Nova Zelandia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
New Zealand
Aotearoa
Vexillum Novae ZelandiaeInsigne
Situs Novae Zelandae
Lingua publica Lingua Anglica et lingua Maoriana
Caput Vellingtonia
Urbs maxima Aucopolis
Hymnus nationalis: Defendat Deus Novam Zelandiam et God Save the Queen
Status rei publicae Democratia cum concilio legum latorum
Area 268 680 km²
Numerus incolarum 4 151 600 (30 Septembris 2006)
Spissitas incolarum 15 incolae pro km²
Dies qua civitas Germania condita est 6 Februarii 1840
Moneta Dollarium Novae Zelandiae (NZD)
Circulus temporalis UTC+12h
Vehiculorum insigne NZ
Interretis abbreviatio .nz
Praefixum telephonicum +64
Carta Novae Zelandiae, maiores insulas monstrans

Nova Zelandia[1][2] (Anglice New Zealand, Maorice Aotearoa) est civitas insularis Oceani Pacifici Australis, duabus terrarum praecipuarum massis formata, quae communiter Insula Septentrionalis et Insula Meridiana vocantur, et multis minoribus insulis, inter quas Insula Stewartiana (Anglice Stewart Island ; Maorice Rakiura) conspicuae sunt. Nomen indigena Novae Zelandiae est Aotearoa 'Longa Candidaque Nubes'. Inter Neozelandica dominia sunt insulae Cook et Nive (se libere consociatione gubernantes), Tokelau, et Provincia Rossiana, Neozelandica vindicatio in Antarctica.

Nova Zelandia sua geographica segregatione insigniter? est: circiter 2000 km Australiae austro-oriente per mare Tasmaniae sita et suae vicinae proximae septemtrione Nova Caledonia, Insulae Vitienses et Tonga sunt. Propter suam segregationem, Nova Zelandia distinctum faunae aviumque circumiectum evolvit, quarum aliquae exstinctae sunt, adventis hominibus et mammalibus ab eis introductis.

Plerique Neozelandienses ascendentes Europaeae habent, dum autochthones Maorienses maximus allophylus sunt. Asia et Polynesii haud Maorienses etiam significativi allophylus, praesertim urbanis in regionibus, sunt. Plerique incolae Anglice loquuntur, quamquam Anglica et Maoriana sunt linguae publicae.

Nova Zelandia civitas bene composita est, quae in optimo loco est inter internationales comparationes de indice evolutionis humanae, qualitate vitae, exspectatione vitae, alphabetizatione, indice educationis, pace, prosperitate, libertate oeconomica, faciendorum negotiorum facilitate, corruptionis defectione, libertate preli, et civilium libertatum et politicorum iurum tutela. Suae urbes etiam in mundo habitabilissimae habentur.

Elizabeth II velut regina Novae Zelandiae est dux civitatis, et a caerimoniali Gubernatore Generali, subsidiarias potestates tenenti, repraesentatur. Regina nullum verum politicum pondus, et suum munus essentialiter? est symbolicum. Potestas politica a democratice electo Consilio Legatorum (Anglice House of Representatives) a primo ministro, civitatis duce gubernationis, ducto retinetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Colonizationis primordia[recensere | fontem recensere]

Populus Maoriensis, Polynesicae originis, archipelagus e saeculo quarto decimo occupant. Anno 1642, Batavus Abel Tasman occidentale harum insularum litus attigit, quas "Novam Zelandiam" honore Batavae provinciae Zelandiae nuncupat. Inter annos 1769 et 1770, Iacobus Cook nomen duabus insulis praecipuis dedit. Ineunte saeculo undevicensimo, earum evangelizatio a Britannicis Catholicis et Protestantibus missionariis coepit. Ab anno 1838, Britanniarum Regnum Novam Zelandiam colonizare decernit.

Conflictus et evolutio[recensere | fontem recensere]

Britanni tunc suam dominationem Maoriensibus ducibus imposuerunt per Pactum Aquarum Lacrimabundarum (Anglice Treaty of Waitangi ; Maorice Tiriti o Waitangi) anno 1840 quod populo Maoriensi terrarum usufructus fidem dabat, dum Gulielmus Hobson primus gubernator anno 1841 factus est. Colonizatio, systematice ab Eduardo Gibson Wakefield instructa et in autochthonum detrimento, Bella Maorica (inter annos 1843 et 1847 et 1860 et 1870) provocat. Constitutio anni 1852, anno 1870 corroborata, coloniae magnam autonomiam defert. Oeconomia ad magnas alituram et exportationem carnis, lanae et lacteorum fructuum in Europam vertit. Decennii 189 recessio et suffragii universalis instauratio anno 1889 in postetatem ascensui Factionis Liberalis favet. Aera liberalis (inter annos 1891 et 1912) clara politicae vitae democratizatione, syndicalismi et proficientis legislationis socialis applicatione evolutione notatur. Anno 1907, Nova Zelandia liberata est.

Ex alio bello in aliud[recensere | fontem recensere]

Natio primi belli mundani proelia participavit et noxae bello causatae graviter demographiam oeconomiamque affecere. Neozelandienses, coniunctim cum Australia et Britanniarum Regno, mandatum a Societate Civitatum super Samoae et Naurus insulas impetraverunt. Nova Zelandia dure universali anni 1929 discrimine affecta est. Factioni Nationali (Factionis Liberalis et Factionis Reformationis coniunctioni) anno 1935 Factio Laboris successit. Primus minister Michael Iosephus Savage expeditionum prosperitatem instaurare, opera publica perficere et industriam evolvere consecutus est. Neozelandienses strenue secundum bellum mundanum in Europa participavere.

Ex anno 1945[recensere | fontem recensere]

Post Iaponicas clades anno 1945, Nova Zelandia in animo Asiae Meridiorientalis et Pacifici solida socia esse habet. Anno 1951, cum Civitatibus Foederatis et Australia tripertitum pactum obsignat quod "Consilium Pacificum" sive ANZUS statuit.

Laboristis succedens, Factio Nationalis potestatem inter annos 1949 et 1957 et inter 1960 et 1972 capit. In externa negotia regrediens, Factio Laboris diplomaticas rationes cum Communistica Sina anno 1972 statuit et contra Franciae nuclearia experimenta in Pacifico reclamat.

Denuo in potestate anno 1975, Factio Nationalis sua proposita, praesertim de industrialibus energeticisque rebus evolvit. Annorum 1984 et 1987 comitia maiorem partem Laboristis dant quorum dux, David Lange, primus minister usque ad annum 1989 factus est. Similiter Australianarum Laboristarum, David Lange intensivam liberalizationis rationem duxit. Mercatus nummarios liberalizavit, nationalem oeconomiam aperuit, numerosas societates privatizavit et tributa privatorum virorum societatumque levavit, pro gravi sociali compensatione, etiam hoc casu. Internationalibus in rebus, "novam inventionem" ambitus Novae Zelandiae contribuit.

Parvarum insularium civitatum, praecipue Polynesiarum, oratrix mundana in scaena esse conata, reclamationes contra regionis "nuclearizationem" ductat et anno 1986 accessum in Neozelandienses portus Statunitensibus navibus arma atomica portantibus aut propulsionis nuclearis interdicit. Haec positio gravem crisin in rationibus inter Civitates Foederatas et Novam Zelandiam et archipelagi exclusionem ab ANZUS provocat.

Anno 1989, David Lange Galfrido Palmer munus cedit, sed Laboristae eius profectionem Octobre anni 1990 non superant et Conservativorum victoria coram adsunt, quorum dux, Iacobus Bolger, primus minister factus est. Qui in liberali Laboristarum experientia perseverat et nationalis oeconomiae salubritatem velut gubernativae actionis prioritatem servat. Nova Zelandia, conclusa Iulio anni 1990 teloniali? coniunctione cum Australia, velut haec civitas, difficultates adiunctas convictui inter Europaeae originis incolas et autochthones experitur. Pacti Aquarum Lacrimabundarum (Anglice Treaty of Waitangi ; Maorice Tiriti o Waitangi) anni 1840 celebratio, Februario anni 1990, occasio ad renovandas intercessiones Maoriensium (13% Neozelandiensium) contra huius pacti praescripta fuit.

