarum in republica offerentes secundum ultima rationaria. Haec operatra gestabilis telephoniae et datorum transmissionis diaconias cum technologiis GSM, EDGE, 3G (UMTS) et 3.5G (HSDPA) offerunt.

Quattuor gestabilis telephoniae sociatates 16% venditiones in primo anni 2009 trimestri auxerunt cum 5 954 388 linearum gestatibilium in civitate. Ergo 99.99% Paraquariensium lineam cellularem possidet, quod telecommunicationum profectum et constans oeconomicum incrementum hoc campo reflectit.

Stationes radiophonicae[recensere | fontem recensere]

Magna privatarum stationum radiophonicarum quantitas in Paraquaria est, pleraeque holdingum integrantes, in AM et FM operantes, inter quas Ñandutí AM, Cardinal AM, Rock&Pop FM et La Estación FM eminent, duae primae cum operimento paene totius territorii habitati. Radio Nacional del Paraguay statio publica et unicum communicationis medium civitarii characteris in republica est. In AM operat et maximum territoriale operimentum possidet.

Alternativae communitariae stationes radiophonicae sine lucri proposito, a communitariis organizationibus gestae, sunt, quae ex organizatis communitatibus surgunt quae eis instrumentis utuntur ut meliores suarum communitatum vitae condiciones et visibiliores suas realitates cum editoriali linea libera faciant. Haec radiophonicae stationes Societati Paraquariensi Communicationis Communitariae (Hispanice: Asociación Paraguaya de Comunicación Comunitaria, COMUNICA) sociantur.

Televisifici tramites[recensere | fontem recensere]

In summa sex aerei praecipui tramites et unus caplaris sunt, ex Assumptione aut e Magna Assumptione toti civitati transmittentes. Tramites inferiores sunt:

Hi tramites reipublicae productionis programmata plerumque, series, televisificas fabulas, telediurna et documentaria inter alia offerunt. Praeter solutae digitalis televisionis incursionem, quae toti capitis urbano territorio operimentum dat, sicut resultationem caplares? tramites cum reipublicae programmmatibus productionibusque pleramque civitatis televisionem componentibus suppeditans, praeterea alii loci tramites in aliis urbibus sunt, qui plerique tramitibus supra memoratis ad emittenda programmata sociantur.

Ludi athletici[recensere | fontem recensere]

Ludus athelicus exercitissimus? et populo gratissimus est pediludium. Turma reipublicae sive selectio Paraquariensis Cantharum Americae anno 1953 et anno 1979 bis consecuta est et nomisma argenteum, unum nationis in praesenti, in Olympiis Atheniensibus anni 2004 obtinuit et septiens Cantharum Mundanum Pediludii participavit.

Paraquaria Confoederationis Americae Meridionalis Pediludii (Hispanice Confederación Sudamericana de Fútbol, Conmebol) in Luquepoli (Hispanice Luque ; Guaranice Lúke) sedes est.

Post pediludium, ludus athleticus cum maximo sectatorum numero rallyum est, cuius eventus traditionallimus? Rallyum Trans Tzacum est quod ex anno 1971 certatur. Alii ludi athletici exerciti harpastum, canistriludium, pillamalleus, et teniludium sunt, quorum duorum ultimorum praecipui repraesentantes Carolus Franco in pillamalleo et Victor Pecci in teniludio sunt. In pediludio, pedilusores notissimi sunt Rochus Santa Cruz, Salvator Cabañas, Nelson Haedo Valdez, et Anscharius Cardozo.

Architectura[recensere | fontem recensere]

Altissimum capitis aedificium per fere dua decennia Turris Wilson (Hispanice Torre Wilson), inter annos 1993 et 1994 constructa et 107 metrorum alta cum 33 tabulatis, fuit, et aedificio Turris Iconis (Hispanice Torre Ícono sive Ícono Loft's) cum 37 tabulatis et 126 metrorum alto substitutus est. In praesenti in operis perfectionis phasi proximae inaugurationi invenitur, dum aedificium populo plerumque ut insugurationes eius visant aperitur.

Turris Icon cum ultima antiseismica technologia aedificatus est: ventos adhuc 200 km/h tolerare potest, et oscillationes fere imperceptibiles secundum architectum Carolum Gómez erunt. Cuius exclusiva architectura et lineamenta Assumptionis horizontem exhilarat. Super sua antecedente, Turri Wilson, excellit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg