Bellum Orbis Terrarum Secundum
Bellum Orbis Terrarum II, sive Bellum Mundanum II,[1] sive secundum bellum mundiale,[2] quod mundum ab anno 1939 usque ad annum 1945 saeviebat, sic appellatur quod alterum bellum fuit quo fere omnes totius orbis terrarum civitates pugnabant. Etiam ultra modum Belli Orbis Terrarum Primi, bellum alterum fuit magnitudinis immensae, ingentem numerum victimarum praebens: primo bello duo milliones militum ceciderunt; in Bello Orbis Terrarum II, circa quadraginta et quinque milliones vitam perdiderunt. Dum bellum gerebatur, sex millionum Iudaeorum interfecti sunt in caede civili Shoa postea appellata, Adolfo Hitler, Henrico Himmler, aliisque Naziis auctoribus. Et bellum maximum et summa Iudaeorum caedes manserunt inoblitum permultorum hominum vulnus.
Index |
[recensere] Regiones
Bellum vehementissime in Europa et Asia gerebatur, antequam in Africam septentrionalem et oceanos mundi expansum est. Auctores belli, Germania, Italia, et Iaponia, amicitatis foedus fecerunt. Inter civitates quae se defendebant vel quae defendentes adiuvabant, erant Unio Sovietica, Civitates Foederatae Americae, Regnum Britanniarum, Polonia, Francia, Canada, Nova Zelandia, et Australia. Illae civitates foedere adligatae erant et ita 'adligatae' appellabantur. Ex parte adligatorum, civitates hosticae etiam "potestates axis" (Anglice: axis powers) appellabantur. Locutio enim in usu erat de axi Berolinensi Romanoque vel Berolinensi et Tociensi.
-
Proelium Britanniae progressum Germanicum in Europa Occidentali finivit.
-
Ianuario 1943, milites Germani homines studiosos belli Sovieticos pensile necant.
-
Milites Civitatum Foederatarum e navi in litus Normannicum die 6 Iunii 1944 egrediunt.
-
thumb|Imperatores supremi Berolini die 5 Iunii 1945 conveniunt: Bernardus Montgomery, Dwight D. Eisenhower, Georgius Žukov, et Ioannes de Lattre de Tassigny.
-
Winston Churchill Primus Minister signum victoriae multitudini Londinii Die Victoriae in Europa dat.
[recensere] Tempora
[recensere] Initium: Bellum in Europa Asiaque, 1939–1940
Hitler civitates Germaniae finitimas vastare coepit. Mense Augusto anno 1939, Germaniae et Unioni Sovieticae placuit, ne altera civitas alteram adgredetur. Hoc pacto, Germania Poloniam die 1 Septembris eiusdem anni invasit. Legiones Polonorum pro patria unam mensem bellabant, legionibus Sovieticis die 17 Septembris quoque invadentibus. Victa sine magno conatu atque molimento Polonia, Germani copias mense Martio 1940 contra Daniam Norvegiamque transferunt et Maio Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgum, Franciam irrupebant, facileque eas fere 1940 superabant, Lutetiamque occupabant. Tunc contra Britanniae insulam munus aeriale conieciunt. Proelio in aera aliquas menses facto, Germani se Britanniam invadere non posse videbant copiis Britannicis in Britannia positis ad Germanos repellendum. Interea, in Asia Iaponia Coream anno 1910 incucurrerat et Manchuriam anno 1931. Principium bellum dicari potest etiam secundum bellum esse inter Sinam et Iaponiam , 7 Iulii, 1937. [3][4] et mergit parte Secundi Belli mundialis.
[recensere] Annum 1941
Depopulata Iugoslavia mense Aprili 1941 et foedere cum Unione Sovietica pacto fracto, die 22 Iunii 1941 Hitler insano indulsit labori et Unionem Sovieticam adortus est. Mense Decembre, accurate die 7 Decembris, Iaponia sine belli denuntiatione contra Civitates Foederatae Americae proelium commisit, cum tormentis et telis[5] castrum marinum Pearl Harbor (Portum Margaritarium) in Oahu Havaiorum adgressus est. Insequentibus diebus, America Iaponiae, Germaniae, et Italiae bellum indixit. Iaponia in Asia concitator erat incurrente Serem, Coream, Philippinas etc.
