Roman numeral 10000 CC DD.svg

Nicaragua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
República de Nicaragua
Vexillum Nicaraguae Insigne Nicaraguae
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis: "Deo confidimus"
(Hispanice: En Dios Confiamos)
Locus Nicaraguae
Lingua officialis Hispanica
Gentilicium Nicaraguensis-e
Caput Managua
Praeses Daniel Ortega
Area
 - Totalis
locum 97
130 373 km²
Numerus incolarum
 - Summae (aest. 2010)
 - Spissitudo incolarum
locum 110
5 891 199
42 inc./km²
Moneta Corduba (Hispanice Córdoba)
Zona horaria UTC -6
Hymnus nationalis Salve a ti, Nicaragua
Interretis dominium .ni
Praefixum telephonicum 505

Nicaragua,[1][2] rite Respublica Nicaraguae (Hispanice República de Nicaragua), est civitas sui iuris circiter 5 900 000 incolarum in America Media sita. Finitima est meridie Orae Opulentae et septemtrione Honduriae. Etiam circumdatur Oceano Pacifico et Mari Caribico. Caput est Managua.

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Nominis "Nicaraguae" origo aliquantum obscuri est, habetur portmanteau ab Hispanis colonis novatum, cuius fundamentum in nomine Nicarao, maximae Amerindicae tribus duce, et Hispanico vocabulo agua, scilicet 'aqua', consistit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Augustus Caesar Sandino cuius ideologia adduxit ad Frontem Sandinisticam Liberationis Nationalis (Hispanice Frente Sandinista de Liberación Nacional).

Anno 1524 duae primae Hispanicae urbes, Legio[3] sive Leo[4] et Granata[5] sive Granada[6] (Hispanice León et Granada, respective), conditae sunt in Nicaragua hodierna. Fuit velut huius Europaeae potentiae colonia usque ad 1821, cum declarata est Americae Mediae libertas. Brevi biennio facta est liberae civitatis pars rursus, Primi Imperii Mexicani pars, denuo liberae civitatis pars. Res Publica Foederalis Mediae Americae usque ad 1840 supervixit. Per saeculum undevicensimum successere varii conatus denuo coniugendae Americae Centralis sine successu. Per saeculum vicensimum Nicaraguensis historia variis Civitatum Foederatarum armatis interventionibus valde affecta est, et directis et indirectis per pecuniarium militareque subsidium Contris, contrarevolutionariis per Sandinisticas gubernationes. Anastasius Somoza Debayle et Anastasius Somoza García republicam per decennia gubernavere donec substituerentur a Sinistrana gubernatione Frontis Sandinisticae Liberationis Nationalis (Hispanice Frente Sandinista de Liberación Nacional). Sandinistica gubernatio suam primam comitialem cladem ineunte decennio 200 passa est et denuo gubernare non consequeretur usque ad exeuntem 2006: hoc intervallo inter 1990 et 2006 tres electi praesides in coalitionem contra Sandinismum (Hispanice Sandinismo) fuerunt. In praesenti, post ultima comitia, Nicaraguensis praeses denuo est Sandinisticus praepositus Daniel Ortega.

Geographia et clima[recensere | fontem recensere]

Nicaraguae tabula geographica.
Saeptum Nationale Vulcani Mombachensis (Hispanice Parque Nacional Volcán Mombacho).

Nicaragua terrestrem massam 130 967 chiliometrorum quadratorum occupat, comparabilem ad eam Graeciae aut civitatis Alabamae. Iacet inter latitudinem 10º et 15º Septemtrionalium et inter longitudinem 82º et 88º Occidentalium.

Fere una quinta territorii pars areae protectae velut saepta nationalia, reservata naturalia et reservata biologica designatur. Respublica finitima est Honduriae Septemtrione, Mari Caribico Oriente, Orae Opulentae Meridie et Oceano Pacifico Occidente. Nicaragua lamina Caribica, oceanica lamina tectonica subiacente sub America Media et lamina Cocoina, circumdatur. Quia America Centralis praecipua zona subductionis est, Nicaragua maiorem Arcus Vulcanici Americae Centralis (Hispanice Arco Volcánico de América Central) partem accipit.

Nicaraguae tres distinctae geographicae regiones sunt: terrae inferiores Pacificae, fertiles valles ubi Hispanici coloni sederunt; Cordillera Amerriquensis (Hispanice Cordillera de Amerrique), Boreocentrales terrae superiores, et Litus Mosquitiensis (Hispanice Costa de los Mosquitos et Anglice Mosquito Coast), Atlanticae terrae inferiores. Inferiores Litoris Atlantici planities 60 milia passuum amplae in aliquibus areis sunt. Quae diu expilatae sunt ob suas opes naturales.

Terrae inferiores Pacificae[recensere | fontem recensere]

Nicaragua nota est velut lacuum et montium igniferorum terra; photographatur mons ignifer Conceptio (Hispanice Concepción), visus e monte ignifero Materiis (Hispanice Maderas).

Nationis Occidente, haec terrae inferiores in lata, calida et fertili planitie consistunt. Per hanc planitiem sparsi sunt varii magni montes igniferi Cordillerae Maribiorum, inter quos Mombachum (Hispanice Mombacho) prope extra Granatam et Momotombum prope Legionem. Terrarum inferiorum area e Sinu Fonsecae (Hispanice Golfo de Fonseca) ad Nicaraguenses Pacificos limites cum Ora Opulenta, Meridie Lacus Nicaraguae[7] , patet. Lacus Nicaragua maximus aquae dulcis lacus in America Centrali et vicesimus secundum magnitudinem in toto orbe terrarum est, ubi etiam vivit unica aquae dulcis pistrix, carcharhinus leucas. Terrarum inferiorum Pacificarum regio maximum numerum incolarum habet, cum dimidio numeri incolarum in republica. Caput Managua est urbs cum maximo numero incolarum et unica urbs amplius cum 1,5 millionibus incolarum.

Piranga olivacea per Nicaraguam circa Aprilem et rursus circum Octobrem transit.

Nicaraguensium Occidentalium quadraginta vulcanorum eruptiones, quorum multi adhuc activi, aliquando catoecias devastavere sed etiam terram cum fertilium cineribus stratis locupletavit. Geologica activitas vulcanismum producens etiam potentes terraemotus conserit. Tremores regulariter per Pacificam zonam accidunt et terraemotus fere caput Managuam magis quam semel destruxere.

Maior Pacificae zonae pars est terra calida (Hispanice tierra caliente), elevationes sub 610 metrorum. Ubi temperaturae virtualiter constantes per totum annum manent, cum maximis inter 29,4 et 32,2 °C. Post tempus siccum e Novembre in Aprilem durans, pluviae Maio incipiunt et usque ad Octobrem pergit, terris inferioribus Pacificis inter 1016 et 1524 mm praecipitationis dantes. Bona sola et favens clima se coniungunt ad faciendam Occidentalem Nicaraguam nationale oeconomicum dempgraphicumque centrum. Austroccidentalis ora Lacus Nicaraguae 24 chiliometra iuxta Oceanum Pacificum iacet. Sic lacus et Flumen Sanctus Ioannes crebro proposita sunt saeculo undevicensimo velut longissima canalis pars per Americae Centralis isthmum. De canali propositiones periodice resuscitantur saeculis vicensimo et vicensimo uno. Propomodum saeculum post Canalis Panamensis aperturam, Nicaraguensis oecocanalis (Hispanice ecocanal) prospectus velut notabile thema manet.

Praeter eius oras et vicos recreationis, terrae inferiores Pacificae maximam Nicaraguensis Hispanicae colonialis architecturae et artefactorum partem continent. Urbes velut Legio et Granata colonialibus architecturis abundant; anno 1524, Granata est antiquissima colonialis urbs in Americis.

Terrae superiores Boreocentrales[recensere | fontem recensere]

Pharomachrus mocinno est avis quae silvas regionis mediae incolit.

Terrae superiores centrales significative minorem numerum incolarum et minorem oeconomicam evolutionem in Septemtrionali area habet, inter Lacum Nicaraguam et Mare Caribicum. Nationis terram temperatam (Hispanice tierra templada), cum elevationibus inter 610 et 1524 m, terrae superiores placidis temperaturis fruuntur cum quotidianis maximis inter 23,9 et 26,7 °C. Haec regio longius madidiusque tempus umidum habet quam terrae inferiores Pacificae, quod facit erosionem problema clivis. Asperi agri, arda sola et pauca spissitudo incolarum hanc aream generatim depingunt, sed Boreoccidentales valles fertiles et cum incolis satis sunt.

Area frigidius clima habet quam terrae inferiores Pacificae. Circiter quarta nationalis agriculturae pars colitur hac in regione, cum coffea altioribus in clivis crescente. Quercus, pinus, bryophyta, pteridophyta et orchidaceae sunt copiosa in regionis silvis nubilis.

Inter regionis centralis silvarum aves sunt pharomachrus mocinno, carduelis psaltria, trochilidae, cyanocoraces et aulacorhynchus prasinus.

Terrae inferiores Caribicae[recensere | fontem recensere]

Flumen Cocoinum (Hispanice Río Coco) velut fines inter Honduriam et Nicaraguam in Litore Mosquitiensi (Hispanice Costa de los Mosquitos).

Haec magna silvae pluvialis regio variis magnis fluminibus irrigatur et vix habent incolas. Area 57 centesimae civitatis terrae et plerasque opes minerales tenet. Valde expilata est sed multum naturalis diversitatis manet. Flumen Cocoinum est maximum flumen in America Media, fines cum Honduria formans. Caribica litoralis linea multum sinuosior quam generatim recta Pacifica litoralis linea; lacunae et delta eam valde irregularem facit.

Nicaraguense Reservatum Biosphaerae Bosavasense in terris inferioribus Atlanticis est; 728 434 ha, paene 7 centesimae areae civitatis, Mosquitiensis silvae protegit, quod id facit maximam silvam pluvialem Septemtrione Amazoniae in Brasilia.

Nicaraguense tropicum Orientale litus est valde dissimile reliquorum nationalium. Clima praesertim tropicale est, cum magna temperatura et magna umiditate. Circum praecipuam areae urbem Bluefieldum[8], lingua Anglica est ample in usu iuxta cum officiali Hispanica. Incolae arctius assimulantur eis qui in multis typicis Caribicis portibus inveniuntur quam reliquis Nicaraguensibus incolis.

Magna avium varietas observari possunt inter quas aquila, meleagris, ramphastidae, psittaci et arae. Inter animalem vitam hac in area excellunt simia, vermilingua, odocoileus Virginianus et tapirus.

Symbola nationalia[recensere | fontem recensere]

Insigne Nationale Nicaraguae.
Vexillum civitatis in Platea Libertatis Granatae fluitat.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Daniel Ortega praesens Nicaraguensis praeses.

Nicaraguensis civilitas systematis praesidialis ambitu evolvitur, in quo Nicaraguensis praeses et dux civitatis et dux gubernationis et dux systematis polycommatici est. Potestas exsecutiva a gubernatione exercetur. Potestas legisfera et a gubernatione et a Conventu Nationali exercetur. Potestas iudicialis ex exsecutiva legisferaque potestatibus independens est.

In praesenti, praecipuae factiones politicae de possibilitate transeundi e systemate praesidiali in systema parlamentarium disceptavere. Sic, sit clara dissimilitudo inter ducem gubernationis sive primum ministrum et ducem civitatis sive praesidem.

Vires armatae[recensere | fontem recensere]

Exercitus Nicaraguensis sigillum.

Vires armatae Nicaraguenses ab exercitu, classi nautica, classique aëria componuntur. Sunt 14 000 militum in activa diaconia, numerus multum minor quam visus per Revolutionem Sandinisticam. Quamquam exercitus infamem historiam militarem habuit, suarum virum pars, velut Custodia Nationalis cognita, integrata est in eam quae hodie est Vigiles Nationales Nicaraguae. Summatim, vigiles sunt sub manu militari. Nihilominus, Vigiles Nationales Nicaraguae rarissime sub manu militari esse dicitur. Aliae exercitus partes quae inter vigiles non confluxere destinatae sunt ad formandum novum Exercitum Nicaraguae.

