Roman numeral 10000 CC DD.svg

Aequatoria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Res Publica Aequatoriae
Vexillum Aequatoriae Sigillum Aequatoriae
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis: Libertas et Ordo
(Hispanice: Libertad y Orden)
Locus Aequatoriae
Lingua Hispanica
Gentilicium Aequatorianus
Caput Quitum
Praeses Raphael Correa
Area
 - Totalis
 - % aqua
locum 71
283,560 km²;
8.8%
Numerus incolarum
 - Totales (2002)
 - Spissitudo incolarum
locum 62
13,183,978
36/km²
Nummus Dollarium
Zona horaria UTC -5
Hymnus nationalis Salve, Oh Patria
Interretis dominium .ec
Praefixum telephonicum 593
Socius inter: CAN, OEA, ONU, CAN

Aequatoria[1][2] (Hispanice: Ecuador), publice Res Publica Aequatoriae (Hispanice: República del Ecuador), est Americae Meridionalis civitas, Columbiae septemtrione, Peruviae austroriente, et Oceano Pacifico occidente finitima est. Praeter continentale territorium, Aequatoria etiam insulas Testudinarias (Hispanice: Galápagos) possidet, circa 960km a continentale territorio distantes {???}, quod est proximum illis insulis. 283 560 km² latum territorium Aequatoriale Linea secatur. Civitatis caput est Quitum, quamquam est maxima urbs et oeconomice prima Guaiaquilum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Res Publica Aequatoriae una trium civitatum a Magnae Columbiae collapsione anno 1830 emergentium est (alii Columbia et Venetiola).

Inter annos 1904 et 1942, Aequatoria territoria in pugnarum cum vicinas civitates serie amisit.

Anno 1941, pugna territorialis inter Aequatoriam et Peruviam eos ad "Tabulas Fluminis Ianuarii" duxit ratas factas die 29 Ianuarii 1942, quae fiduciarios limites statuere. Bellicus status usque ad 26um diem Octobris anni 1998 permansit, cum praesides Iamilus Mahuad (Aequatoriae) et Albertus Fusimori (Peruviae) pactum "Atam Brasiliam" nominatum signavere per quod Peruvia sui territorii chiliometrum quadratum concessit in loco nominato "Tiwintza," ubi 14 Aequatoriani milites sepulti erant. Ambae civitates commercialia foedera et pacta navigationis signaverunt per quae Aequatoria irrestrictae per Amazonum flumen navigationis ius habet.

Monumentum Guajaquili, quod commemorat colloquium inter Simonem Bolívar et Iosephum Sancti Martini

Politia[recensere | fontem recensere]

Aequatoria est Unitaria Praesindentialistica Res Publica. Secundum Constitutionem anni 1979, praeses et praeses vicarius per suffragium populare directum secretumque quadriennio eliguntur. reelectio secundo mandato prohibetur. Potestas legifera a Congressu Nationale, unicamerale, cum 77 sodalibus (12 nationalibus vicariis et 65 provincialibus per suffragium directum mandatis quadriennialibus et biennialibus, respective, electis) exercetur. Praeses suos administros et provinciales gubernatores legit.

Praesens praeses Aequatoriae, Raphael Correa

Subdivisiones[recensere | fontem recensere]

Aequatoriae tabula cum suis 22 provinciis

Aequatoria in quattuor regiones geographice dividitur: Montuosam (Hispanice Sierra), Litoralem (Hispanice Costa), Amazonicam (Hispanice Amazónica) et Insularem (Hispanice Insular).

Politice administrativeque Aequatoria in 22 provincias, quae etiam in 219 cantones dividuntur, dividitur. Cantones in parochias dividuntur, quae in urbanas parochias et rurales ordinantur.

