Triticum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Triticum
Triticum aestivum
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
(inordinatus): Commelinidae
Ordo: Poales
Familia: Poaceae
Subfamilia: Pooideae
Tribus: Hordeeae
Genus: Triticum
L.[1]

Triticum (nomen a Linnaeo anno 1753 statutum)[1] est genus poacearum e quo species quattuor domesticatae sunt et duae per terrarum orbem fere ubique coluntur. Cultivatio in regione Crescentis Fertilis Asiae Occidentalis incepit.

De genere[recensere | fontem recensere]

Hoc poacearum genus ex Asia occidentali oritur. Paulo latius hodie in collibus et planitiebus a paeninsula Balcanica per Asiam occidentalem usque in Afgania species silvestris crescitur, videlicet Triticum monococcum ssp. aegilopoides. Ex hac (accuratius e populationibus Anatoliae meridio-orientalis) derivatum est frumentum omnium antiquissimum ab hominibus cultum, T. monococcum ssp. monococcum.

Boream versus in Armenia anno 1938 moxque in regionibus montanis Turciae orientalis, Syriae Iracique borealis et Iraniae boreo-occidentalis reperta est species silvestris cognata T. urartu. Qua specie nunquam ut videtur cultivata, hybrida olim producta est tetraploides, genomo A ex T. urartu dempto, genomo D ex herba Aegilops tauschii. E quo hybrida silvestri, quem appellare oportet T. turgidum ssp. dicoccoides, derivatum est frumentum alterum valde antiquum, videlicet T. turgidum ssp. dicoccum sive Latinitate classica "far". Inde mox provenit frumentum libere extritum, ssp. durum.[2]

Index specierum et subspecierum
Hanelt, ed. (2001) The Plant List
Triticum monococcum L.
Triticum monococcum ssp. aegilopoides (Link) Thell. Triticum boeoticum Boiss.
Triticum monococcum ssp. monococcum Triticum monococcum L.
Triticum urartu Thumanjan ex Gandilyan Triticum urartu Thumanjan ex Gandilyan
Triticum turgidum L.
Triticum turgidum ssp. dicoccoides (Körn. ex Asch. & Graebn.) Thell. Triticum dicoccoides (Körn. ex Asch. & Graebn.) Schweinf.
Triticum turgidum ssp. dicoccon (Schrank) Thell. Triticum dicoccon (Schrank) Schübl.
Triticum turgidum ssp. carthlicum (Nevski) Á.Löve Triticum carthlicum Nevski
Triticum turgidum ssp. georgicum (Dekapr. & Menabde) MacKey ex Hanelt, comb. nov. [3]
Triticum turgidum ssp. turanicum (Jakubz.) Á.& D.Löve Triticum turanicum Jakubz.
Triticum turgidum ssp. abyssinicum Vavilov Triticum aethiopicum Jakubz.
Triticum turgidum ssp. jakubzineri Udachin & Shakhm. Triticum jakubzineri (Udachin & Shakhm.) Udachin & Shakhm.
Triticum turgidum ssp. polonicum (L.) Á.Löve Triticum polonicum L.
Triticum turgidum ssp. turgidum Triticum turgidum L.
Triticum turgidum ssp. durum (Desf.) Husn. Triticum durum Desf.
Triticum timopheevii (Zhuk.) Zhuk.
Triticum timopheevii ssp. armeniacum (Jakubz.) van Slageren [4]
Triticum timopheevii ssp. timopheevii Triticum timopheevii (Zhuk.) Zhuk.
Triticum aestivum L.
Triticum aestivum ssp. macha (Dekapr. & Menabde) MacKey Triticum macha Dekapr. & Menabde
Triticum aestivum ssp. spelta (L.) Thell. Triticum spelta L.
Triticum aestivum ssp. compactum (Host) Thell. Triticum compactum Host
Triticum aestivum ssp. aestivum Triticum aestivum L.
Triticum aestivum ssp. sphaerococcum (Percival) MacKey Triticum sphaerococcum Percival

Species domesticatae[recensere | fontem recensere]

Inter frumenta, nulla seges maior est quam tritici, nisi maizium, tertia oryza. Semina tritici usurpantur in farinam, pabulum pecudum et boum, cervisiam, et furfur nonnumquam obteritur ut cibi valentiores fiant. Ex culmo arido saepe fit stramentum.

Triticum factum est ex domesticatione Tritici boeotici et Tritici dicocci.

Siligo (Triticum aestivum) est laudatissimum tritici genus. Apud antiquos (praesertim Plinium Maiorem), saepe quasi genus omnino aliud, neque species tritici, nominatur.

Unam legis e paginis de
victualibus
disserentibus

WildWheat Erebuni Reserve.jpg
Vide etiam
categorias frumentorum, leguminum et radicum esculentarum

Antiquitus[recensere | fontem recensere]

Tempore Romano, triticum iam maxime invaluerat. Verbum farinae, quoniam triticum tam frequenti in usu erat, semper triticeam farinam indicabat, nisi cum alio adiectivo coniunctum esset.

Granea triticea erat pultis genus ex tritico detrito et lacte.[5] Tali pulte non solum Romani sed etiam Asiatici utebantur.

Amulum apud antiquos e tritico elixo fieri solebat (hodie autem, e maizio saepius). Erat etiam dulce ex triticeo amulo, eiusdem nominis.

Hispani antiqui cervisiam ex tritico coquebant, nomine caeliae aut cereae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae, 1753 ~ ~) vol. 1 p. 85 (Latine)
  2. Zohary et Hopf (2000) pp. 19-33; Hanelt, ed. (2001)
  3. Apud nonnullos Triticum georgicum (Flaksb.) Dekapr.
  4. "The correct name for this wild wheat on the species level would be Triticum araraticum (Jakubc.)": Hanelt, ed. (2001) p. 2581
  5. Catonis De agri cultura 86: "Graneam triticeam sic facito. Selibram tritici puri in mortarium purum indat, lavet bene corticemque deterat bene eluatque bene. Postea in aulam indat et aquam puram cocatque. Ubi coctum erit, lacte addat paulatim usque adeo, donec cremor crassus erit factus."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

De genere
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Triticum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Triticum apud Vicispecies.

Mille Paginae.png