Aetas militandi est septendecim anni, et delectus non coactus est. Ex anno 2006, militaris dispensatio fere 0,7 centesimae sumptuum Nicaraguensium.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Nicaragua unitaria respublica est. Ad administrativa proposita dividitur in quindecim departimenta et duae se gubernantes regiones sive regiones autonomae (Hispanice regiones autónomas) fundantae ad instar Hispanicarum communitatum autonomarum. Vicissim departimenta subdividuntur in 153 municipia. Duae regiones autonomae sunt Regio Autonoma Atlanticus Septemtrionalis et Regio Autonoma Atlanticus Meridionalis; quae, donec autonomia eis concessa sit anno 1985, unicum departimentum Zelayam constituebant. Hic inferius est tabula cum omnibus departimentis regionisque:

Vexillum Insigne Departimentum sive Regio Autonoma Latine Departimentum sive Regio Autonoma Hispanice Caput Latine Caput Hispanice Incolae (2005) Area (km²) Spissitudo incolarum (inc./km²) Locus in tabula
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Carazum Carazo Collis Maizi Jinotepe 166 073 1 081 154  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Chinandega Chinandega Chinandega Chinandega 378 970 4822 79  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Chontales Chontales Iuigalpa[9] Juigalpa 153 932 6481 24  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Elaphopolitania Masaya Elaphopolis Masaya 289 988 611 475  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Estĕli Estelí Estĕli[10] Estelí 201 548 2 230 90  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Granata sive Granada Granada Granata sive Granada [11] [12] Granada 168 186 1040 162  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Legio sive Leo León Legio sive Leo[13] [14] León 355 779 5138 69  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Madrizia Madrid Valles Anserum Somoto 132 459 1708 78  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Managua Managua Managua[15] Managua 1 262 978 3465 365  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Matagalpa Matagalpa Matagalpa[16] Matagalpa 469 172 6804 69  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Ripae Rivas Ripae Rivas 156 283 2162 72  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Flumen Sanctus Ioannes Río San Juan Sanctus Carolus San Carlos 95 596 7541 13  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Segobia Nova[17] Nueva Segovia Montezumapolis Ocotal 208 523 3491 60  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Thelcteropolitania Boaco Thelcteropolis Boaco 150 636 4177 36  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Xinotega Jinotega Xinotega[18] Jinotega 331 335 9222 36  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Regio Autonoma Atlanticus Septemtrionalis Región Autónoma Atlántico Norte Portus Capitum Puerto Cabezas sive Bilwi 314 130 33 106 10  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Regio Autonoma Atlanticus Meridionalis Región Autónoma Atlántico Sur Bluefieldum[19] Bluefields 306 510 27 260 11  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Nicaraguenses pueri.

Saeculo undevicensimo, erat substantialis Amerindica minoritas, sed hic globus culturaliter assimulatissimus est Mixticiae maioritati. Praesertim Saeculo undevicensimo, Nicaragua aliquot immigratorias undas ex Europaeis nationibus vidit. Praecipue Septemtrionales urbes Estĕli, Xinotega et Matagalpa significativos quartae stripis Germanos habent. Plerique Nicaraguenses occidentalem civitatis regionem, departimenta Managuam, Granatam et Legionem, incolunt.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Urbs cum maximo numero incolarum in Nicaragua est caput Managua, cum 1,2 milliones incolarum anno 2005. Eodem anno, circiter 4,4 milliones incolarum in Pacifica, Centrali et Septemtrionali regionibus; 2,4 solum in Pacifica regione vivunt, dum in Caribica regione numerus incolarum solum aestimata 700 000 attingit.

Secundum Consocationem Nationis, Nicaragua numerum incolarum 5 743 000 secundum aestimatione anni 2009 habet cum indice incrementi incolarum 1,31 centesimae et indice natalium 24,9 pro mille incolarum, tertio maximo in regione. Exspectatio vitae Nicaraguensibus in natali est 72,90 annorum; 69,99 viris et 76,00 feminis. Nicaragua est secunda in America Media civitas, secundum immigrantium expulsionem, cum 210 000 expulsatorum inter annos 2005 et 2010, solum post Guatimaliam.

Urbes cum maximo numero incolarum[recensere | fontem recensere]

Positio Urbs Departimentum Incolae Photographemata
1 Managua Managua 973 087
2 Legio sive Leo Legio sive Leo 144 538
Legio sive Leo
3 Elaphopolis Elaphopolitania 130 113
4 Tipitapa Managua 127 153
5 Chinandega Chinandega 126 387
6 Matagalpa Matagalpa 109 089
7 Estĕli Estĕli 96 422
8 Granata sive Granada Granata sive Granada 89 409
9 Sandinopolis Managua 70 013
10 Iuigalpa Chontales 54 731


Ethnē[recensere | fontem recensere]

Plerique Nicaraguenses se Mixticii et Caucasii considerant; 69 centesimae sunt Mixticii, scilicet mixti Amerindi et Caucasii, et 17 centesimae se Caucasii considerant, quorum plerique habent avos Hispanicos, Germanicos, Italicos, Lusitanos et Francicos. Mixticii et Caucasii praesertim in Occidentalem nationis regionem residunt et ambo coniuncti 86% Nicaraguensium constituunt, circiter 4,8 milliones.

Circiter 9 centesimae Nicaraguensium Nigritae sive Afronicaraguenses sunt, qui praecipue in paulum habitato Caribico sive Atlantico litore habitant. Nigritae praesertim Antillanae originis sunt, descendentes indenturatorum laboratorum ex Iamaica portatorum cum regio protectoratus Britannicus erat. Nicaragua maximum numerum Afrolatinamericanorum in America Centrali habet cum secunda maxima percentatione. Etiam est minor Garifŭnorum (Hispanice Garífunas) globus, quorum avi mixti sunt Caribis, Angolanis, Congensibus et Aravacis.