Simul cum gubernativis securitatis agenturis Australiae, Canadae, Britanniarum Regni et Civitatum Foederatarum, suo in territorio cum systemate ECHELON telecommunicationes intercipientium stationum unam possidet, quae ab Agentura Securitatis Nationalis Civitatum Foederatum Americae (Anglice: NSA) ducitur. Systematis ECHELON statio civitatis in Ostio Cargillensi est, et Neozelandiense Grapheum Securitatis Communicationum Gubernativarum (Anglice: Government Communications Security Bureau) responsale? stationis organum est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Nova Zelandia. Despectus ex satellite.

Nova Zelandia a duabus praecipuis insulis et plurimis parvis, quarum aliquae valde longinquae, composita est. Tota area est 268 680 km², parum minor Italia, Iaponia, aut Britanniarum Regno. Civitas se trans amplius 1600 chiliometrorum iuxta praecipuum Septemtrionalem-Boreorientalem axem cum circa 15 134 chiliometrorum litoris estendit.

Insula Meridiana (Anglice South Island ; Maorice Te Wai-pounamu) maxima terrae massa est et iuxta suam longitudinem Alpibus Meridianis dividitur, quarum maximum cacumen Mons Cook, 3754 metrorum altus, est. In Insula Meridiana duodeviginti cacumina amplius 3000 metrorum alta sunt. Insula Septentrionalis minus montuosa meridiana est, sed vulcanismo distinguitur. In Insula Septemtrionali, maximus mons, Cavum Clamosum (Anglice et Maorice Ruapehu et 2797 metrorum altum), activus conus vulcanicus est. Insula Stewartiana (Anglice Stewart Island ; Maorice Rakiura) minima et meridianissima in tota republica est, cum? area parum maiori quam communis Brasiliensis Urbis Paulistanae.

Mons Cook (Anglice: Mount Cook ; Maorice: Aoraki) maximus mons in Nova Zelandia est.

Clima amoenum est, temperaturis raro sub 0 °C aut supra 30 °C. Quotidiana media temperatura Vellingtoniae, quae caput et media in civitate sita est, 5,9 °C hieme et 20.3 °C aestate est.

Remotissima a terris proximis, Nova Zelandia, inter terrestres considerabilium telluris dimensionum massas, ea quae separatissima est. Suae proximae vicinae Australia ad boreoccidentem, Nova Caledonia, Insulae Vitienses, et Tonga ad septentriones sunt.

Propter suam segregationem, Nova Zelandia unicum oecosystema evolvit, cuius distinctissima proprietas in quorumvis terrestrium mammalium privatione, usque ad Polynesiam colonizationem et exceptis tribus chiropterorum speciebus, consistebat. Plurimae oecotheses quae plerumque mammalibus occupatae essent avibus occupabantur, inter quas apteryx (volare non potens) et dinornithidae. Dinornithidae, nunc exstinctae, usque ad trium metrorum altitudinem crescere poterant. Apteryx et propria endemicarum silvarum pterophytorum sunt civitatis symbola. Nova Zelandia etiam est sedes sphenodontis, antiquae reptilis speciei, et vetarum (insectorum Anostostomatidarum Rhaphidophoridarumque familiarum), amplius octo centimetra longitudinis attingere potentis.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Ethne et immigratio[recensere | fontem recensere]

Novae Zelandiae historicus numerus incolarum (nigro) et proiectum incrementum (rubro).

