Peruvia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Res Publica Peruana
Vexillum Peruviae Sigillum Peruviae
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis: Firme y Feliz por la Unión


(Latine: Firmum et Beatum Concordia)

Locus Peruviae
Lingua Hispanica, Quechia, Aymara
Gentilitium Peruvianus-a-um sive Peruanus-a-um
Caput Lima
Praeses Ollanta Humala
Area
 - Totalis
 - % aqua
omnium 19
1 285 215,6 km²;
0.65%
Numerus incolarum
 - Totalis (2005)
 - Spissitas incolarum
omnium 38
27,219,264
22/km²
Libertas
 - Declarata:
 - Cognita:
a Hispania
28 Iulii 1821
December 1824
Nummus Novus Sol (Hispanice: Nuevo Sol)
Zona horaria UTC − 5
Hymnus nationalis Somos libres, seámoslo siempre (Latine: Liberi et sumus et erimus)
Interretis dominium .pe
Praefixum telephonicum 51
Socia inter: UNAM, COAP, SCA, CN, CAN

Peruvia[1][2][3] (Hispanice: Perú, Quechice: Piruw; Aymarice: Piruw), publice Respublica Peruana (Hispanice: República del Perú; Quechice: Piruw Republika; Aymarice: Piruw Suyu), est res publica sui iuris in America Meridionali. Peruviae finitimae civitates sunt Aequatorialis Respublica, Columbia septemtrione, Brasilia oriente, Bolivia austroriente, et Chilia meridie. Area est 1 285 215.6 km². Caput est Lima.

Peruvianum territorium hospitio cultum Caralensem (Hispanice: civilización Norte Chico sive Caral), in mundo antiquarum unam et usque ad Imperium Incarum maximam Americae Praecolumbianae civitatem, accepit. Imperium Hispanicum regionem saeculo sexto decimo cepit et Viceregnum statuit, quod plerasque Austramericanas colonias includebat. Libertate impetrata anno 1821, Peruvia politicae inquietis periodon et crisin fiscalem simul et stabilitatis oeconomicaeque incrementi periodos passa est.

Peruvia democratica repraesentativa respublica est, in viginti quinque regiones divisa. Sua geographia ex aridis Pacifici litoris planitiebus in Antisensis Montis culmina et tropicas Sinus Amazonum silvas variatur. Natio cum magna nota intra Indicem Evolutionis Humanae et gradus paupertatis circa 36% est. Inter praecipuas oeconomicas activitates? agricultura, piscatio, res fodinales et res confectae velut textilia sunt. Summatim 29 millio Peruvianorum computantur quorum multiethnicitas ab Amerindis, Europaeis, Afris, et Asianis componuntur. Praesertim Peruviani Hispanice loquuntur, quamquam significativus? Peruvianorum numerus Quechice et aliis nativis linguis loquitur. Morum mixtio amplam expressionum? diversitatem in campis velut arte, gastronomia, litteris, et musica inferit.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen Peruviae e Birú, loci praefecti nomine, deducitur, qui prope Sinum Sancti Michaelis (Hispanice: Golfo de San Miguel) ineunte saeculo sexto decimo vixit. Hispanicis exploratoribus cuius possessiones anno 1522 visentibus, meridionalissima Mundi Novi pars tunc ab Europaeis noti erant. Hoc modo, Francisco Pizardo regiones adhuc meridionaliores explorante, Birú sive Peruvia designatae sunt. Corona Hispanica nomini statum legitimum cum anni 1529 Capitulatione Toleti dedit, ubi reperticium Imperium Incarum velut provinciam Peruviae designatum est. Hispanis regentibus, civitas Viceregni Peruviani denominationem? adoptavit, quod Respublica Peruviae post Bellum Libertatis Peruvianae factum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Peruvia Antiqua[recensere | fontem recensere]

Primae humanae praesentiae evidentiae in terra Peruviana ab fere anno 9000 a.C.n. originem trahunt. Antiquissima nota societas multiplexis in Peruvia et in Americis, Caral Civilizatio (Hispanice: Caral sive Norte Chico), iuxta Oceanum Pacificum inter annos 3000 et 1800 a.C.n. floruit. Has primas evolutiones archaeologicae culturae secutae sunt inter quas Chavinensis, Paracensis, Mochica, Nazcensis, Tihuanaca, Huariensis, et Chimuensis (Hispanice: Chavín, Paracas, Moche, Nazca, Tihuanaco, Huari, et Chimú, respective) excellunt. Hae gentes faciebant opera ex auro et argento. Postea in dominationem Imperii Incarum veniebant.

Imperium Incarum[recensere | fontem recensere]

Mons Vetus (Hispanice Machu Picchu et Quechice: Machu Pikchu), "Perdita Urbs Incarum".

Saeculo quinto decimo, Incae velut potens imperium emersere, antequam Hispanii id ceperunt. Creaverunt maximum imperium in America Meridionali Praecolumbiana. Caput Imperium Incarum fuit Cuscum. Imperium Incarum Tahuantisuiu (Quechice Tawantinsuyu) nuncupatur. Sua territoria fuerunt Aequatoria, Columbia, Chilia, Argentina, Bolivia, et pars Amazonii Nemi. Imperium Incarum divisum est in dominia Hispanice: señoríos), cum societate divisa etiam in classibus. Imperator titulum Sapae Incae habebat.

Nomen Incae significat 'dei in Terra'. Sacsayhuaman fuit sedes imperii Cusci. Tahuantinsuiu divisum est in suiua (districtus): Chinchasuiu, Antisuiu, Contisuiu, et Collasuiu. Quechica fuit lingua imperii.

Antisenses societates in agricultura fundabantur, technicis velut irrigationis et aggestis utentes; camelidarum ctenotrophia et piscatus quoque ponderis erant. Structura socialis reciprocitate et redistributione nitebatur, quia hae societates nullam mercatus aut pecuniae notionem habebant.

Viceregnum Peruvianum[recensere | fontem recensere]

Anno 1532, conquisitatorum circulus a Francisco Pizardo ductus Incaicum Imperatorem Atahualpam vicit et cepit. Franciscus Pizardus aurum et argentum pro Incae liberatione poposcit et, quamquam Franciscus Pizardus auri plenum conclave et duo conclavia argenti usque ad attigendorum Atahualpa bracchiorum accepit, Atahualpa supplicio affectus est et Franciscus Pizardus Tahuantisuiu cepit et Hispanicum dominium imposuit. Decem annos postea, Corona Hispanica Viceregnum Peruvianum, omnes Austramericanas colonias includens, statuit. Vicerex Franciscus de Toledo ad novam rationem nationem annis 1570/1579 cum argentariis velut praecipua oeconomica activitate et cum Amerindis sicut prima vi laborali redegit. Peruvianum aurum argentumque infectum reditus Coronae Hispanicae suppeditavit et complexam commercialem reticulationem quae ex Europa in Philippinas patuit propulit. Attamen, saeculo duodevicensimo, deflorescens argenti productio et oeconomica diversificatio regales reditus valde deminuit. Velut responsum, Corona Reformationes Burbonicas, edictorum seriem quae vectigalia auxerunt et Viceregnum Peruvianum sciderunt, tulit. Novae leges Tupaci Amari rebellionem et alias seditiones provocavere, quae omnes victae sunt.

Res Publica Peruviae[recensere | fontem recensere]

Proelium Angamense (Hispanice: Batalla de Angamos), decretorium proelium per Bellum Pacifici.

Ineunte saeculo undevicensimo, dum maxima Americae Meridionalis pars bellis libertatis convolvebatur, Peruvia arcem regalisticam mansit. Quia electa hominum manus inter libertatem et fidelitatem Hispanicae Monarchiae dubitabat, libertatem adsecuta est post militares Iosephi Sancti Martini et Simonis Bolívar expeditiones. Per ineuntes Reipublicae annos, endemicae pugnae pro potestate inter militares ductores politicam instabiliatem causavere. Nationalis identitas per hanc periodon procusa est, ubi Bolivariana proposita velut Confoederatio Americae Latinae defecerunt et unio cum Bolivia evanida monstrata est. Inter annos fere 1840/1870 Peruvia stabilitatis perihodo fructa est, praeside Raimundo Castilla, per quo civitas suos reditus ob guani exportationem auxit. Nihilominus, per annos 1870/1880, hae opes absumptae erant, nationi multa debita erant et politicae pugnae denuo surrexere.

Peruvia a Chilia inter annos 1879 et 1883 in Bello Pacifici victa est, ubi Aricae et Tarapăcae provincias in Foederibus Anconensi Limensique foederibus perdidit. Intestinas pugnas post bellum stabilitatis periodon sub Factione Civili (Hispanice: Partido Civil) sequebatur, quae usque ad Augusti B. Leguía y Salcedo auctoritarii regiminis adventum duravit. Depressio Magna Augusti Leguía lapsum, renovatam politicam turbam et Foederis Popularis Revolutionarii Americani (Hispanice: Alianza Popular Revolucionaria Americana) ortum causavit. Certamen inter hanc societatem et electae hominum manus militarumque coalitionem Peruvianam civilitatem per secuta tria decennia definivit.