Reliquae 5 centesimae Amerindi, nationalium Indigenarum incolarum immixti descendentes, sunt. Nicaraguenses Praecolumbiani incolae in multos Indigenas globos consitunt. In occidentali regione Nicarai, e quibus ortum est civitatis nomen, adfuerunt iuxta cum aliis globis qui et culturā et linguā Maiis conectuntur. Caribicum Nicaragua litus habitatum est ab Indigenis gentibus quae praesertim erant globi conexi Muiscis qui migravere ex America Meridionali, praecipue e praesentibus Columbia et Venetiola. Inter quos comprehenduntur Misquiti, Ramae et Mayangnae. Saeculo undevicensimo, erat substantialis Indigenicus allophylus, sed hic globus culturaliter valde assimulabatur Mixticiae maioritati. Medio decennio 199, gubernatio departimentum Zelayam, in Orientali nationis dimidio consistentem, in duas regiones autonomas divisit et concessit huius regionis Nigritis et Indigenis limitatam autonomiam intra Rempublicam.

Indigenae[recensere | fontem recensere]

Ad agnitas Indigenicas communitates pertinentes (2005)
Rama 4 185 0,9% Garifŭnus 3 271 0,7%
Mayangna 9 756 2,2% Misquitus 120 817 27,2%
Ulva 698 0.2% Creŏlus 19 890 4,5%
Sutiava 19 949 4,5% Nicaraus 11 113 2,5
Chorotega 46 002 10,4 Matagalpa 15 240 3,4%

Secundum anni 2005 censum, 443 847 incolarum se Amerindi sive Indigenae declaravere. Amplius 50 centesimae incolarum rurant. Cum 120 817 incolarum se Misquitos declarantium, ei 27,2 centesimae omnium Indigenarum constituunt, quos sequuntur Caribici litoris Mixticii. Praeter incolas se Indigenas declarantes, propemodum 13 640 "Alii" respondere, 3,1 centesimas constituentes. Alii 47 473 "Incertus" responderunt et additionales 19 460 "Ignoro" responderunt, 15,1 centesimas constituentes.

Immigratio et emigratio[recensere | fontem recensere]

Relate ad totum numerum incolarum, Nicaragua nunquam magnae scalae undam immigratoriam passa est. Totus numerus immigrantium in Nicaraguam, et e Latinamericanis civitatibus et ex aliis civitatibus, nunquam 1 centesimas totius numeri incolarum ante 1995 superavere. Anni 2005 census 1,2 incolarum extra rempublicam natorum ostendit, quod est merum incrementum 6 centesimae in uno decennium. Quod non significat ne immigrantes societatis civitatisque Nicaraguensium evolutionem afficerent.

Saeculo undevicensio, Nicaragua immigratoriam undam, praesertim ex Europa, passa est. Imprimis, familiae e Germania, Italia, Hispania, Francia et Belgia generatim Nicaraguam migraverunt ad collocanda negotia cum pecunia quam tulere ex Europa. Qui multa agriculturalia negotia velut coffeae atque harundinis sacchari sationes, et etiam diaria, deversoria et argentarias statuere.

Palaestini decimum Revolutionis Sandinisticae anniversarium Managuae celebrantes dum Palaestina et Sandinistica vexilla quassant.

Etiam est parva Mesanatolico-Nicaraguensis communitas Syriacorum, Armeniacorum, Palaestino-Nicaraguensium, Iudaeo-Nicaraguensium et Libanensium in Nicaragua cum toto numero 30 000. Quoque est Antēliasiana communitas Iaponiensium, Taivaniensium et Sinarum. Sino-Nicaraguenses circiter 12 000 aestimantur. Sinae exeunte saeculo undevicensimo advenerunt, sed eorum praesentia non est corroborata usque ad secundum censum anno 1920 400 hominum Sinicae nationalitatis revelantem.

Per Revolutionem Sandinisticam et Bellum Civile, milia Nicaraguensium nationem reliquere. Post Nicaraguensia anni 1990 comitia aliqui redivere, sed multi magis emigraverunt per reliquum decennium. Anno 1998, Huracanum Mitch circiter 4000 Nicaraguensium necavit et destruxit magnam Nicaraguensis oeconomiae partem, quamobrem milia Nicaraguensium statum ad tempus protectum acceperunt ut emigrarent in CFA velut "profugi". Recentibus annis, multi Nicaraguenses civitatem reliquerunt ad effugiendum e paupertate et inopia operarum.

Nicaraguensis emigratio recens processus est. Inter annos 1990 et 2004, amplius 800 000 Nicaraguensium nationem reliquerunt, comparati cum 100 000 inter annos 1970 et 1989. Secundum Argentariam Mundanam, anno 2005 erant 683 520 Nicaraguensium secundum leges extra Nicaraguam viventium. Si indocumentati computantur, aliqui fontes 1 500 000 Nicaraguensium extra exeunte anno 2005 incolentium aestimant. Nicaraguenses sunt tertia maxima Americae Centralis communitas extra nationem vivens, post Guatimalenses et Salvatorienses. Nicaragua etiam est secunda natio in America Centrali secundum percentationem Nicaraguensium foras viventium.

Missiones pecuniae in Nicaraguam circiter 15 centesimae civitatis PDG repraesentant. Anno 2008 Nicaragua fere billionem dollariorum per missiones pecuniae accepit; incrementum e 750 000 000 acceptis anno 2007, secundum Argentariam Mundanam.

Religio[recensere | fontem recensere]

Religiosa affiliatio in Nicaragua
Cathedralis Metropolitana Immaculatae Conceptionis Managuae Cathedralis Metropolitana Immaculatae Conceptionis Managuae
Religio Percentatio
Catholicismus Romanus 58,5%
Evangelismus 21,6%
Unitas Fratrum 1,6%
Testes Iehovah 0,9%
Nulla 15,7%
Aliae¹ 1,6%
¹ Inclusi Buddhismus, Islamismus, et Iudaismus inter aliae religiones.
Fons: Anni 2005 Nicaraguensis Census[20]

Religio est significativa Nicaraguensis culturae pars et constitutionis partem format. Et libertas religionis, e 1939 confirmata, et tolerantia religiosa non solum a constitutione sed etiam a Nicaraguensi gubernatione promovetur. Episcopi suam auctoritatem praecipuis civitatis occasionibus dare exspectantur, quorum declarationes de nationalibus quaestionibus attente accipiuntur. Ei appellari possunt ut medient inter contendentes factiones in politicarum criseōn momentis.