Nova Zelandia circiter 4.3 milliones incolarum habet quorum 78 fere centesimae se cum Europaeis ethnesi agnoscit. Europaeae originis Neozelandienses collective Pacehae (Anglice et Maorice Pākehā) nominantur; hoc vocabulum generatim ad Europaeae originis Neozelandienses refert sed aliqui Maorienes eo ad referendum ad omnes Neozelandienses non Maorienses utuntur. Plerique Pacehae Britannicae aut Hibernicae ascendentiae sunt, quamquam significativa Batavica, Dalmatica, Italica et Theodisca immigratio iuxta cum indirecta Europaea immigratione per Australia, Americam Septemtrionalem, Americam Australem et Africam Australem fuit. Secundum anni 2006 census proiectiones, anno 2026 Pacehae pueri 64% omnium Neozelandiensium, conlati cum 73 centesimis anni 2006, constituent. Maorienses pueri 18 centesimae, conlati cum 9 centesimis et 12 centesimis respective? anni 2006, constituent. Index fertilitatis e Martio anni 2009 2.2, pro femina, conlatus cum approximate duobus proximis triginta annis, erat cum toto ortuum numero maiore quam quocumque ex anno 1961. Secunda fertilitatis aestimatio 2.02 pueri pro femina erat. Index fertilitatis diminuendus esse in proximis quadraginta annis exspectatur, secundum aliam aestimationem. Exspectatio vitae cuiusvis pueri anno 2008 nati 81.9 annorumm puellae et 77.9 annorum puero erat. Exspectatio vitae ortu (tam viris quam feminis) ex octoginta annis in octoginta quinque annos anno 2050 augenda esse praedicitur. Praeterea, mortalitas infantilis substantialiter ex anno 2009 in 2050 deminuenda esse exspectatur. Dum totus numerus incolarum in 5 349 000 anno 2050 augendus esse exspectetur, media aetas (dimidium incolarum iuvenum et dimidium senum) e 36 annis anno 2009 in quadraginta tres annos anno 2050 ascendet et percentatio incolarum sexaginta annos natorum et seniorum e 18 centesimis (anno 2009) in 29 centesimis (anno 2050) ascendet.

Historicus numerus incolarum
Anno Numerus incolarum
1850 131 900
1871 256  300
1900 802 200
1910 1 040  500
1920 1 242 400
1930 1 493 000
1940 1 637 300
1950 1 909 100
1960 2 377 000
1970 2 819 600
1980 3 144 000
1990 3 362 500
2000 3 832 900
2009 4 319 932
2015aest 4 492 000
2025aest 4 831 000
2050aest 5 349 000
Fertilitatis, exspectationis vitae, mortalitatis infantilis proiectiones
2005–2010 2010–2015 2015–2020 2020–2025 2045–2050
Fertilitas (pueri pro femina) 2,02 2,02 1,95 1,88 1,85
Exspectatio virae ortu (annis) 80 81 82 82 85
Mortes infantiles pro 1000 vivorum ortuum 4,6 4,2 3,9 3,7 2,7

Indigenae Maorienses praecipuum non Europaeum ethnos sunt, cum 14.6 centesimae incolarum anni 2006 censu. Dum incolae plus quam unum ethnos eligere possunt, exigue amplius dimidium (53%) omnium Maoriensium incolarum se solum Maoriense identificavit. Homines se cum Asia ethnesi? identificantes? rationem 9.2 centesimae incolarum reddunt, cum incremento e 6.6% anni 2001 census, dum 6.9 centesimae hominum insularum Pacifici originem habent. (Haec percentationes 100% superant quia homines se cum plurimo quam uno ethnei identificare? possunt.)

Ratio immigratoria Novae Zelandiae relative? aperta est; gubernatio se numeri incolarii incremento 1 centesima pro anno dedit. Inter annos 2008 et 2009, scopus 45 000 hominum a Diaconia Immigrationis Novae Zelandiae positus est (cum tolerantia 5000). 23 centesimae incolarum ultramarinum natum est, unus inter maximos indices in mundo. In praesenti, immigrantes e Britanniarum Regno et Hibernia maximum circulum constituunt, quorum 29 centesimae transmarinum natum est, sed immigrantes a plurimis civitatibus et magis magisque ab Asia Orientali (praesertim a Sina continentali, sed etiam cum substantiali numero a Corea, Taivania, Iaponia, et Hongcongo) abstrahuntur.