Anno 1968, vires armatae, a Generali Ioanne Velasco Alvarado ductae, subitaneam conversionem contra praesidem Fernandum Belaúnde Terry perfecerunt. Novum regimen novarum rerum reformationes suscepit, quarum proposita evolutioni fovere erant, sed consequendo amplo favore cecidit. Anno 1975, Ioannes Velasco coacte a Generali Francisco Morales Bermúdez dismissus est, qui reformationes debilitaverat et democraticae restitutioni praesiderat.

Per annos 1980/1990 Peruvia magnum debitum externum, inflationem semper crescentem, medicamentorum negotii furtivi apparitionem, et massivam politicam violentiam oppetebat. Fere 70 000 hominum per conflictum inter civitatis vires et Maoisticos Semitae Luminosae (Hispanice: Sendero Luminoso) bellatores clandestinos perierunt. Inter annos 1990 et 2000, praeside Alberto Fujimori, respublica recuperari coepit; nihilominus, auctoritarismi, corruptionis, humanorum iurum violationum accusationes eius abdicationem post controversa anni 2000 comitia coegit. E Fujimoriani regiminis fine, Peruvia contra corruptionem pugnare conata est, interea oeconomico incremento servando; ex anno 2006, praeses est Alanus García Pérez a die 28 Iulii 2011 Ollanta Humala.

Gubernatio[recensere | fontem recensere]

Congressus in Palatio Legisfero (Hispanice: Palacio Legislativo) Limae est.

Peruvia praesidialis repraesentativa democratica respublica cum systemate multifactionali. Secundum praesentem constitutionem, praeses non solum dux civitatis, sed etiam gubernationis est; qui quinquennio eligitur et immediatam? novam electionem petere nequit, nam post saltem completum constitutionale spatium ante novam electionem abdicare debet. Praeses primum ministrum et, cum eius monito, reliquum Consilium Ministrorum designat. Congressus est unicameralis, cum 120 sociis, quinquenni spatio electis. Rogationes sive ab exsecutivo sive legisfero ramo proponi possunt; quae leges fiunt post earum transitum per Congressum et promulgationem a praeside. Potestas iudicialis nominaliter est libera, quamquam viri politicae periti saepe interventiones? in res iudiciales fecerunt.

Peruviana gubernatio directe eligitur et suffragere obligatorium omnibus civibus inter 18 et 70 annos natos est. Generalia anni 2006 comitia cum victoria in secundo actu praesidiali candidato Alano García Foederis Popularis Revolutionarii Americani (Hispanice: Alianza Popular Revolucionaria Americana) (cum 52.6% suffragiorum) super Ollantam Humalam Unionis pro Peruvia (Hispanice: Unión por el Perú) (cum 47.4%) finiverunt. In praesenti Congressus a Foedere Populari Revolutionario Americano (cum triginta sex sedibus), a Factio Nationalistica Peruviana (Hispanice: Partido Nacionalista Peruano) (cum viginti tres sedibus), ab Unione pro Peruvia (cum undeviginti sedibus), a Unitate Nationali (Hispanice: Unidad Nacional) (cum quindecim sedibus), a Fujimoristica Foedere pro Futuro (Hispanice: Alianza por el Futuro) (cum tredecim sedibus), a Foedere Parlamentario (Hispanice: Alianza Parlamentaria) (cum novem sedibus), et a Circulo Parlamentario Speciali Democratico (cum quinque sedibus) componitur.

Peruvianis in rationibus externis de finibus conflictus cum finitimis nationibus praevaluerunt, quorum plerique per saeculum vicensimum accidere. Adhuc continua discussio cum Chilia de maritimis finibus in Oceano Pacifico est. Peruvia complurum regionalium consociationum activa? socia et Communitatis Antisensis (Hispanice: Comunidad Andina) conditoriarum civitatum una est. Etiam societatibus inter civitates, sicut Societati Civitatum Americanarum et Consociationi Nationum, interest. Peruvianae vires armatae ab exercitu, copiis navalibus, et vi aeria componuntur; quarum primum propositam reipublicae libertatem sui iuris, territorii integritatem? munire est. Vires armatae ministerio defensionis et praesidi sicut imperatori exercitus subiiciuntur. Conscriptio anno 1999 abolita et pro militia voluntaria substituta est.

Subdivisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Tabula Regionum Peruvianarum.
Mapa Peruviae, anno 1647 facta.