Donec religio in Nicaragua in diversitate crescit, plerique Nicaraguenses se velut Fidei Catholicae Romanae asseclae identificant. Supra photographata est Cathedralis Legionis, quae est una inter nationis Mundanas Hereditates et activus religiosi cultus locus Legione.

Quamquam Nicaragua nullam religionem officialem habet, est nomine Ecclesia Catholica Romana. Observantes Romani Catholici noniam sunt maxima pars et declinant dum Evangelizatorii Protestantes globi et Mormones rapide crescunt e decennio 200. Sunt etiam ponderis Anglicanae et Moravae communitates iuxta litus Caribicum.

Catholicismus Romanus in Nicaraguam saeculo sexto ddecimo cum Hispanica occupatione venit et mansit officialis fides usque ad 1939. Protestantismus et variae Christianas sectas venere in Nicaraguam saeculo undevicensimo, sed solum per saeculum vicensimum Protestantes denominationes magnum asseclarum numerum apud Caribicum nationis litus consecutae sunt. Popularis religio circum sanctos revolvitur, qui habentur mediatores inter homines et Deum. Pleriqui loci, e capite Managua ad parvas rurales communitates, suum sanctum patronum, electum e Calendario Romanae Ecclesiae, annuis festivitatibus honorant. Multis in communitatibus, locuples traditio popularis circum sanctorum patronorum celebrationes crevit, e.g. Managuae festivitas Sancti Dominici Augusto duabus variis, crebro comissabundis, pompis per totum diem per urbem celebratur. Populo consummatio intra Nicaraguense calendarium est nec Christi Natalis nec Pascha, sed Purissima, festivitatum hebdomas ineunte Decembre Immaculatae Conceptioni dedicata, ubi elaboratae arae Virgini Mariae domis et in locis operis aedificantur.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Linguae Nicaraguae
Lingua Locutores
Hispanica 4 347 000
Misquĭta 154 400
Creŏlus Anglicus Nicaraguensis 30 000
Anglica 20 334
Sinica 7 000
Mayangna 6 700
Lingua Gesticulatoria Nicaraguensis 3 000
Garifŭna 1 500
Arabica 400
Rama 24
Fons: Ethnologue[21]

In Nicaragua Lingua Hispanica Nicaraguensis sive Nicañol officialis est, qua Nicaraguenses incolae utuntur. In Nicaragua voseismus (Hispanice voseo) est communis, velut in aliis Americae Centralis et Meridionalis nationibus talibus Honduria, Argentina et Uraquaria. Lingua Hispanica dissimiles dialectous per Latinamericam habet, Hispanica Centramericana (Hispanice español centroamericano) est dialectos in usu in Nicaragua.

Aliquae Nicaraguensis phonologiae proprietates sunt
  • /s/ in syllabae fini aut ante consonantem velut [h] pronuntiatur.
  • <j> (/x/) aspiratum est; est suave velut [h] Anglice (e.g.: Yahoo).
  • Intervocalica /b/, /d/ et /g/ nullum reductionis signum ostendunt, et pronuntiantur valde magis quam in plerisque dialectis.
  • Aliquibus in regionibus duplex l, <ll>, velut [ʃ] pronuntiatur; Argentina habet similem accentum.
  • Non est confusio inter /l/ et /r/, dispar Caribici.
  • /s/ et /θ/ pronuntiantur velut [s].
  • /m/ in vocabuli fini velut [n] pronuntiari solet.
Bluefieldi tabula Anglice (supra), Hispanice (medio) et Misquitice (infra).

Nicaraguenses apud Caribicum litus suis linguis Indigenicis et etiam Anglica utuntur. Orientales Indigenae suis originalibus linguis usi quoque Hispanice et/aut Anglice loqui solent. Praecipuae linguae Indigenicae Misquita, Mayangna et Rama sunt. Creŏlicae linguae etiam iuxta Caribicum litus adsunt, cum 30 000 locutorum Creŏli Anglici Nicaraguensis.

Nicaragua multos allophylos habet. Multa ethnē in Nicaragua, velut Sino-Nicaraguenses et Palaestino-Nicaraguenses, suas avitas linguas servavere dum etiam loquuntur Hispanice et/aut Anglice. Inter linguas minoritarias sunt Sinica, Arabica, Theodisca, Italiana et aliae. Nicaragua tres linguas exstinctas habet.

Lingua Gesticulatoria Nicaraguensis etiam est particularis curae linguistis.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Corinthi (Hispanice Corinto) portus praecipuus in Nicaragua est.

Inter nationis opes naturales, sunt aurum, argentum, cuprum, Wolframium, plumbum et Zincum. Agricultura (praesertim maizi, sorghi bicoloris et phaseoli vulgaris) et piscatio quoque ponderis activitates repraesentant.

Circiter 32% nationalis productionis exportantur versus Civitates Foederatas et 14% in Salvatoriam anno 2007.

Nicaragua una trium Americanarum nationum est quae Incepto NPGD, ab Aerario Monetario Internationali anno 1996 expedito, fructae sunt. Sic, Unio Europaea, Argentaria Mundana, Canada et Dania fere 2,36 milliones euronum per biennium inter 2005 et 2006 dedere ad iuvandum educativum programma Ministerii Educationis.

Debita causa belli civilis anni 1980 fuere, postquam Civitates Foederatae prohibitionem commercii imposuerat quae ne producta intrarent et e natione exirent impediebat. Huracanum Mitch anno 1998 etiam debita aggravavit. Natio, hac naturali catastrophā vastata, partim iterum construenda fuit. Praeter nocitos homines et infrastructuras, magna messium pars destructa est. Quod fuit perniciosum nationi velut Nicaraguae, ubi praecipuarum oeconomicarum activitatum una ab agricultura pendet. Post alimentorum carentiam, fuit externi commercii inaequalitas quae oeconomicae recuperationis processum interrupit et quam dramatica inflatio secuta est. Itaque, debita considerabiliter creverunt. Anni 2001 ariditas quoque est causa debitorum Nicaraguae.