Dum demonymum Neozelandiensis sive Neozelandicus est, se haud sollemni more Apteryges (Anglice Kiwis  ; Maorice Kiwi) nuncupant.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Usque ad annum 1987, Anglica erat unica Neozelandica lingua publica, et adhuc in plerisque locis iam praevalet; Maorica sub Lege Linguae Maoricae anni 1987 et chironomia Novae Zelandiae sub anni 2006 Lege Chironomiae Novae Zelandiae linguae publica factae sunt. Ambae officiales linguae amplissimum usum habent; 98% incolarum Anglice et 4.1% Maorice loquitur. Samoana locutissima non publica lingua (2.3%) est, quam Francogallica, Hindica, Quantunica et Mandarinica sequuntur.

Nova Zelandia indicem alphabetismi adulti 99% habet, et 14.2% adultorum baccalaureatum aut titulum superius habet. Ad 30.4% incolarum aliqua secundariae qualificationis forma eorum maximus est, dum 22.4% Neozelandiensium nullam formalem qualificationem habet.

Religio[recensere | fontem recensere]

Mutatio religiosorum credibilium ex anno 1991.
Religio

Secundum anni 2006 censum, religio Christiana praecipuae Novae Zelandae religio est, a 55.6% incolarum culta, decrementum e 60.6% census anni 2001. Aliud 34.7% nullam religionem habere indicat, incrementum e 29.6% anni 2001, et circa 4% affiliatum cum aliis religionibus. Praecipuae Christianae denominationes Anglicana, Catholica Romana, Presbyteriana et Methodista sunt. Etiam significativi? numeri sunt qui se cum Pentecostali Baptisticaque ecclesiis et cum Ecclesia Iesu Christi Sanctorum in Novissimis Diebus sive Mormonibus indentificant. Ecclesia Rātana cum basi in Nova Zelandia morehua sive asseclas inter Maorienses habet. Secundum censualia schemata, inter alias significativas allophylicas religiones Hinduismus, Buddhismus et Islamismus sunt.

Alia data statistica[recensere | fontem recensere]

In Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum inspectione inter triginta civitates democraticas, Nova Zelandia locum octavum, supra mediam, occupat de eo quantum ad eius populi felicitatem (quae ad rogata de personali expletione et positivas sensationes nuper expertas mediis responsis definitur) attinet, quamquam vicitas propter suum relative? demissum locum inter inspectas civitates de personalibus divitiis (quae media personali reditu definiuntur) cognoscitur.

Nova Zelandia praecipue urbana civitas est, cum 72% incolarum 16 praecipua territoria urbis inhabitantium et cum 53% quattuor maximas urbes; Aucopolin, Christopolin, Vellingtoniam et Hamiltonium habitantium.

Megalopoles secundum incolarum numerum instructae[recensere | fontem recensere]

Signa numeralia Iunii anni 2009 aestimationes sunt.

# Megalopolis Latine Megalopolis Anglice Megalopolis Maorice Numerus incolarum
1 Aucopolis Auckland Tāmaki-makau-rau 1 333 300
2 Christopolis Christchurch Ōtautahi 386 100
3 Vellingtonia Wellington Te Whanga-nui-a-Tara 386 000
4 Hamiltonium Hamilton Kirikiriroa 200 300
5 Napierpolis-Hestingi Napier-Hastings Ahuriri-Heretaunga 123 200
6 Tauranga Tauranga Tauranga-moana 118 200
7 Edimburgum Dunedin Ōtepoti 115 700
8 Palmerstonia Septemtrionalis Palmerston North Te Papa-i-oea 80 700
9 Nelsonia Nelson Whakatū 59 200
10 Rotorua Rotorua Te Rotorua-nui-a-Kahumatamomoe 55 600
11 Nova Plimmuta New Plymouth Ngāmotu 51 600
12 Vangarei Whangarei Whangārei 51 400
13 Ostium Cargillense Invercargill Waihōpai 48 300
14 Huanganui Whanganui Whanganui 39 600
15 Capiti Kapiti Kapiti 39 600
16 Gisbornia Gisborne Tūranga-nui-a-Kiwa 33 900

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Gubernatio[recensere | fontem recensere]

Nova Zelandia est libera democratia parlamentaria sui iuris, rite monarchia constitutionalis, duce civitatis Regina Elizabeth II Britanniarum, cuius partes Silvia Cartwright gubernator generalis agit.