Infra provinciarum in suis respectivis geographicis regionibus relatio quarum nomina latinizata sunt (originalia nomina Hispanica inter signa inclusionis sunt):

Provincia Incolae (census 2001) Area (km²) Spissitudo incolarum (incolae/km²) Caput Cantones Parochiae Urbanae Parochiae Rurales
Regio Montuosa 5.460.738 63.515,9 85,97
Azuaium(Azuay) 599.546 7.994,7 74,99 Concha (Cuenca) 15 44 71
Bolivaria (Bolívar) 169.370 3.926,0 43,14 Guaranda 7 10 22
Cannarum (Cañar) 206.981 3.141,6 65,88 Azoguiae (Azogues) 7 10 30
Carcium (Carchi) 152.939 3.749,7 40,79 Tulcanum (Tulcán) 6 9 28
Cotopaxium (Cotopaxi) 349.540 5.984,5 58,41 Latacunga 7 14 38
Cimborazum (Chimborazo) 403.632 6.470,4 62,38 Riobamba 10 19 46
Imbabura 344.044 4.614,6 74,56 Ibarra 6 17 36
Loia 404.835 10.994,9 36,82 Loia 16 29 78
Picincia (Pichincha) 2.388.817 13.270,1 180,01 Quitum (Quito) 9 48 62
Tungurachua (Tungurahua) 441.034 3.369,4 130,89 Ambatum (Ambato) 9 26 44
Regio Litoralis 6.056.223 68.323,7 88,64
Aurea (El Oro) 525.763 5.817,4 90,38 Machala 14 32 55
Smaragdi (Esmeraldas) 385.223 15.895,7 24,23 Smaragdi (Esmeraldas) 7 16 66
Guaiae (Guayas) 3.309.034 20.566,0 160,90 Guaiaquilum (Guayaquil) 28 56 46
Flumina (Los Ríos) 650.178 7.150,9 90,92 Babahoium (Babahoyo) 12 35 15
Manabium (Manabí) 1.186.025 18.893,7 62,77 Portus Vetus (Portoviejo) 22 49 58
Regio Amazonica 548.419 115.744,9 4,74
Morona-Sanctus Iacobus (Morona-Santiago) 115.412 23.796,8 4,85 Macae (Macas) 12 16 46
Napus (Napo) 79.139 12.483,4 6,34 Tena 5 5 23
Pastaza 61.779 29.325,0 2,11 Puium (Puyo) 4 4 19
Samura-Cincipum (Zamora-Chinchipe) 76.601 10.456,3 7,33 Samura (Zamora) 9 12 27
Sucumbii (Sucumbíos) 128.995 18.008,3 7,16 Nova Loia (Nueva Loja) 7 7 31
Orellana 86.493 21.675,1 3,99 Franciscus Orellanensis (Francisco de Orellana) 4 4 16
Regio Insularis 18.640 8.010,0 2,33
Insulae Testudinariae (Galápagos) 18.640 8.010,0 2,33 Portus Baquerizi Moreno (Puerto Baquerizo Moreno) 3 3 5
Zonae indelimitatae 72.588 775,2 93,64
Tota Aequatoria 12.156.608 256.369,7 47,42 Quitum 219 465 834

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Aequatoria ponderis petrolifera deposita habet, circa 40% exportationum et circa 1/3 gubernationalis lucri variis annis abhinc constituentia. Ergo in pretio huius commoditatis fluctuationes oeconomiam civitatis significative affectant. 1990 decennio exeunte, civitas pessimam crisem passa est, ubi naturales clades cum petroleosi dolii pretii casibus competentes civitatem ad oeconomicam collapsionem duxerunt.

Oeconomia amelioravit ubi Gustavus Noboa, Ianuario anni 2000 praesidentiam assumens, substantialiter oeconomiam corrigere et cum internationalibus pecuniariis institutis relationes ameliorare potuit. Gustavus Noboa ad civitatis nomisma, sucreum, pro Civitatum Foederatarum Americae dollario Martio anni 2000 substituendum evexit.

Februario anni 2003, novus electus praeses Lucius Gutierrex (Lucio Gutiérrez) sumptuum damnum et magnum debitum externum invenit. Petrolei reditibus uti et ab Aerario Monetario Internationale majus auxilium quaerere promisit. Die 15 Ianuarii 2007, muneris captio praesentis praesidis Raphaelis Correa, plebis scitum convocatum est de constitutionalibus mutationibus quae Aequatorianam oeconomiam affectare et debiti externi solutionem revisere possent.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Aequatoria minimarum civitatum in America Meridionale una et, cum Chilia, una Brasiliae haud finitima est. Prospectus Andibus, civitatis centrum de Septemtrione ad Meridiem transeuntibus cum culmine 6.267 m alto, Chimborazo (practice in media civitate), dominatur. Andium Oriente, circa 1/4 territorii in planitia Amazonica integratum est, et Occidente una latissimarum litoralium planitiarum in Austroamericano Pacifici litore patet.

Cotopaxium mons ignifer

Caput, Quitum, in Andibus est et non est maxima urbs in civitate, sed Guajaquilum, maris portus in sinu Guaiaquilense, Austroccidente. Caelum secundum altitudinem variat, tropicale in litore et in Amazonia et frigidius se facit quotiescumque auget altitudo versus Andes. Aequatoria etiam archipelagum Testudinarium, circa 1000km a continente situm, possidet.

In Aequatoria quattuor zonae praecipue eminent:

  • Litus: Partem "Cioci (Choco) biogeographici" facit. Occidente civitatis est, plana fertilisque zona cum parca altitudine. In hac zona maxima urbs Aequatoriana est: Guaiaquilum.
  • Montes: Ad Aequatorianam partem Antisensem respondet, de Septemtrionem in Meridiem civitatem in partes duas dividit. Cum altissimis altitudinibus, cum aliquibus culminibus amplius 6.000 m superantibus, etiam varios vulcanos adhuc activos velut Tungurahuam cujus ultima eruptio anno 1999 accidit possidet. Super montes Antisenses aliquae principalium urbium (velut caput Quitum, Concha,Riobamba etc...) statuuntur.
  • Oriens: Lineae Aequatorialis Oriente Silva Amazonica pars est, cuius clima umidum calidumque est.
  • Insulae Testudinariae.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Aequatoriani ethnice diversi sunt. Maximus ethnicus globus (65% incolarum) a Mixticiis, mixtis prognatis Hispanicorum colonorum et Americanorum indigenarum, formatur. Indigenae Americani secundi in numero et 25% incolarum constituunt. Albi, praesertim Creoli, immixti antiquorum Hispanicorum colonorum prognati, non minus quam alii immigrantes Europaei et Latinae Americae solum 7% incolae sunt. Parva Afraequatorian minoritas, Mulatos et Zambos includens, in Smaragdis et Imbabura provinciis 3% incolarum formans amplie statuitur.

Confoederatio Nationalitatum Indigenarum Aequatoriae (CONAIE) 27 nationalitatum clare identificatarum exsistentiam recognoscit quae etiam Civitate recognitae sunt, ergo quae eis eorum politicae oeconomicaeque ordinationis systemata recognoscit et eis aliquod autogubernationis in eorum territoriis concedit. Recognitae nationalitates cum latinizato nomine sunt(inter signa exclusionis nomen Hispanicum:

Considerabiles Aequatorianorum expatriatorum communitates in Hispania et in Italis, sicut per Europam, Civitates Foederatas, Canadam et Iaponiam sunt. 7.000.000 hominum ex Aequatoria de anni 1999 oeconomica crise emigravisse aestimantur et toti Aequatoriani expatriati circa 2,5 miliones sunt.

Tropicalium silvarum regio versus montium Orientem vix inculta est et solum circa 3% incolarum continet.

Publicum educativum systema gratis est et praesentia compulsoria est natis quinque ad quattuordecim annos. Publicarum scholarum provisio minor rebus necessariis est, et classium magnitudo crebro nimia est, et paucarum fortunarum familiae saepe educationem solvent. Nihilominus, Ministerium Educationis solum 76% puerorum sex annos scholarizationis terminare refert. Ruralibus in areis, solum 10% puerorum lycaeum eunt. Ministerialia statistica medium numerum annorum completorum 6,7 dant. Aequatoria sexaginta et unam universitates, multae quarum nunc graduati gradus offerunt, quamquam solum 87% facultatum in publicis universitatibus graduati gradus possidet. 300 Superiora Instituta duos aut tres annos postsecundariae vocationalis aut technicae exercitationis offerunt.

Religio[recensere | fontem recensere]

Circa 70% Aequatorianorum sunt Christifideles Ecclesiae Catholici Romanae. Ruri, indigenae fides et Christianismus aliquando syncretizantur. Crescens Protestantium fiderum numerus etiam est.

Multa festa et annuales pompae religiosis celebrationibus fundantur.

Parva Musulmana minoritas est pauca milia fidelium assecuta. Iudaica communitas circiter mille fideles habet quorum plerique Germanicam aut Italam originem habent. Etiam Sepharditae Uudaei sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 40
  2. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.