Periegesis[recensere | fontem recensere]

In Nicaragua periegesis crescit, quoniam in praesenti secunda maxima industria in nationis est. Per ultimos novem annos praeteritos periegesis 90 centesimae totam per civitatem annuo indice 10 centesimis crevit. Nicaragua, quae positivum incrementum anno 2009 vidit, adhuc magis anno 2015 cretura esse exspectatur, gratia facti ut praesens gubernatio turismum ordinate et longe lateque impellat. Solum anno 2009 campus turisticus in Nicaragua 9,8 centesimis crevit, relate ad annos anteriores. Quotannis circiter 200 000 hominum Civitatum Foederatarum Nicaraguam visitant et anno 2010 periegesis 9 centesimis crevit, sic attacto numero summo unius millionis salutatorum, praesertim negotiatorum, periegetarum et cognatorum suas familias visentium. Plerique turistae Nicaraguam visentes Civitatum Foederatarum, Americae Mediae, Americae Australis, et Europae sunt. Secundum Ministerium Turismi Nicaraguae, colonialis urbs Granata sive Granada est periegetis praedilectus locus. Etiam urbes Chichigalpa, Leo sive Legio, Elaphopolis, Ripae, orae Sancti Ioannis Meridionalis, insula Duo Montes (Hispanice Ometepe), mons ignifer Mombachum, Insulae Maizi inter alias, sunt praecipuae turisticae attractiones. Praeterea, oecoturimus et lapsus super fluctus multos periegetas in Nicaraguam attrahunt.

Praecipuae attractiones in Nicaragua periegetis sunt orae, itineraria scaenica, architectura urbium talis Granatae aut Legionis et nuperius oeco et agriturismus in Septemtrionali zona ubi invenitur Iter Coffei (Hispanice Ruta del Café) inter Matagalpam et Xinotegam.

Destinationes periegeticae Nicaraguae
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Granata Sanctus Ioannes Meridionalis Ruinae Legionis Veteris Lacuna Apoyensis
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Mons ignifer Cirrus Niger Solentiname Insula Duo Montes Fortalitia Immaculatae Conceptionis
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Mons ignifer Mombachum Mons ignifer Elaphopolitanus Cathedralis-Basilica Legionis Insulae Maizi
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Palatium Nationale Iter Coffei, Matagalpae Cataracta Stantiola, Estĕlis Ora Gigantea, Ripis

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Media communicationis[recensere | fontem recensere]

Plerisque Nicaraguensibus radiophonia et televisio praecipui nuntiorum fontes sunt. Sunt amplius 100 stationes, quarum multae in capite, et varii tramites televisifici. Televisio caplaris prompta plerisque areis urbanis est.

Diaria varia factiosaque sunt, positiones pro et contra gubernationem repraesentantia. Inter praecipua diaria sunt; La Prensa, El Nuevo Diario, Confidencial Varies, Hoy et Mercurio.

Praecipui tramites televisifici sunt; Televicentro Canal 2, Multinoticias Canal 4, Telenica Canal 8, Canal 9, Canal 10, TVRED canal 11, Nicavisión Canal 12, Viva Nicaragua Canal 13, VosTV Canal 14, 100% Noticias canal 15, CDNN Canal 23 et Extraplus Canal 37, dum praecipuae stationes radiophonicae sunt; Radio Corporación, Radio Mundial, Radio Nicaragua (publica), Radio Sandino, Radio Pirata, Radio Maranata, Estación X, Radio Joya, Radio Romántica, Radio Pachanguera, Radio Buenísima, Radio Disney et Radio Oldis.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Aëroportus Internationalis Augusti Caesaris Sandino (Hispanice Aeropuerto Internacional Augusto César Sandino) Managuae.

Nicaraguensis vecturarum structura sequens est:

Educatio[recensere | fontem recensere]

Primariae studens cum academicae excellentiae insigni obliquo anno 2006.

Primus publicus Nicaraguae ludus litterarius anno 1837 aperta est. Exeunte decennio 187 publicae scholae erant plerisque in maioribus urbibus. Anno 1877, Nicaraguensis auctoritas accepit principium ut talibus scholis nationaliter publica pecunia suppeditari deberent et ut praesentia gratuita obligatoriaque esse deberet. Anno 1881 ex educatione religiosum dominium formaliter ablatum est et datum est gubernationi, sed ab ecclesia rectae scholae fungi iuxta cum publico systemate perrexere. Alias, apparatuum magistrorumque carentia, apprime ruralibus areis, educativam evolutionem impedivit. Sandinistica gubernatio sumptum in educationem valde auxit et analphabetismum significative reduxit, sed apparatuum operariorumque inopia adhuc erat problema. Sandinistae etiam Sinistristicum ideologicum contentum in ratione studiorum addidere, quod amotum est post 1990.

Educatio tertiana e 1818 incepit cum Universitas Nationalis Autonoma Nicaraguae (Hispanice Universidad Nacional Autónoma de Nicaragua sive UNAN) Legione condita est. Praecipua reformatio, anno 1980 condita, nationale systema postsecundarium denuo ordinavit in duabus universitatibus; Universitate Nationali Autonoma Nicaraguae cum campis Legione ac Managuae et Universitate Centramericana (Hispanice Universidad Centroamericana sive UCA) Managuae. Etiam rursus structurata est ratio studiorum, dans magis emphasin scientiae ac technologiae, et minus iuri ac commercio. Nicaragua habet etiam varia specializatiora instituta cum attentione ad educationem quae oeconomicae evolutioni faveat.

Salus[recensere | fontem recensere]

Ministerium Salutis, alia ministeria (Gubernationis, Defensionis) et Institutum Nicaraguense Securitatis Socialis (Hispanice Instituto Nicaragüense de Seguridad Social sive INSS) publice 67 centesimae consultationum suppeditant quamquam solum 60 centesimae diaconiarum gratuitarum sunt, dum 31 centesimae consultationum privato campo gestae sunt et usuarii eas solvere debent.

Sunt inaequitates accessus ad valetudinales diaconias geographicis, socioeconomicis, generis et ethnous causis. Solum 6,3 centesimae Nicaraguensium cautionem habent. Sacculi sumptus gravem limitem pauperibus hominibus et ethnicis minoritatibus constituit, praeter accessus carentiam ruralibus regionibus.

Garifŭni pueri.

Mortalitas perinatalis magna pauperrimis in departimentis manet propter respiratorios morbos, sepsin neonatalem, congenitas distortiones, diarrhoeam. Minus quam quinque annos natorum mortes, pauperibus ac Indigenicis in communitatibus abundantes, respiratoriis morbis, diarrhoeae, penuriae victus et meningitidi debentur.

Mortalitas materna magna minus privilegiatis circulis manet, ruralibus areis, Indigenis, pauperibus, adulescentibus et hominibus cum pauca frequentatione scholarum, quamquam globalis index fecunditatis decrevit. Fere 55 centesimae mulierum ruri domi pariunt, donec 65 centesimae domi pariunt inter analphabetas. Mortalitas materna magna his locis manet et circiter tertia pars maternarum mortium inter adulescentes accidunt.

Chronica penuria victus inter 22 centesimas puerorum intra minime privilegiatum urbanae areae pemptemorion praevalet, collata cum 0,4% intra opulentissimum pemptemorion; 9 centesimae partuum sunt neonatorum cum paulo ponderis.

Transmissibiles morbi crescere pergunt. Malaria sive Plasmodium falciparum Indigenarum municipiis densatur. Tuberculosis pauperrimis ac difficilis accessus regionibus praevalet. VIDH-SIDA velut generalizata epidemia cum incidentiae incremento inter mulieres pingitur; in eo quod attinet ad relationem inter virum atque mulierem mutatum est e 5:1 anno 1999 ad 3:1 anno 2005. Praevenibiles morbi per vaccinationem sub moderatione inveniuntur cum calypsi inter 84,7 atque 97,6%.

Intransmissibiles morbi magnam morbiditatem atque mortalitatem causant. Praecipuae mortalitatis causae morbi cardiovasculares, diabetes, causae externae, et cancer sunt. Casus viarii, suicidium, suffocatio, laesiones ob externas causas et leuchaemia praecipuas mortalitatis causas iuvenibus inter 10 et 19 annos natis constituunt. Morbus mentis, neurosis, alcoholismus, violentia generalis, atque intrafamiliaris praesertim urbanis regionibus creverunt.[22]

Cultura[recensere | fontem recensere]

Nicaraguensis cultura fortes laographiam, musicam, et religiosas traditiones, penitus Europaeā culturā affectas sed Amerindicis sonis saporibusque locupletatas, habet. Nicaraguensis cultura ulterius secundum dissimilia litora definiri potest. Pacificum litus fortes laographiam, musicam et religiosas traditiones, penitus ab Europaeis affectas habet. Ab Hispania colonizatum est et aliis Hispanophonicis Latinamericanis civitatibus similem culturam habet. Indigenici globi historice Pacificum litus habitantes magna ex parte Mixticiae culturae assimulati sunt.

Nicaraguenses feminae Mixticium habitum gerentes, qui traditional vestitus est ad saltandum saltationem Mixticiam (Hispanice danza del Mestizaje) gestus. Habitus Hispanicum pondus in Nicaraguensibus vestimentis.

Caribicum nationis litus, ceterum, olim fuit Britannicus protectoratus. Lingua Anglica adhuc praevalet hac in regione et est in domestico usu iuxta cum Hispanica atque linguis Amerindicis. Cuius cultura similis est ei Caribicarum nationum quae Britannicae possessiones, tales Iamaica, Beliza aut Insulae Caimanenses inter alias sunt aut fuerunt. Dissimiliter Occidentalis litoris, Indigenici populi apud Caribicum litus distinctas identitates servavere et aliqui adhuc suis nativis linguis velut primis linguis utuntur.

Musica[recensere | fontem recensere]

Nicaraguensis musica Indigenicarum atque Europaearum, praesertim Hispanicarum, affectionum mixtura est. Inter instrumenta musica marimba et alia communia trans Americam Centralem sunt. Nicaraguensi marimbā solum canunt musici sedentes qui instrumentum suis genubus tenent. Contrabasso, citharā Hispanicā et citharellā, scilicet parvā citharā Hispanicā tali mandolino, concini solet. Musica est in usu per socialia munera velut ambitalis musicae genus. Marimba e materiae durae laminis super bambusicis variarum longitudinum tubulis aut metallicis tubulis positis fit. Duobus aut quattuor malleis canitur. Litus Caribicum Nicaraguense notum est propter vivacem, sensualem musicae saltatoriae modum, Palum Maii (Hispanice Palo de Mayo et Anglice Maypole) nuncupatum, qui popularis totam per nationem est. Apprime est magna et celebrata per Festum Betullae Pentecostalis Maio. Garifŭna (Afro-Indica) communitas ob popularem musicam Puncta nuncupatam nota est.

Nicaragua internationalis ponderis varietate in musico campo fruitur. Bachata, meringinis, salsa et cumbia famam in Managua, Legione, Granata, aliisque locis culturae consecutae sunt. Cumbiana saltatio popularior crevit cum introducti essent Nicaraguani artifices, inter quos Gustavus Leyton, in Insulam Duos Montes et in Managuam. Salsae saltatio extreme popularis in Managuensibus discothecis facta est. Cum variis ponderibus, modus saltandae salsae in Nicaragua variat. Neo-Eboracensis styli aleatorialis et salsae Cubanae aleatorialis elementa plebis favorem assecuta est per nationem.

Saltatio bachatae etiam popularitatem assecuta est in Nicaragua. Dominicani et Civtatum Foederatarum stylorum combinationes totam per nationem inveni possunt. Nicaraguensis saltationis natura variat secundum regionem. Rurales areae ad maiorem coxalium motuum ac circumituum attentionem tendunt. Urbes, sed contra, praesertim ad subtiliora podocinemata praeter motus ac circumitus conspiciunt. Considerabilis ponderis quantitas bachatae saltationi oritur e Nicaraguensibus foris viventibus, in urbibus velut Miamiae, Angelopoli et, minore gradu, Novi Eboraci. Tango etiam nuper culturalibus in urbibus et atriis saltatoriis surrexit.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Nicaraguenses litterae vestigari usque ad Praecolumbiana tempora possunt; mythi et oratura cosmogonicum mundi conspectum inter Indigenicas gentes formavere. Harum narratiuncularum aliquae adhuc cognoscuntur in Nicaragua. Velut multae Latinamericanae nationes, Hispanici conquisitatores maximum effectum et culturae et litteris habuere. Nicaraguenses litterae historice magnus poëseōs fons intra Hispanitatem fuit, cum internationaliter claris contributoribus inter quos Ruben Darius, qui notissimus Nicaraguensium litterarum homo habetur et qui "Pater Modernismi" nuncupatur quia duxit Modernisticum litterarium motum exeunte saeculo undevicensimo. Inter alios Nicaraguenses litteratos excellunt Carolus Martínez Rivas, Paulus Antonius Cuadra, Albertus Cuadra Mejía, Immanuel Cuadra, Paulus Albertus Cuadra Argüello, Orlandus Cuadra Downing, Alfredus Alegría Rosales, Sergius Ramírez, Ernestus Cardenal, Iucunda Belli, Claribel Alegría et Iosephus Coronel Urtecho.

El Güegüense, satiricum ludus scaenicus, primum Postcolumbianae Nicaraguae opus fuit. Habetur una Latinamericanarum propriissimarum? expressionum in coloniali aera et laographicum Nicaraguensis obsignationis opus praestantissimum, musicam, saltationem, ac theatrum combinans. Theatricum opus scriptum est ab anonymo auctore saeculo sexto decimo, quod id facit unum inter antiquissima Indigenica theatrica ac saltatoria opera in Hemisphaerio Occidentali. Post popularis acroamatis saecula, opus sicut liber in lucem editum est anno 1942.

Coquina[recensere | fontem recensere]

Pinolellum (Hispanice pinolillo) pulveris formā.

Nicaraguensis coquina Creolicae mixturae et Praecolumbianae originis ferculorum mixtura est. Hispania Creolicas gentes locorum cibos promptos in area in suam coquinam incorporavisse invenere. Traditionalis coquina e Pacifico in Caribicum litus mutat; dum praecipuus Pacifici litoris victus circum locales fructus atque maizum ambiat, Caribici litoris coquina conchylio atque coco utitur.

Velut multae aliae Latinamericanae nationes, maizum praecipuus victus est. Maizum est in usu multis late consumptis ferculis, inter quae nacatamal et indus vetus (Hispanice indio viejo). Maizum etiam est elementum potionum talium pinolelli (Hispanice pinolillo) ac cichae non minus quam bellariorum et tragematum. Praeter maizum, oryza et phaseoli creberrime manducantur.

Gallus pinctus (Hispanice gallo pinto), Nicaraguense ferculum nationale, fit ex alba oryza et phaseolis qui separatim coquuntur et postea coniunctim friguntur. Ferculum aliquas variationes habet, inter quas olei cocoini et/aut cocoinarum micularum additio in Caribico litore. Plerique Nicaraguenses diem cum gallo pincto incipiunt. Gallus pinctus creberrime cum carne assa (Hispanice carne asada), acetariis, caseo fricto, musis apponitur.

Nicaraguensiorum ferculorum multa autochthonicos fructus et holera tales spondiam purpuream, mangum, papayam, tamarindum, semen cucurbitae, bananam, perseam Americanam, mandiocam et herbas talia coriandra, origanum ac bixam orellanam includunt.

Nicaraguenses etiam noti sunt quia porcellos, tapiros, iguanas, testudinum ova, dasypos et boas edunt sed conatus in praesenti sunt ut haec inclinatio cohibeatur.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Battutores turmae Fieras del San Fernando intra Ligam Nicaraguensem Basipilae Professionalis (Hispanice Liga Nicaragüense de Béisbol Profesional sive LNBP).

Basipila ars athletica populo gratissima in luso in Nicaragua est. Quamquam aliquae professionales Nicaraguenses turmae nuper decoctae sunt, Nicaragua forti Civitatum Foederatarum modi traditione fruitur. Basipila in Nicaraguam dissimilibus annis per saeculum undevicensimo introducta est. Caribici litoris Bluefieldenses incolae anno 1888 ab Alberto Addlesberg, Civitatibus Foederatis institore, basipilā ludere docti sunt. Basipila non Pacificum litus attigit usque ad 1891 cum plerorumque studentium globus e Civitatibus Foederatis universitatibus ortus "Societatem Ludicri" formavit, ubi variis disportibus ludebant, inter quos basipila praecipua erat. Sunt quattuor turmae inter se contendentes: Indios del Bóer, Tigres de Chinandega, Orientales de Granada et Leones de León. Harum turmarum lusores turmam nationalem comprehendunt cum Nicaragua internationaliter contendit. Nicaragua intra Magnas Ligas Basipilicas lusores habuit, inter quos praesens Boston Red Sox iaculator Vincentius Padilla et Boston Red Sox iaculator Devernus Hansack, quamquam praeclarissimus est Dionysius Martínez, qui fuit primus basipilae lusor Nicaraguensis in Magnis Ligis Basipilicis. Is primus lusor Latinoamericanus natus factus est qui ludum perfectum iecit et tertius decimus in Magnarum Ligarum historia, ubi lusit cum Les Expos de Montréal contra Los Angeles Dodgers in Stadio Dodgerico anno 1991.

Pugilatio moderna secundus disportus popularissimus apud Nicaraguenses est. Natio in toto terrarum orbe campiones habuit inter quos Alexis Argüello et Ricardus Mayorga. Nuperrime, pediludium auram popularem assecutum est, praesertim inter iuvenes. Stadium Nationale Dionysii Martínez utile et basipilae et pediludii campo fuit sed primum pedilusorium stadium Managuae adhuc aedificatur.

Codices[recensere | fontem recensere]

Nicaraguae sunt insequentes codices:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicaraguam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!