Nova Zelandia Britannnicum Vestmonasteriense systema parlamentarii gubernationis secuta est, sed iam camera superior e Consilii Legisferi, haud electi anno 1951 corporis, abolitione non est. Parlamentum, in Vellingtoniensibus Aedificiis Parlamenti Novae Zelandiae iunctum, nunc solum a Camera Repraesentantium, a centum viginti sociis per proportionali repraesentationis systemate electis constituta ex anno 1996, componitur.

Hoc in systemate, sexaginta quinque socii comitiales districtos repraesentantes sunt e quorum quinque ad populum Maoriensem servantur et caeteri e factionum candidatorum catalogis ad producendam proportionalem resultationem eliguntur. Est novi systematis consequentia ut praecipuae factiones minorum factionum adiumento ad formandam coalitionis gubernationem opus sit. Ex ista camera consilium exsecutivum viginti sociorum a praesenti primo ministro, Ioanne Key Centrosinistristicae Factionis Nationalis, directum eligitur.

In praesenti, aliae quinque factiones in Camera Repraesentationem habent.

Gubernatio locoroum et territoria externa[recensere | fontem recensere]

Tabula subdivisionum Novae Zelandiae

Primi Europaei coloni Novam Zelandiam in provincias divisere. Quae anno 1876 abrogatae sunt ut gubernatio nummariis causis centralizaretur.? Provenit ut Nova Zelandia non separatim repraesentatas subnationales entitates velut provincias, civitates aut territoria, excepta loci gubernatione, habeat. Nihilominus provinciarum spiritus adhuc vivit et fera aemulatio ludi culturaeque eventibus exhibita est. Ab anno 1876, gubernatio locorum varias Novae Zelandiae regiones administravit.

Anno 1989, gubernatio usquequaque gubernationem locorum ad novam rationem redegit, conficenda praesenti binaria structura consiliorum regionum et auctoritatum territorialium sub Lege Gubernationis Locorum anni 2002 constitutorum. Anno 1991, Lex Administrationis Opium anni 1991 Legem Explicationis Urbanae et Civitatis velut praecipua explicatoria legislatio gubernationi locorum substituit.

Nova Zelandia duodecim consilia regionum regionum ambitalium et vecturalium rerum administrationi et septuaginta-tres auctoritates territoriales vialium,? cloacalum, aedificationis rerum consensus inter locos alias administrantes habet. Territoriales auctoritates sedecim consilia municipiorum, quinquaginta septem consilia districtuum et Consilium Insularum Chathamensium sunt.

Quattuor consiliorum territorialium (una urbs et tres districtus) et Consilium Insularum Chathamensium quoque consilii regionum munera exercentes auctoritates unitariae nuncupatur. Auctoritatis regionum districtum consilii regionum districtorum subdivisiones non sunt et eorum pauci consilii regionum fines varicant.

Regiones (asterisci auctoritates unitarias denotant) inferiores sunt:

Regio Latine Regio Anglice Regio Maorice Urbs praecipua Latine Urbs praecipua Anglice Urbs praecipua Maorice
Terra Septemtrionalis Northland Te Tai-tokerau Vangarei Whangarei Whangārei
Aucopolitania Auckland Tāmaki-makau-rau Aucopolis Auckland Tāmaki-makau-rau
Vaecato Waikato Waikato Hamiltonium Hamilton Kirikiriroa
Sinus Copiae Bay of Plenty Te Moana-a-Toi Tauranga Tauranga Tauranga-moana
Gisbornia* Gisborne Tūranga-nui-a-Kiwa Gisbornia Gisborne Tūranga-nui-a-Kiwa
Sinus Accipitris Hawke's Bay Heretaunga Napierpolis et Hestingi Napier et Hastings Ahuriri et Heretaunga
Egmonda Taranaki Taranaki Nova Plimmuta New Plymouth Ngāmotu
Manavatuvia et Huanganuia Manawatu-Wanganui Manawatū-Whanganui Palmerstonia Septemtrionalis Palmerston North Te Papa-i-oea
Vellingtonia Wellington Te Whanga-nui-a-Tara Vellingtonia Wellington Te Whanga-nui-a-Tara
Maraberga* Marlborough Blindheimia Blenheim Waiharakeke
Nelsonia* Nelson Whakatū Nelsonia Nelson Whakatū
Tasmania* Tasman Rhigodunum Richmond
Litus Occidentale West Coast Te Tai-poutini Ostium Canum Greymouth Māwhera
Cantuaria Canterbury Waitaha Christopolis Christchurch Ōtautahi
Otago Otago Ōtākou Edimburgum Dunedin Ōtepoti
Terra Meridionalis Southland Murihiku Ostium Cargillense Invercargill Waihōpai
Insulae Chathamenses* Chatham Islands Wharekauri Aquae Lacrimabundae Waitangi Waitangi

Velut praecipua Pacifici Meridionalis natio, Nova Zelandia arctas collaborantes conexiones cum multis insularibus Pacifici nationibus habet et politicam consociationem cum insulis Cook, Nive et Tokelau continuat. Nova Zelandia Stationi Scottianae in suo Antarctico territorio, Dependentia Rossiana, operatur. Aliae nationes quoque Christopoli ad sustentandas suas Antarcticas stationes utuntur, quamobrem aliquando "Ianua in Antarcticam" nuncupatur.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Regio mercatoria centralis Aucopolis, urbs cum maximo incolarum numero in Nova Zelandia.

Nova Zelandia hodierna industrializataque civitas est. Praecipuae exportatoriae industriae agricultura, horticultura, piscatus, et silvicultura sunt. Haec oeconomia adhuc summas industrias transformatorias, periegesin, et diaconias possidet. Praeterea, civitas magna kivii et uvae productoria est. Magna quantitate et inter decem maximas productorias nationes in mundo, lanam producit. Civitas unum optimorum mundi vinorum etiam producit. Moneta reipublicae est dollarium Novae Zelandiae.

Nova Zelandia certantem oeconomiam internationali plano ad mercatum tensam habet. Multum ponderis internationali commercio datum est, cuius operae et diaconiae exportatae tertiam totius productionis partem repraesentant. Stabilis politicus ambitus, erudita vis laboris et parva corruptio Novam Zelandiam locum facilem ad facienda negotia faciunt, praeter foedus cum Australia de oeconomia, ANZCERTA, quod commerciale foedus de oeconomicis rationibus inter Australiam et Novam Zelandiam est cuius consilium anno 1985 captum est ut area liberi commercii inter ambas nationes crearetur.

Decenniis 199 et 200, civitas radicalem oeconomicam emendationem passa est, quo concurrentia melior fiat. Emendatio subsidia, pretii taxationes inspectionesque abstulit et cursus cambialis fluctuationem implevit; capitalis motuum inspectiones abrogavit et multas proprietates Civitatis privatizavit. Nuper, politici gubernationis cursus incrementum per innovationes et creativitatem incitaverunt.

Domina unius oeconomiarum apertissimarum in mundo, Nova Zelandia liberum defendit mercatum. Foedus liberi commercii amplum et prosperum ut societates in Nova Zelandia laborantes aditum ad Australianum mercatum portoriis immunes habeant et vice versa permittit.

Fretum Milfiordiense (Anglice: Milford Sound ; Maorice: Piopiotahi), unus periegeticorum locorum destinatorum popularissimorum.

Neozelandica oeconomia e campo agriculturali evoluta est. Cuius primarii productores inter mund optimos includuntur. Societates velut Fonterra, orbis terrarum maxima lacteorum exportatoria, usitatam firmitatem cum technologia et hodiernis commercii tractationibus temperavere.