Peruvia est divisa in viginti quinque regiones (Hispanice: región; Quechice: suyu; Aymarice: jach'a suyu) et provinciam Limae (Hispanice: Provincia de Lima; Quechice: Lima pruwinsya). Singulae regiones singulam electam gubernationem a praeside et a consilio per quattuor annorum spatium servientibus compositam habent. Hae gubernationes regionales evolutiones adumbrant, publicae pecuniariae conlocationis proposita exsequuntur, oeconomicis activitatibus? favent et publicam proprietatem gerunt. Provincia Limensis ab urbano consilio administratur. Regiones Peruvianae inferiores sunt:

Numero in tabula Regio Latine Regio Hispanice Regio Quechice Regio Aymarice Caput Latine Caput Hispanice Caput Quechice Caput Aymarice
1 Regio Amazones Departamento de Amazonas Amarumayu suyu Amasunu jach'a suyu Chachapoias Chachapoyas Chachapuyas
2 Regio Ancatiensis Departamento de Ancash Anqash suyu Ankashu jach'a suyu Varas Huaraz Waras
3 Regio Apurimensis Región Apurímac Apurimaq suyu Apurimaq jach'a suyu Abancaius Abancay Awankay
4 Regio Arecipensis Departamento de Arequipa Ariqipa suyu Ariqipa jach'a suyu Arequipa Arequipa Ariqipa Ariqipa
5 Regio Aiacuchensis Departamento de Ayacucho Ayakuchu suyu Ayaquchu jach'a suyu Aiacuchum Ayacucho Wamanqa Ayaquchu
6 Regio Caxamarcensis Departamento de Cajamarca Kashamarka suyu Qajamarka jach'a suyu Caxamarca Cajamarca Kashamarka Qajamarka
7 Regio Cuscensis Departamento del Cuzco Qusqu suyu Kusku jach'a suyu Cuscum Cuzco Qusqu Kusku
8 Regio Vancavelicensis Departamento de Huancavelica Wankawillka suyu Wankawelika jach'a suyu Vancavelica Huancavelica Wankawillka Wankawelika
9 Regio Vanucensis Región Huánuco Wanuku suyu Wanuku jach'a suyu Vanucum Huánuco Wanuku Wanuku
10 Regio Icensis Departamento de Ica Ika suyu Ika jach'a suyu Ica Ica Ika Ika
11 Regio Xuninensis Departamento de Junín Sunin suyu Junin jach'a suyu Vancaium Huancayo Wankayu Huancayo
12 Libertas Regio Departamento de La Libertad Qispi kay suyu La Libertad jach'a suyu Turgalium Trujillo Truhillu Trujillo
13 Regio Lambaiecensis Departamento de Lambayeque Lampalliqi suyu Lambayeque jach'a suyu Ciclaium Chiclayo Chiklayu Chiclayo
14 Regio Limensis Departamento de Lima Lima suyu Lima jach'a suyu Lima Lima Lima Lima
15 Regio Laureti Departamento de Loreto Luritu suyu Luritu jach'a suyu Iquitum Iquitos Ikitus Iquitos
16 Regio Fluminis Matris Dei Departamento de Madre de Dios Mayutata suyu Madre de Dios jach'a suyu Portus Maldonatus Puerto Maldonado Puerto Maldonado
17 Regio Mocevensis Departamento de Moquegua Muqiwa suyu Moqwegwa jach'a suyu Moceva Moquegua Muqiwa Muqiwa
18 Regio Pascensis Departamento de Pasco Pasqu suyu Pasqu jach'a suyu Collis Pasca Cerro de Pasco Pasqu urqu
19 Regio Piurensis Departamento de Piura Piwra suyu Piura jach'a suyu Piura Piura Piwra Piura
20 Regio Punensis Departamento de Puno Punu suyu Puno jach'a suyu Punum Puno Punu Puno
21 Regio Sancti Martini Departamento de San Martín San Martín suyu San Martín jach'a suyu Moiobamba Moyobamba Muyupampa
22 Regio Tacnensis Departamento de Tacna Taqna suyu Takna jach'a suyu Tacna Tacna Taqna Takna
23 Regio Tumbensis Departamento de Tumbes Tumpis suyu Tumbes jach'a suyu Tumbes Tumbes Tumpis Tumbes
24 Regio Ucaialensis Departamento de Ucayali Ukayali suyu Ukayali jach'a suyu Pucalpa Pucallpa Pukallpa
-[4] Provincia Callaënsis Provincia Constitucional Callao Kallaw hatun kamachiy wamani Kallao jisk'a suyu Callao Callao Qallaw Kallao

Geographia Peruviae[recensere | fontem recensere]

Peruvia 1 285 220 km² (496 193 miliaria quadrata) tegit, cuius vicini Aequatoria Columbiaque septemtrione, Brasilia oriente, Bolivia austroriente, Chilia meridie, et Oceanus Pacificus occidente sunt.

