Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iamaica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iamaica
Vexillum Iamaicae Insigne Iamaicae
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis: E multis, unus populus
(Anglice: Out of Many, One People)
Locus Iamaicae
Lingua Anglica
Gentilicium Iamaicanus
Caput Regiopolis
Primus Minister Portia Simpson Miller
Monarcha Elizabeth II
Gubernator Generalis Patricius Allen
Area
 - Totalis
locum 166
10 991 km²
Numerus incolarum
 - Summae (2002)
 - Spissitudo incolarum
locum 133
2 847 232
252/km²
Moneta Dollarium Iamaicanum
Zona horaria UTC -5
Hymnus nationalis Jamaica, Land We Love
Hymnus Regius God Save the Queen
Interretis dominium .jm
Praefixum telephonicum 1-876
Tabula Iamaicae.

Iamaica (Anglice: Jamaica) est insularis civitas in Mari Caribaeo, Antillarum pars Cubae Meridie et Hispaniolae, Haitiano-Respublico-Dominicani territorii, Occidente sita. Regiopolis[1] est caput.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Insula Iamaicana intestinis montibus qui litorali planitie praerupta circumdantur constituitur. Quamobrem, omnes praecipuae urbes apud litus sitae sunt. Inter quas praecipuae Regipolis,[1] caput, et Sinus Serenus[2] (Anglice: Kingston et Montego Bay, respective?). Iamaicanae cordillerae Montes Caerulei (Anglice: Blue Mountains) nuncupantur, quae sunt inter maxima Antillarum cacumina.

Iamaicanum clima est tropicum, cum calida ac umida tempestate, intestinae terrae clima temperatius habeant. Praecipitationes valde dispares inter dissimiles regiones sunt, Boreo-Oriente expositiore, et plus ex Iunio in Decembrem abundant. Typhonum pericula insulam exeunte aestate et ineunte autumno adficiunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Iamaicanae quotidianae vitae pictura ex ineunte saeculo undevicensimo; ex aquarello, atramento et graphio. Inter 1808 et 1816 creata.
Anni 1882 in Regiopoli incendii sequelae.

Nationis nomen e Xamayca 'silvae aquaeque terram' lingua Aravacorum significante, procedit, qui sunt Americae Meridionalis populus insulam circa anno 1000 colonizans.

Christophorus Columbus pervenit 1494 et Hispalem Novam (Hispanice: Sevilla La Nueva), hodie simpliciter Hispalem (Anglice: Seville) appellatam et Sinus Sanctae Annae (Anglice: Saint Ann's Bay) Occidente apud Septemtrionale litus sitam, in insula condidit quae annexa est ab Hispania. Columbus privato suae familiae dominio solum usus est. Postea Hispani Hispalem Novam, nimis inhospitalem, reliquere ut se opulentis laetisque in meridiei planitiebus conlocarent. Ibi Sanctum Iacobum Campi, novam urbem, hodie Oppidum Hispanicum (Anglice: Spanish Town), creavere.

Incolae indigenae ab Hispanis celeriter exstincti, exeunte saeculo sexto decimo autochthones non erant in insula, et servi ex Africa rapti in isulam adducti sunt, qui sacchari latifundia praecipue colebant.

Anglicus navarchus Penn et generalis Venables insula die 10 Maii 1655 potiti sunt quae Britannica colonia anno 1670 rite facta est. Interea, plerique Hispanici coloni insulam reliquerant ut Cuba Hispanica maneret. Navarchus Penn Sancto Iacobo Campi nomen Oppidi Hispanici dedit et insulam locum pugnarum contra Hispaniam fecit.

Inter tredecim paradisos fratrum litoris primo loco erat Iamaica cursariorum, piratarum et lestarum perfugium.

Per ducentos Britannici dominii annos, Iamaica maxima sacchari exportatoria civitas orbis terrarum post insulam Hispaniolam facta est.