[recensere] Annum 1942
Die 17 Iulii anni 1942, pugna Stalingradensis inter copias Germaniae et Unionis Sovieticae coepit. Die 4 Novembris anni 1942 exercitus Regni Britanniarum vicit copias Italiae et Germaniae prope El-Alamein in Aegypto. Die 8 Novembris, legiones Americanae et Britannicae in litore Africae borealis Francicae exposuerunt. Iaponia Indonesiam anno 1942 incucurrit.
[recensere] Annum 1943
Die 2 Februarii anni 1943, copiae Unionis Sovieticae vicerunt in pugna Stalingradensi. Die 25 Iulii 1943 Magnum Consilium fascismi abdicationem Beniti Mussolini petivit et Mussolini se a munere Praesis Consilii ministrorum removit, sed iam die 8 Septembris 1943 a Germanis ut ducem Rei Publicae Socialis Italicae restitutus est.
Die 23 Augusti 1943, copiae Germaniae victae sunt ab exercitu Unionis Sovieticae in pugna Kurskensi (quae a die 5 Iulii durabat).
[recensere] Annum 1944
Die 6 Iunii anni 1944, legiones Americanae, Britannicae, Canadienses exercitus in litore Normannico exposuerunt et in aliquos menses Galliam a dominio nazista liberaverunt.
[recensere] Annum 1945
Post cladem Germanicorum et Italicorum militum etiam in Italia septemtrionale die 25 Aprilis 1945 Mussolini cum amante Clara Petacci fugam e Mediolano in Vallem Telinam conatus est, sed iam die 27 Aprilis veste militis Germanici abditus in vico apud Larium Lacum (Giulino di Mezzegra) manibus militum qui contra potestatem suam pugnabant comprehensus est et insequenti die supplicio adfectus est.
Die 30 Aprilis 1945, Adolpho Hitler nece sibi conscito, Carolus Dönitz novus cancellarius Germanicus Germaniam expugnatam et victam die 2 Maii anni 1945 dedidit, et ergo die 8 Maii anno 1945 bellum Europaeum finem habuit.
Die 12 Aprilis, Roosevelt praeside Americano mortuo, novo praeses Harrius S. Truman bombas atomicas in urbes Iaponicas ici iussit. Die 6 Augusti Hirosima die 9 Augusti Nagasacium eo modo deletae sunt. Haec terribilia et potentissima nova arma Iaponiam ad deditionem pellexerunt, et nam die 2 Septembris Bellum Orbis Terrarum II finitum est.
[recensere] De exitu belli
Omnibus victoribus dividendi Germaniam libido erat et ergo, bello confecto, illa in quattuor partes divisa est. Unio Sovietica partem orientalem in sua potestate habuit; partes occidentales a Francia, Regno Britanniarum, et Civitatibus Foederatis Americae occupatae sunt. Anno 1949 duae civitates creatae sunt: in parte orientali Res publica Democratica Germanica et in regionibus ad occidentem versus Res publica Foederalis Germanica quae solum anno 1990 contributae sunt.
Anno 1946 inter praeclara iudicia Norimbergensia praecipui viri publici nazistae in ius vocati sunt et multi etiam capite damnati sunt.
[recensere] Civitates participantes
Primae nationes quae belli initium fecerunt (asterisco monstrantur potestates axis):
- 1 Septembris 1939–8 Maii 1945: Tertium Imperium (Germania et Austria) (*)
- 1 Septembris 1939: Polonia
- 3 Septembris 1939–8 Maii 1945: Britanniarum Regnum (et Australia)
- 3 Septembris 1939–8 Maii 1945: Francia
- 10 Septembris 1939–15 Augusti 1945: Canada
- 30 Novembris 1939–4 Septembris 1944: Finnia (*)
- 9 Aprilis 1940–4 Maii 1945: Dania et Norvegia
- 10 Iunii 1940–25 Aprilis 1945: Italia (*)
- 28 Octobris 1940–1945: Graecia
- 21 Iunii 1941–1945: Hungaria (*)
- 22 Iunii 1941–8 Maii 1945, 9 Augusti 1945–15 Augusti (2 Septembris[6]) 1945: Unio Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum
- 7 Decembris 1941–15 Augusti (2 Septembris[6]) 1945: Iaponia (*) et Civitates Foederatae Americae
[recensere] Pelliculae de bello
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ Nuntii Latini, "II bellum mundanum ante LXX annos ortum" Etusivu | YLE Radio 1 | yle.fi apud www.yleradio1.fi
- ↑ Ioannes Paulus Papa II, Omni saeculo, litterae decretales (Cracoviae, 8 Iunii 1997).