Andes mons (Quechice: Antikuna) parallelus currit,? civitatem in tres regiones dividens: litus, occidentem versus, quod angusta planities, valde arida exceptis vallibus quae temporaria flumina creant; terram superiorem (Hispanice: sierra), quae Antisensis regio est, non solum oropedio Altiplani (Quechice: Qullaw) inclusis, sed etiam maximo civitatis cacumine, 6 768 metrorum (22,205 pedum) alto, Vascarane (Hispanice: Huascarán; Quechice: Waskaran); et silvam imbricam, quae ampla planae terrae extensio, silva Amazonica tecta et in Orientem patens, est. Fere 60% civitatis areae (70 milliones hectarearum) intra hanc regionem situm est, quod Peruviae quartam maximam silvae tropicae aream in mundo, post Brasiliam, Rempublicam Democraticam Congensem, et Indonesiam dat.

Pleraque Peruviana flumina in Ande orta sunt, et in trium sinuum unam defluunt. In Oceanum Pacificum defluentia angusta breviaque, solum carptim fluentia, sunt. Amazonicae accessiones longiores, valde multum aquae habent, et minus angustae sunt postquam de terra superiori exeunt. Flumina in Lacum Titicacam (Quechice: Titiqaqa qucha; Aymarice: Titiqaqa) fluentia generatim brevia sunt et magnum fluxum habent. Longissima Peruviae flumina sunt inferiora:

Flumen Latine Flumen Hispanice Flumen Quechice Flumen Aymarice Longitudo (km) Longitudo (mille passuum) Aestuarium
1. Ucaiali Ucayali Ukayali Ukayali 1 771 1 100 Amazonae
2. Maranonius[5] Marañón Marañun 1 414 879 Amazonae
3. Putumayum Putumayo Putumayu 1 380 858 Amazonae
4. Iavari Yavarí Yawari 1 184 736 Amazonae
5. Huallaga Huallaga Wallaqa 1 138 707 Maranonius
6. Urubamba Urubamba Willkamayu 862 536 Ucaiali
7. Xauxa[6] Mantaro Mantaru 724 450 Apurima
8. Amazonae Amazonas Amarumayu Amasunu 713 443 Oceanus Atlanticus
9. Apurima Apurímac Apurimaq 690 429 Ucaiali
10. Napus[7] Napo Napu 667 414 Amazonae
11. Mater Dei Madre de Dios Mayutata Madre de Dios 655 407 Amazonae
Antisensia cacumina plurimorum Peruvianorum fluminum fons sunt.

Peruvia, aliarum aequatorialium rerum publicarum dispar, non solum tropicum clima habet; Antisense pondus et Fluxus Humboldtianus magnam climatis diversitatem intra rempublicam causant. Litus modicas temperaturas, paucum praecipitationum, et multum umoris habet, exceptis calidioribus, umidibus Septemtrionalibus locis. In terra superiori, pluvia crebra per aestatem est, et temperatura umorque cum altitudine versus gelida Antisensia cacumina imminuunt. Silva fortibus pluviis et magnis temperaturis distinguitur, excepta meridionalissima parte, quae frigidas hiemes et temporariam pluviam habet. Propter varia geographiam climaque, Peruvia magnam biodiversitatem, cum 21 462 specierum plantarum animaliumque, ex anno 2003 relatam habet, quarum 5 855 sunt endemicae. Peruviana gubernatio complures areas protectas statuit.

Alii montes et cordillerae[recensere | fontem recensere]

Lacus et oceanus[recensere | fontem recensere]

Urbes Peruvianae[recensere | fontem recensere]