Enthusiaticus servorum usus a Britanniarum Regno ex anno 1677 ut Iamaica praecipuorum venalicii Nigritarum locorum unum fieret provenit, et exeunte saeculo duodevicensimo insulae 300 000 servorum erant; ineunte saeculo undevicensimo incolarum Nigritarum proportio viginti pro uno erat. Seditionum series concitata est. Hoc per tempus, Britannicis difficillimum Cimarrones,[3] qui bene successere in effugio, persequi fuit.

Abolita servitudine anno 1833, manumissi sata reliquere ad considendum inoccupatis intestinis in insulae terris, quod oeconomiam fundatam magnis in harundinis saccharinae satis mutilavit. Oeconomia nihilominus penes Alborum satorum minoritatem manet et Nigritae incolae desciscere contra discriminatorias rationes quae eos affecere coepere. Propter Britannicae gubernationis neglegentiam, seditio concitata in Sinu Morantini (Anglice: Morant Bay) anno 1865 est, quam secutus est seditiosus motus qui se totam per insulam propagavit. Haec seditio in conventus abolitionem et in gubernationis colonialis institutionem induxit quae Coronam relevavit. Denique seditio non a Britannicis auctoritatibus usque ad 1884 retenta est.

Nationalistici motus evolvere, impellentibus Iamaicanis ducibus, Alexandro Bustamante (1884-1977) et Normanno Washington Manley (1893-1969). Primo socii postea politici adversarii, in potestate alternavere. Anno 1944 Iamaica propriam administrationem habuit. Manley ad Primi Ministri munus anno 1955 accessit et coniungendi Caribici Anglophoni fautor fuit, quod factum est breviter per Foederationem Indiarum Occidentalium (Anglice: West Indies Federation) inter 1958 ac 1962. Die 6 Augusti 1962 denique libertatem a Britanniarum Regno intra Consortionem Populorum accepit. Ad hunc diem factiones diversae comitiis electae Iamaicam vicibus alternis administraverunt.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Iamaica libera et Consortionis Populorum socia ex 1962 est. Britannicam reginam ducem Civitatis agnoscens, Iamaica monarchia constitutionalis quae secundum bases Parlamentarismi Britannici munere fungitur est. Regina Elizabeth II a Gubernatore Generali repraesentatur, ut in plerisque Consortionis Populorum sociis, praeprimis in Canada et Australia, sed etiam in Insulis Salomonis aut Sancta Lucia. E die 26 Februarii 2009, praesens Gubernator Generalis Patricius Linton Allen, 58 annos natus et Ecclesiae Adventistarum Septimi Diei pastor, est. Antiquus praeses Foederationis Indiarum Occidentalium, sextus gubernator generalis insulae factus, reginae potestatibus et attributionibus in Iamaica fungitur. Praeses administratorum autem a parlamento, quod senatu et domu legatorum popularum consistit, creatus est. Parlamentum praeterea leges fert et reginae candidatum gubernatorem generalem proponit.

Subdivisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Iamaicae comitatus et parochiae.

Iamaica divisa est in quattuordecim parochias quae glomerant in historicos comitatus tres sine administrativo pondere.

Numero in tabula Parochia Latine Parochia Anglice Caput Latine Caput Anglice Area (km²) Comitatus Latine
1 Hannovera Hanover Lucea Lucea 450 Cornubia
2 Sancta Elizabeth Saint Elizabeth Melanopotamopolis Black River 1 212 Cornubia
3 Sanctus Iacobus Saint James Sinus Serenus[4] Montego Bay 595 Cornubia
4 Trelaunia Trelawney Falmuthum[5] Falmouth 875 Cornubia
5 Westmorlandia Westmoreland Savannalamar Savanna-la-Mar 807 Cornubia
6 Clarendonia Clarendon Maypenia May Pen 1 196 Middelsexia
7 Mancunium Manchester Magna Villa[6] Mandeville 830 Middelsexia
8 Sancta Anna Saint Ann Sinus Sanctae Annae Saint Ann's Bay 1 213 Middelsexia
9 Sancta Catharina Saint Catherine Oppidum Hispanicum Spanish Town 1 192 Middelsexia
10 Sancta Maria Saint Mary Portus Maria Port Maria 611 Middelsexia
11 Regiopolis Kingston Regiopolis Kingston 25 Surria
12 Portunia Portand Portus Antonius Port Antonio 814 Surria
13 Sanctus Andreas Saint Andrew Arbor Mediae Viae Half Way Tree 453 Surria
14 Sanctus Thomas Saint Thomas Sinus Morantinus Morant Bay 743 Surria

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Litus Nigrelli (Anglice: Negril) cum deversorio et caupona.

Iamaicana oeconomia in opibus naturalibus velut bauxite fundatur et clima agriculturae periegeseōsque favens habet quae ultima praecipuus redituum fons et circa quartam omnium operarum partem praebet. Bauxitis fodinis inventis saeculo 20, Iamaica una primarum civitatum hoc minerale exportantium facta est. Etiam est vexillum commoditatis.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Ethnicae origines[recensere | fontem recensere]

Secundum anni 2001 censum, plerique Iamaicae incolae Africi prognati sunt. Praecipua ethnē inter omnia Africa allata in Iamaicam Acani (Anglice: Akan), nuncupati Coromanti (Anglice: Coromantee), et Igbones (Anglice: Igbo et Igbonice: Ndị Igbọ) sunt. Polyphyletici Iamaicani secundum maximum phyleticum circulum formant, quorum multi quoque aliquod Hibernicae originis habent quamquam plerique polyphyletici in insula se simpliciter "Iamaicanos" referunt. Indicae et Sinicae originis Iamaicani sequentes maximos phyleticos circulos post polyphyleticos Iamaicanos formant. Libanenses, Anglici, Scotici, Hibernici et Theodisci Iamaicani minimum phyleticum allophylum constituunt sed adhuc et socialiter et oeconomice potentissimi sunt. Recentibus annis, immigratio auxit, orta praecipue e Sina, Haitia, Cuba, Columbia, et Latino-Americanis civitatibus; 20 000 Latino-Americanorum Iamaicam incolunt. Circiter 7000 homines Civitatum Foederatarum quoque Iamaicam incolunt.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Lingua officialis Iamaicae Anglica est. Iamaicani ante omnia Anglo-Africa lingua creola, Patoe Iamaicano nominata, utuntur, qui longe lateque notus factus est trans musicae Reggae diffusionem. Patois Iamaicanus e praecipua Anglicorum vocabulorum basi formatus est cum denuo formatae grammaticae elementis iuxta cum paulo vocabularii linguarum Africarum et Amerindicorum vocabulorum. Aliqui archaici characteres Hiberno-Anglicae reminiscentiae sunt.

Emigratio[recensere | fontem recensere]

Demographica evolutio.

Multi Iamaicani in alias nationes, praesertim in Britanniarum Regnum, Civitates Foederatas et in Canadam emigraverunt. Casu Civitatum Foederatarum, circiter 20 000 Iamaicanis quotannis permanes sedes concessa est. Magnus Iamiacanorum numerus extra Iamaicam incolens diasporam Iamaicanam nuncupatur. Etiam Iamaicanorum emigratio in Cubam est. Emigrationis index amplificatur et similis aliis Caribicis civitatibus, talibus Portu Divite, Guiana, et Bahamis, est. Amplius 2 500 000 Iamaicanorum et Iamaicanorum prognatorum extra Iamaicam incolere aestimantur. Etiam 60% valde educatorum Iamaicanorum nunc extra Iamaicam incolere aestimantur.

Exsulum Iamaicanorum conglobationes magnae in Civitatum Foederatarum urbium numero sunt, inter quas praecipue Novum Eboracum, Bufalum, territorium urbis Miamiensis, Atlanta, Sicagum, Orlanda, Tampa, Vasingtonia D.C., Philadelphia, Hartfordia, Providentia et Angelopolis. Iamaicanorum numerus in Britanniarum Regno 800 000 aestimatur, quod eos facile civitatis maximum Afro-Caribicorum circulum facit. Amplissima migratio ex Iamaica in Britanniarum Regnum praesertim annis fere 1950 usque ad 1970 evenit, cum natio adhuc penes Britaniarum Regnum esset et in praesenti Iamaicanae communitates maximis Britannicis urbibus sunt. In Canada Iamaicani Toronti conglobantur et minoribus communitatibus Hamiltonii, Monte Regio, Vancuverii et Ottavae sunt.

Delicta[recensere | fontem recensere]

Iamaica maximum caedis indicum unum in mundo multos per annos habet, secundum Consociationis Nationum aestimationes. Aliqui loci Iamaicani, praesertim urbes talis Regiopolis, magnos maleficiorum violentiaeque gradus experiuntur. Multi Iamaicani homines LGBT et intersexuales abhorrent. Variarum turbarum impetus contra homosexuales relati sunt, quod iurum humanorum globi adduxit ut Iamaicam "homophobicissimum locum in Tellure" appellarent.

Religio[recensere | fontem recensere]

Religio Christiana est praecipua religio in Iamaica. Secundum censum anni 2001, maximae civitatis confessiones Ecclesia Dei Prophetiae (24% incolarum), Ecclesia Adventistarum Septimi Diei (11%), Ecclesia Pentecostalis (10%), Baptistae (7%), Anglicanae (4%), Catholici Romani (2%), Ecclesia Unita (2%), Methodistae (2%), Moraviani (1%), et Fratres Plimmutenses (1%) sunt. Christianae fides credibilitatem consecutae sunt quia Britannici Christiani abolitionistae et Baptistae missionarii educatos antiquos servos ad pugnandum contra servitudinem univerunt.

Motus Rastafarianus 24 020 asseclarum secundum anni 2001 censum habet. Inter alias religiones Testes Iehovah (2% incolarum), Bahaismus fortasse cum 8000 adseclarum Localibus Conventibusque Spiritualibus 21, Buddhismus et Hinduismus sunt. Parvus Iudaeorum allophylus, circiter 200, se Liberales-Conservativos describentes. Primi Iudaei in Iamaica suas radices saeculo sexto decimo ineunte Hispaniam Lusitaniamque adferunt; praeterea, Musulmani circuli in Iamaica 5000 sectatorum adserunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Marcus Garvey, Pater Motus Retro ad Africam et Iamaicanus primus Heros Nationalis.

Cultura Iamaicana, quamquam insula est parva, fortem universam praesentiam habet. Musica genera reggae, ska, mento, rocksteadyca, dubica, et nuperius, dancehallica et ragga sunt, omnia in insulae vibrante, populari urbana industria musicali orta. Iamaica etiam praecipuo munere functa est in evolvendam punkicam rockicam per reggae et skam. Praeterea, reggae musicam rapianam Civitatum Foederatarum adfecit, quia ambae easdem radices velut Africa musica genera habent. Aliqui raparii, velut The Notorious B.I.G. et Heavy D, Iamaicani prognati sunt. Internationaliter notus musicus reggaeanus Robertus Marley quoque Iamaicanus erat.

Robertus Marley, clarissimus reggae artifex ex Iamaica.

Inter artifices in Iamaica natos sunt Melisenda Small, Lee "Scratch" Perry, Petrus Tosh, Bunny Wailer, Big Youth, Iacobus Cliff, Dionysius Brown, Desmondus Dekker, Beresfordus Hammond, Beenie Man, Shaggy, Gratia Jones, Shabba Ranks, Super Cat, Buju Banton, Ioannes Paulus, I Wayne, Bounty Killer. Inter greges musicorum artificum ex Iamaica venientes sunt Black Uhuru, Third World Band, Inner Circle, Chalice Reggae Band, Culture, Fab Five et Morgan Heritage. Musicum genus iungalicum inter Londiniensem Iamaicanam diasporam emersit. musicae hiphopicae natus Novi Eboraci, in Novo Eboraco, etiam urbis Iamaicanae communitati multum debet.

Ioannes Fleming, qui in Iamaica vixit, identidem insula velut scaena in Iacobi Bond mythistoriis usus est, inter quas Vivas et mori sineas, Dr. Non, Tuis tantum oculis, Vir cum pistolio aureo, et Octopussella et Apricum vividum. Praeterea, Iacobus Bond integumento fundato in Iamaica libro Aleatorium Regale utitur. Usque adhuc, unica Iacobi Bond cinamatographica adaptatio in Iamaica collocata Dr. Non. Cinematographare fabulosam insulam Sanctae Monicae (Anglice: San Monique) in Vivas et mori sineas in Iamaica factum est.

Herbertus Georgius de Lisser (18781944) diurnarius et auctor Iamaicam suam nativam civitatem velut scaenam suis plurimis mythistoriis usus est. Falmuthi natus, ipse velut relator in diario Jamaica Times cum iuvenis erat laboravit et anno 1920 ephemeridem Planters' Punch typis edere coepit. Inter cuius clarissimas mythistorias The White Witch of Rosehall est. Iamaicanae Consociationis Diurnariorum Praeses Honorarius nominatus est et trans professionalem curriculum ad promovendam Iamaicanam sacchari industriam laboravit.

Cocktail, pelliculaCivitatum Foederatarum ubi Thomas Cruise partes egit, popularissimarum pellicularum una Iamaicam depingens est. Obtutus de deliquenti iuventute in Iamaica in pellicula musicali de crimine "The Harder They Come" praesentatur, ubi Iacobus Cliff partes frustrati (et psychopathae) musici reggae egit qui in scelerosam et homicidam ambulationem descendit. Alia popularis pellicula fundata in Iamaica anni 1993 comoedia Cool Runnings est, quae laxe in vera Iamaicanae turmae sclodiae gubernabilis historia fundatur, quae eam facere in Olympiis hiemalibus conata est.

Usain Bolt Berolini Campionatibus Ludi Gymnici Campestris Mundanis anni 2009 Berolini certat.

Errol Flynn cum Patricia Wymore tertia uxore in Portu Antonio habitabat. Is obnoxius evolvendae periegesi in hac area fuit, pervulgandis in dendrocalamica rate fluminum descensionibus.

Insula nota propter dzercum (Anglice: Jamaica jerk spice) est, quod est populare Iamaicanae gastronomiae condimentum. Iamaica etiam Red Stripe cervisiae et Montium Caeruleorum Iamaicani (Anglice: Jamaican Blue Mountain Coffee) coffei domus est.

Symbola nationalia[recensere | fontem recensere]

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Pugilatus praecipuo munere in Iamaica fungitur, quae Trevor Berbick, Michael McCallum, et alios pugiles possidet. Denique alia ars athletica populo vere grata est pediludium, ubi Turma Pedilusoria Nationalis Iamaicana Certamen Mundanum Pedilusorium anno 1998 participavit. Sed maximi ponderis ars athletica in Iamaica est ludus gymnicus campestris, ubi aliqui Iamaicani athletae noti per internationalia certamina facti sunt cum athletis velut Asafa Powell et Usaine Bolt, fulgore appellato, qui Iamaicanorum clarorum foris notissimorum unus est. Inter feminas, Veronica Campbell-Brown in plurimis internationalibus ludi gymnici campestris certaminibus quoque vicit.

Codices[recensere | fontem recensere]

Iamaica hos codices habet:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 [1]
  2. [2].
  3. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  4. [3]
  5. [4]
  6. [5]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iamaicam spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Iamaica apud Vicifontem.