Privatizatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Privatizatio (-onis, f.) actio est per quam societas sive publica activitas ad campum privatum transit. Actio contraria nationalizationis est.

Negotiali in ambitu, evenit cum civitas societatem publicam vendit. Ex illo temporis momento civitas hanc societatem sic ventam dirigere desinit ut civitas nec curationis sumptus nec beneficia habeat, quia hoc munus societatis actionarii sive domini praestant.

Civitas solum activitatem moderatur et beneficia secumdum statuta per vectigalia et iuridicas margines accipit.

Privatizatio in subevolutis nationibus tendit ad provocandum ut societates ab adventiciis multinationalibus ita emantur ut parvo sumptu (nam vis operis vilior est) eadem beneficia accipiant, quae rursus eadem in natione non collocantur sed multinationalis ea in sua propria natione collocant aut eis utuntur ad emendas alias societates aliis in nationibus, catenam repetens.