Despectus Caxamarcae
Arequipa, urbs in Peruvia Meridionali.
Antiqua Callaonis mappa.
Urbs Latine Urbs Hispanice Urbs Quechice Urbs Aymarice Incolae Regio
Abancaius Abancay Awankay 57 750 Apurima Regio
Aiacuchum Ayacucho Ayakuchu Ayaquchu 151 019 Aiacuchum Regio
Aguaytia Aguaytía Awaytiya Ucaiali Regio
Alerta Alerta Ucaiali Regio
Andaguili [8] Andahuaylas Antawaylla 34 087 Apurima Regio
Andoae Andoas Andoas Loretum Regio
Arequipa Arequipa Ariqipa Ariqipa 904 931 Arequipa Regio
Aurgi Jaén Jaén 214 458 Caxamarca Regio
Bagua Bagua Bagua Amazonae Regio
Barranca Barranca Barranca 21 312 Lima Regio
Callao Callao Qallaw Kallao 2 000 568 Callao Regio
Camăna Camaná Kamana 13 304 Arequipa Regio
Carazum Caraz Qaras 19 134 Ancash Regio
Catacai Catacaos Catacaos 64 882 Piura Regio
Caxamarca Cajamarca Kashamarka Qajamarka 135 000 Caxamarca Regio
Chachapoias Chachapoyas Chachapuyas 21 360 Amazonae Regio
Ciclaium Chiclayo Chiklayu Chiclayo 738 000 Lambaieque Regio
Cimbotum Chimbote Chimputi Chimbote 334 568 Ancash Regio
Ciulucanae Chulucanas Chulucanas 75 844 Piura Regio
Collis Pasca Cerro de Pasco Pasqu Urqu 70 000 Pascum Regio
Cuscum Cuzco Qusqu Kusku 348 935 Cuscum Regio
Ica Ica Ika Ika 219 856 Ica Regio
Ilum Ilo Ilu 57 746 Moquegua Regio
Iquitum Iquitos Ikitus Iquitos 406 340 Loretum Regio
Iuliaca Juliaca Hullaqa 219 856 Punum Regio
Iuanivium Juanjuí Huwanhuy 50 611 Sanctus Martinus Regio
Iurimaguae Yurimaguas Yurimawas 47 113 Loretum Regio
Lambaieque Lambayeque Lampalliqi Lambayeque 61 025 Lambaieque Regio
Lima Lima Lima Lima 7 605 742 Lima Regio
Locumba Locumba Lukumpa Tacna Regio
Moiobamba Moyobamba Muyupampa 38 530 Sanctus Martinus Regio
Mollebamba Mollebamba Mullipampa Apurima Regio
Mollendum Mollendo Mullintu 22 650 Arequipa Regio
Moquegua Moquegua Muqiwa Moqwegwa 50 075 Moquegua Regio
Oncapolis Chincha Alta Hanan Chincha 154 561 Ica Regio
Oxapampa Oxapampa Uqshapampa 8 554 Pascum Regio
Pacasmaium Pacasmayo Pakasmayu 93 973 Libertas Regio
Payta Paita Payta 64 401 Piura Regio
Pegepolis Puquio Pukyu 13 588 Aiacuchum Regio
Piscum Pisco Pisqu 54 193 Ica Regio
Piura Piura Piura Piura 450 363 Piura Regio
Portus Maldonatus Puerto Maldonado Puerto Maldonado Puerto Maldonado 92 024 Mater Dei Regio
Punum Puno Punu Puno 100 168 Punum Regio
Pucalpa Pucallpa Pukallpa 204 772 Ucaiali Regio
Sicuani Sicuani Sikuwani 41 628 Cuscum Regio
Sullana Sullana Sullana 225 562 Piura Regio
Tacna Tacna Taqna Takna 242 451 Tacna Regio
Talara Talara Talara 101 674 Piura Regio
Tarapotum Tarapoto Taraputu 117 184 Sanctus Martinus Regio
Tumbes Tumbes Tumpis Tumbes 94 702 Tumbes Regio
Turgalium Trujillo Truhillu Trujillo 804 296 Libertas Regio
Vacium Huacho Wachu 84 700 Lima Regio
Vancaium Huancayo Wankayu Huancayo 323 054 Xuninum Regio
Vanŭcum Huánuco Wanuku Wanuku 120 000 Vanucum Regio
Vancavelica Huancavelica Wankawillka Wankawelika 37 184 Vancavelica Regio
Varal Huaral Waral 68 606 Lima Regio
Varas Huaraz Waras 143 415 Ancash Regio
Zarumilla Zarumilla Sarumilla 16 741 Tumbes Regio

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Callaonis maritimus portus praecipuus exitus Peruvianarum exportationum.

Peruviana oeconomia significativum incrementum ultimis quindecim annis experta est. Mercatus Emergens secundum MSCI [9] putatur. Peruvia magnum Indicem Evolutionis Humanae cum 0,806 habet. Eius anni 2008 reditus per capita 8 594 dollariorum Statunitensium erat; 36,2% incolarum omnium pauper est, incluso 12,6% pauperrimo. Historice, nationis oeconomica activitas ad exportationes alligata est quae monetam fortem suppeditant ut pecunia importationibus et externi debiti solutionibus commodetur. Quamquam exportationes multum reditus suppeditavere, autosustentabile incrementum et aequior reditus distributio elusiva se demonstravere.

Peruvianum oeconomicum programma ample per praeterita decennia variavit. Inter annos 1968 et 1975 Ioannis Velasco Alvarado gubernatio radicales reformationes introduxit, inter quas reformatio agraria, adventiciarum societatum expropriatio, oeconomicae dispensationis systematis introductio, magni civitariae proprietatis campi creatio. Hae rationes concidere in attingendorum earum propositorum redistributionis redituum et finis oeconomicae dependentiae ex evolutis nationibus.

Neglecto ab his adversis resultationibus, pleraeque reformationes usque ad annis fere 1990/1999 non inversae sunt, ubi liberalizans Alberti Fujimori gubernatio ad finem inspectionem pretiorum, protectionismum, collocationi pecuniariae directae adventiciae restrictiones et plerasque societatum civitarias possessiones adduxit. Reformationes sustentum oeconomicum incrementum ex anno 1993 permisere, excepta ruina pretiorum post anni 1997 Crisin Pecuniariam Asianam.

Diaconiae 53% Peruviani Productus Domestici Grossi rationem reddunt quas industria (22.3%), extractivae industriae (15%) et vectigalia (9,7%) sequuntur. Recens oeconomicum incrementum macroeconomica stabilitate, admelioratis terminis commercii et crescentibus collocatione pecuniaria et consumptione propulsum est. Commercium amplius post implementum Foederis Liberi Commercii inter Peruviam et Civitates Foederatas 12 Aprilis anni 2006 obsignati creturum esse exspectatur. Peruvianae praecipuae exportationes cuprum, aurum, zincum, textilia et pisces sunt; eius principales commercii sociae Civitates Foederatae, Sina, Brasilia et Chilia sunt.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Peruviani femina et puer in Antisensi nationis regione.

Cum ciciter 29 milliones incolarum, Peruvia quarta natio cum maximo incolarum numero in America Meridionali ex anno 2007 est. Cuius demographici incrementi index e 2,6% in 1,6% inter annos 1950 et 2000 declinavit; incolarum numerus approximate 42 milliones anno 2050 attacturus esse exspectatur. Ex anno 2007, 75,9% urbanas areas et 24,1% rurales areas colit. Inter praecipuas urbes Lima, cum octo millionibus hominum, Arequipa, Turgalium, Ciclaium, Piura, Iquitum, Cuscum, Cimbotum et Vancaium sunt, quarum omnes amplius 250 000 incolarum in censu anni 2007 retulere. In Amazonica regione, sexdecim ethnolinguisticae familiae et amplius 65 dissimiles ethnici circuli sunt. Post Brasiliam et Novam Guineam, Peruvia maximum incontactarum tribuum numerum in mundo habet.

Peruvia multiethnica natio dissimilium circulorum iunctura per quinque saecula formata est. Amerindi Peruvianum territorium per pluria millennia ante Hispanicam Occupationem saeculo XVI incoluerunt; quorum incolarum numerus ex aestimatis novem millionibus anno circiter 1525 in circiter 600 000 anno 1620, praesertim ob morbos infectiosos, decrevit. Hispani et Afri magno numero per coloniale dominium advenere, valde inter se et cum Indigenicos populos miscentes. Post libertatem captam, gradualis Europaea immigratio ex Britanniarum Regno, Francia, Germania, Italia et Hispania. Seres annis circiter 1850/1860 advenere, servos operarios substituentes cum praecipuo pondere in Peruviana societate e principio. Inter alios immigratorios circulos Arabes et Iaponienses excellunt. Peruviana phyletica structura 45% Amerindorum, 37% Mixticiorum (inter Amerindos et Europaeos mixtorum), 15% Europaeorum et 3% inter Afros, Iaponienses, Seres et alios classificari potest.

Hispanica, prima Peruvianorum quinque annos natorum seniorumque lingua, anno 2007 est praecipua reipublicae lingua. Cum pluribus linguis Indigenarum coexsistit,? inter quas maximi ponderis Quechica, qua 13.2% incolarum loquitur, est. Aliis nativis, inter quas Aymara), et adventiciis linguis 2.7% et 0.1% Peruvianorum respective loquitur. In anni 2007 censu, 81.3% incolarum duodecim annos natorum et seniorum Catholici, 12.5% Evangelici, 3.3% aliarum confessionum et 2.9% non religiosi se describunt. Alphabetismus 92% anno 2007 aestimatur; hic index minor ruri (80.3%) quam in urbibus (96.3%). Primaria secundariaque educationes obligatoria et gratuita publicis in scholis sunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Anonyma Scholae Cuscensis pictura saeculi XVIII.

Peruviana cultura praecipue in Amerindis et Hispanicis traditionibus? radicatur, quamquam a compluribus Africis, Asianis, et Europaeis ethnicis circulis quoque affecta est. Peruvianae artisticae traditiones originem ab Prae-Incaicarum culturarum elaborato figlino, textilibus, iocalibus? et sculptura trahunt. Incae has artes servavere et architecturalia opera fecere inter quae Archaeoropolis (Hispanice: Machu Picchu; Quechice: Machu Pikchu) constructio. Barocus in colonialem artem dominatus est, quamquam nativis traditionibus modificatus. Hoc per perihodon, pleraeque artes res religiosas attendebant; numerosae aerae ecclesiae Scholae Cuscensisque picturae sunt repraesentativae.? Artes se post libertatem captam usque ad Indigenarum ortum saeculo vicensimo ineunte stagnaverunt. Post annum fere 1950 Peruviana ars eclectica tam adventiciis quam incolarum motibus excusa fuit.

Litterae Peruvianae suas radices in oralibus Praecolumbianarum civilizationum traditionibus habent. Hispani scriptionem saeculo sexto decimo introduxerunt; inter coloniales litteras chronicae et religiosae litterae excellunt. Post libertatem captam, Costumbrismus et Romanticismus communissima litteraria genera facti sunt, velut in Ricardi Parma operibus videtur. Saeculo vicensimo ineunte, Indigenisticus motus scriptores velut Cyrum Alegría, Iosephum Mariam Arguedas, et Caesarem Vallejo produxit. Per secundum saeculi dimidium, Peruvianae litterae amplius notae factae est propter auctores sicut Marium Vargas Llosa, Floris Latinamericani (Hispanice: Boom Latinoamericano) ductorem.

Cebitsum in mulso cum citro madefacti victus maritimi ferculum.

Gastronomia Peruviana Amerindicae et Hispanicae cum magno Africae, Arabicae, Italicae, Sericae, et Iaponicae culinarum pondere commixtio est. Inter communia fercula anticutsa (Hispanice: anticuchos), cebitsum (Hispanice: cebiche), humitae (Hispanice: humitas; Quechice: humint'a) et patsamanca (Hispanice: pachamanca; Quechice: pachamanka) sunt. Propter climaticam intra Peruviam diversitatem, ampla plantarum animaliumque varietas prompta coquendo est. Peruviana gastronomia nuper acclamationem ob suam ingredientium? et technicarum diversitatem accepit.

Musica Peruviana Antisensem, Hispanicam et Africam radices habet. Praehispanicis in temporibus, musica expressio ample secundum regionem variabat; quena (Quechice et Aymarice: qina) et tinya duo communia instrumenta erant. Hispanica occupatio novorum instrumentorum introductionem, inter quae cithara Hispanica et harpa, simul et hybridicorum instrumentorum evolutionem, inter quae tsarangum (Hispanice: charango; Quechice: charanku; Aymarice: khirkhi khiwiña), tulit. Africae contributiones ad Peruvianam musicam rhythmos et capsonem (Hispanice: cajón), membranophonicum instrumentum, comprehendunt. Peruvianae laographicae saltationes marinariam (Hispanice et Quechice: marinera), tondarium (Hispanice: tondero), saltationem forficis (Hispanice: danza de tijeras; Quechice: tihiras), et huaynum (Quechice: wayñu), et diabolatam (Hispanice et Quechice: diablada) comprehendunt.

Homines clari[recensere | fontem recensere]

Universitates[recensere | fontem recensere]

Limae:

Cusci:

Arequipae:

Aiacuchi:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Peruvia spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]


Flag of Peru (state).svg
Flag of Peru (state).svg
Regiones Peruviae
Regio Amazones | Regio Ancatiensis | Regio Arecipensis | Regio Apurimensis | Regio Aiacuchense | Provincia Callaënsis | Regio Caxamarcensis | Regio Cuscensis | Regio Fluminis Matris Dei | Regio Icensis | Libertas Regio | Regio Lambaiecensis | Regio Limensis | Regio Laureti | Regio Mocevensis | Regio Pascensis | Regio Piurensis | Regio Punensis | Sanctus Martinus Regio | Regio Tacnensis | Regio Tumbensis | Regio Ucaialensis | Regio Vancavelicensis | Regio Vanucensis | Regio Xuninensis

Roman numeral 10000 CC DD.svg