- ↑ Chickering, Roger (2006) (Google books). A World at Total War: Global Conflict and the Politics of Destruction, 1937?1945(Anglice). Cambridge University Press. p. 64. ISBN 0275987108
- ↑ Fiscus, James W (2007) (Google books). Critical Perspectives on World War II. Rosen Publishing Group. p. 44. ISBN 1404200657
- ↑ Confer bombardare in Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007)..
- ↑ 6.0 6.1 Quum Iaponia de facto die 15 Augusti 1945 se dedit, deditio eius officialis more recepto die 2 Septembris eodem anno accidit.
[recensere] Bibliographia
- Adamthwaite, Antonius P. 1992. The Making of the Second World War. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0-415-90716-0.
- Brody, J. Kenneth. 1999. The Avoidable War: Pierre Laval and the Politics of Reality, 1935–1936. Transaction Publishers. ISBN 0-7658-0622-3.
- Bullock, A. 1962. Hitler: A Study in Tyranny. Penguin Books. ISBN 0-14-013564-2.
- Busky, Donaldus F. 2002. Communism in History and Theory: Asia, Africa, and the Americas. Praeger Publishers. ISBN 0-275-97733-1.
- Davies, Normannus. 2008. No Simple Victory: World War II in Europe, 1939–1945. Penguin Group. ISBN 0-14-311409-3.
- Glantz, David M. 2001. "The Soviet‐German War 1941–45 Myths and Realities: A Survey Essay". [1]
- Graham, Helen. 2005. The Spanish Civil War: A Very Short Introduction. Oxford University Press. ISBN 0-19-280377-8.
- Hsiung, Iacobus Chieh. 1992. China's Bitter Victory: The War with Japan, 1937–1945. M. E. Sharpe. ISBN 1-56324-246-X.
- Jowett, Philippus S., et Stephen Andrew. 2002. The Japanese Army, 1931–45. Osprey Publishing. ISBN 1-84176-353-5.
- Kantowicz, Eduardus R. 1999. The rage of nations. William B. Eerdmans Publishing. ISBN 0-8028-4455-3.
- Kershaw, Ian. 2001. Hitler, 1936–1945: Nemesis. W. W. Norton & Company. ISBN 0-393-32252-1.
- Kitson, Alison. 2001. Germany 1858–1990: Hope, Terror, and Revival. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-913417-5.
- Mandelbaum, Michael. 1988. The Fate of Nations: The Search for National Security in the Nineteenth and Twentieth Centuries. Cambridge University Press. ISBN 0-521-35790-X.
- Murray, Williamson, et Allan Reed Millett. 2001. A War to Be Won: Fighting the Second World War. Harvard University Press. ISBN 0-674-00680-1.
- Myers, Ramon, et Marcus Peattie. 1987. The Japanese Colonial Empire, 1895–1945. Princeton University Press. ISBN 0-691-10222-8.
- Preston, Peter. 1998. Pacific Asia in the global system: an introduction. Oxford: Blackwell. ISBN 0-631-20238-2.
- Record, Jeffery. 2005. Appeasement Reconsidered: Investigating the Mythology of the 1930s. DIANE Publishing. ISBN 1-58487-216-0.
- Shaw, Anthony. 2000. World War II Day by Day. MBI Publishing Company. ISBN 0-7603-0939-6.
- Smith, Winston, et Radulphus Steadman. 2004. All Riot on the Western Front, Volume 3. Last Gasp. ISBN 0-86719-616-5.
- Weinberg, Gerhardus L. 1995. A World at Arms: A Global History of World War II.' Cambridge University Press. ISBN 0-521-55879-4.
- Zalampas, Michael. 1989. Adolf Hitler and the Third Reich in American magazines, 1923–1939. Bowling Green University Popular Press. ISBN 0-87972-462-5.
- Дашичев В. И. Банкротство стратегии германского фашизма. — М.: Наука, 1973.
- История второй мировой войны 1939−1945 в двенадцати томах. Воениздат, 1973-76
[recensere] Nexus externi
- Archivum Libellorum Propagandorum Belli Orbis Terrarum II, apud www.psywar.org
- "The Art of War Online Exhibition," UK National Archive, apud www.nationalarchives.gov.uk
- Pars de Bello Orbis Terrarum II in Deutsche Welle, apud www.dw-world.de
- Radio News a 1938 ad 1945, apud www.otr.net
- "West Point Maps of the Asian-Pacific War," apud www.dean.usma.edu
- "West Point Maps of the European War," apud www.dean.usma.edu