Nova Zelandia idoneam pecuniam in periegesi, ponderis adventiciorum nummorum fonte, fructo perpicendo e pulchris naturalibus prospectibus conlocavit. Activitas? circiter 1,7 billiones dollariorum quotannis gignit.

Ultimis in tribus annis valor monetae eius inter 45 et 60 centenionales dollarii Statunitensis fluctuavit.

Praesens Neozelandica gubernatio foedere inter Factionem Laboris et Coalitionem Progressisticam componitur. Praesens primus minister est Iohannes Key, suffragio populari Novembre anni 2008 electus; dux Coalitionis Progressiticae,? Iacobus Anderton, Evolutionis Oeconomicae minister; primus minister vicarius, Doctor Michael Cullen, etiam minister fiscalis.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Saltatores Maorici usitatis vestibus induti.

Multum Novae Zelandiae culturae ex Europaeis, praesertim Britannicis et nuperrime Civitatibus Foederatis, radicibus deducitur, una cum Maorica cultura, magni significati aspectu in Neozelandica vita publica, praeter maximae vicinae, Australiae, pondus. Artium vigor originalitasque? in Neozelandicis pelliculis, dramate musico, pictura, theatro, saltatione, et artibus internationalem agnitionem attingunt.

Probabiliter propter amoenum clima et parvum incolarum numerum oblectamentum peregre satis populare inter Neozelandienses est.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Omnes Nigri (Anglice All Blacks) hakam (Anglice et Maorice: haka) saltantes postquam Franciam anno 2006 vincerent.

Harpastum Neozelandicus civitatis ludi considerari quit, quod, secundo loco, criccetius sequitur. Aliae populares artes athleticae sunt equorum cursus, retifollium, pedifollium, autocinetici cursus, pilamalleus, natatio, mollipila, teniludium. Nova Zelandia etiam bonas participationes? in remigatione, velificatione et birotatione fecit. Civitas propter bonam exercitationem in nomismatis, relate ad parvum incolarum numerum, in Olympiis et Ludis Consortionis internationaliter agnoscitur.

Nova Zelandia propter radicales? artes athleticas et tolmeticam? periegesin etiam nota est. Oribasis quoque est popularis ubi praeclarissimus civitatis oribates, defunctus Eques Edmundus Hillary et primus homo Montis Everestis cacumen attingens, est.

Arcana[recensere | fontem recensere]

  • Nova Zelandia est mundanum ovium caput, quia plus minus 46 milliones ovium in terra solum 3 000 600 incolarum sunt, scilicet fere tredecim oves per capita.
  • Cinematographica trilogia Dominus Anulorum Neozelandicis in locis pellicula impressit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Ephemeris 2004, et alibi
  2. Vb. adiect. "Novozelandensis": cf. nomen botanicum Suttonia novozelandensis etc.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bain, Carolyn. 2006. New Zealand. Lonely Planet. ISBN 1-74104-535-5.
  • Garden, Donald. 2005. Australia, New Zealand, and the Pacific: an environmental history. Nature and Human Societies, ed Mark Stoll. ABC-CLIO/Greenwood. ISBN 978-1-57607-868-6.
  • Kennedy, Jeffrey. 2007. "Leadership and Culture in New Zealand." In Culture and Leadership Across the World: The GLOBE Book of In-Depth Studies of 25 Societies, edd. Jagdeep Chhokar, Felix Brodbeck, et Robert House. US: Psychology Press. ISBN 978-0-8058-5997-3.
  • Hay, Jennifer, Margaret Maclagan, et Elizabeth Gordon. 2008. Dialects of English: New Zealand English. Edinburgh University Press. ISBN 978-0-7486-2529-1.
  • King, Michael. 2003. The Penguin History of New Zealand. New Zealand: Penguin Books. ISBN 978-0-14-301867-4.
  • Mein Smith, Philippa. 2005. A Concise History of New Zealand. Australia: Cambridge University Press. ISBN 0-521-54228-6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nova Zelandia spectant.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg