Lingua Gallaica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Gallaica
Galego
IPA: [ gaˈlego ]
Taxinomia:
lingua Indoeuropaea e stirpe Romanica
Locutores: inter 3 000 000 et 4 000 000
Sigla: 1 gl, 2 glg, 3 glg
Status publicus
Officialis Gallaecia
Privata Hispania (Asturiae (occidentalis zona), Castella et Legio (El Bierzo) et locuta etiam a Gallaicis emigrantibus in diaspora
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Regalis Academia Gallaica (Real Academia Galega)
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Gallaica (ipsa lingua: Galego) est publicum linguae Communitatis Autonomae Gallaeciae propriae in Hispania et Unione Europaea nomen. Lingua Gallaica in Gallaecia, in limitibus cum communitatibus autonomicis? Asturiarum et Castellae et Legionis et in emigrantium Gallaicorum communitatibus, velut in Argentina et in Uruquaria (amplius Gallaicorum emigrantium tres miliones illas civitates incolant).

Gallaica lingua evoluta Gallaicolusitanae forma cum aliquo Hispanicae pondere et cum propriis formis Lusitanae dissimilibus videri potest. Nihilominus, lingua Gallaica aliquas Gallaicolusitanae peculiaritates in hodierna lingua Lusitana abitas servat.

Tractatur de Romanica lingua antiqua in provincia Romana Gallaecia (praesentis Gallaecia, Lusitania septentrionali, et finitima terrae ab oriente amplexae).

Lingua Gallaica lexicum pondus Praecelticum, Celticum, Vasconicum, Germanicum, Provinciale, Amerindium, et Hispanicum (arabismos, hodiernas linguisticas versuras, hodiernam orthographiam et aliquas phoneticas peculiaritates) habet.

Lingua formata de saeculo nono consideratur, velut Latinae vulgaris qua Romani domitores de saeculo II a.C.n. loquebantur resultatio.

Cuius temporis puncto lingua culta extra Gallaeciam et Lusitaniam vicinis in regnis Legione et Castella fuit. Scripsit Gallaice, verbi gratia, rex Castellanus Alphonsus X Sapiens, "Cantica Sanctae Mariae" (Cantigas de Santa María). Tantum ponderis fuit ut secundae litterae per Medium Aevum post Occitanas consideretur.

Nuper antiquissimum documentum Gallaicum scriptum servatum, annum 1228 ascribens, inventum est. De Foro do bõ burgo do Castro Caldelas ab Alphonso IX huius anni Aprile Gallaico municipio Villae Aliaricii (Hispanice: Allariz) consenso tractatur.

Gallaicolusitana lingua, communis Gallaecia et Lusitaniae, 700 annos publica plenaeque exsistentiae,? sed a Gallaicis nobilibus clades adflictae, qui consilium pro victis factionibus in bellis ob imperium saeculo XIV extremo et orto saeculo XV caperent, Gallaicae nobilitatis assimilationem et Castellanam dominationem provocant, eam in oppressionem et in publicum, officialem, litterarium religiosumque abitum ferentes usque ad saeculum XIX extremum. Quae "Saecula Obscura" nominantur. Lingua Lusitana, tamen, per hanc periodum tutela et libero incremento usus est, gratia facti ut Lusitania unum paeninsulare territorium quod extra linguisticum Hispanicae dominium manuit fuisset.

Singulis 17 Maii, Dies Litterarum Gallaicarum celebratur singulis huius linguae scriptoribus dicatus (Regali Academia Gallaica lectis). Hoc die officiales organismi utuntur ut linguae Gallaicae usus cognitioque foveantur.

Normativae[recensere | fontem recensere]

Hodierna Gallaeciae gubernatio, media communicationis gubernatione pensa et plerique Gallaici patrocinata Gallaicae varietate utuntur (normativa Regalis Academiae Gallaicae, RAG) quae, orthographiam de "Rexurdimento" saeculi undevicensimi venerata, eam ab hodierna exemplare lingua Lusitana quae Classicis Provincialibus graphiis utitur.

Adhuc, altera visio est, nominate a linguisticae defensionis collectivitatibus et activistis protecta, vocatis reintegrationistis, qui, maiore aut minore gradu, sermones Gallaicos integrari cum lingua Lusitana exemplare conantur Classicas Gallaicolusitanae formas hodierna in Gallaica (normativa da Associaçom Galega da Língua, AGAL) redimentes et qua professoratus pars in universitatibus, praeter aliqua media communicationis independentes utuntur.

Anni 2003 aestate, orthographica mutatio in Regalis Academiae Gallaicae normativa producta est quae ab hoc puncto "normativa concordiae" vocari coepit.

Publicus usus[recensere | fontem recensere]

Lingua Gallaica est "coofficialis"? in Gallaecia una cum lingua Hispanica.

In Unione Europaea, iam accepta est velut oralis lingua Lusitana, nominate in Gallaicorum ex-euronomothetarum Camilo Nogueira et José Beiras interventibus, sicut videri potest in huius percontationis de Camilo Nogueira excerpto Lusitanae ephemeride Correio da Manhã:

"Camilo Nogueira: Gallaeciae Lusitanam loquor, 2002-12-18
Europaeus nomotheta Camilo Nogueira, anno 1999 lectus a Bloco Nacionalista Galego (Partibus Nationalisticis Gallaicis), plerosque interventus facit, Argentorati, cum lingua de Camões. Gallaicam Lusitanam cum accento esse et, gratia huius felicis coincidentiae, in Parlamento Europaeo se suam "linguam maternam" loqui posse dicit.
CM—Euronomotheta Camilo Nogueira lingua Lusitana in plerisque suis interventibus in Parlamento Europaeo utitur, utrum cum Gallaicae evehendae proposito an cum Lusitanae firmandae voluntate?
Camilo Nogueira—Ego Gallaicam meae familiae meaeque nationis linguam habeo et ut praecipua Gallaeciae lingua, adhuc in politicis oeconomicisque rebus, Gallaica sit contendo. Hoc in sensu, secundam fortunam habeo, contrarie cum eo quod Cataloniis Vasconibusque accidit, ut originalis meae regionis lingua universalis Parlamentique Europaei lingua sit, quae Lusitana sit. Nunc, quaestionem respondens, ut duas res faciam, quia Lusitana evehenda Gallaicam paulatim impono fit. . . .
CM—Quia de euronomotheta Hispania lecto tractatur, numquam tibi aliquod problema ob Lusitane loquendum fuitne?
Camilo Nogueira—Non, absolute. Ego adhuc iam hanc quaestionem cum José María Aznar disceptavi, praesertim cum Hispania Unionis Europaeae praesidentiam habebat et ei conchae auditoriae ponendae fuit ut meus interventus intellegeretur. Ego ei ut Gallaici pro sua originis lingua pugnent legitimum esse dixi. De caeteris, tibi ut, curiose, ego mea in lingua in Parlamento Europaeo interventus facere, gratia Lusitanae, possim sed in Parlamento Hispano Matriti, ubi Hispana obligatoria sit, hoc facere non possim dicturus sum."

Utrum dissimiles linguae an eiusdem linguae dialecti?[recensere | fontem recensere]

Secundum politicam opinionem et, ergo, officiale, Gallaica dissimilis Lusitanae lingua est. Sic instituta cum democratica Hispanae civitatis et Gallaicae Autonomicae Regionis auctoritate decernunt. Aliquae politicae factiones, velut Bloco Nacionalista Galego, hunc statum mutare conantur, sed in praesenti, status manet.

Secundum scientificam opinionem, Gallaica dialectalis linguae Lusitanae varians consideratur. Postquam anno 1970 Lindley Cintra Gallaicolusitanis dialectis classificationem (quae nunc viget) produxit. haec res practice consensualis inter linguisticam communitatem est. In Lusitania, in universitatibus et linguisticae investigationis locibus, Gallaicae dialecti velut Europaeae Lusitanae dialectorum pars lucubrantur. In Gallaecia, linguistae unus socialium circulorum in nominato reintegrationistico motu, politicam Gallaicae linguae inclusionem lusophono in systemate defendente activissimus est.

Similes controversiae de aliis Europae linguis surgunt, quae -velut Gallaica et Lusitana- ad diasystema pertinentes habentur, velut lingua Occitana-lingua Provincialis, lingua Catalana-lingua Valentiana, lingua Asturiana-lingua Mirandica, lingua Albanica-lingua Kosovarica, lingua Batava-lingua Flandrica, lingua Bohemica-lingua Slovaca, lingua Serbica-lingua Croatica, lingua Cornubica-lingua Armoricana.

Aliqui Gallaici scriptores reintegrata in Gallaicae versione in Lusitania (Carlos Quiroga, João Guisan Seixas) edentes sunt. Etiam lusophona opera directe in Gallaecia edita sunt. (Roberto Cordovani, Nélida Piñon).

Praecipuae inter Gallaicam et Lusitanam differentiae[recensere | fontem recensere]

In scriptione, si Gallaica reintegrata cum orthographia graphatur, dissimilitudines minimae sunt et universe comprehensibilis est et adhuc Lusitanae peculiaris dialectus percipitur. Sed, si cum nominata "officiale orthographia" graphatur, qua utuntur in Gallaecia administrationes, comprehensio valde difficilior fit.

  • Phoneticae differentiae ad Septemtrionales Lusitanas dialectos relatae (Lusitaniae Septemtrio):
    • Atonus vocalimus Brasiliensium dialectorum similis (e. g. "batata" pronuntiatur *bátátá)
    • Nasalium vocalium diphthongorumque inexsistentia (e. g. "mão" dicitur *mán ou *máo)
    • Sonorarum sibilantium exsurdatio, ob Hispanae pondus (e. g. "casa" dicitur "caça" et "gente" dicitur *xente)
    • Phaenomenon geada (solum Occidentale Gallaica in dialecto): "g" intervocalicum aspiratur (e. g. *ghalegho)
  • Verbalibus in flexionibus differentiae sunt, velut paucus pronominalis mesoclisis usus (etiam paucum frequens in Brasiliae Lusitana), quae, generatim, velut archaismi a caeteris Lusitane loquentibus percipiuntur.
  • Publica Hispanae orthographiae orthographia apographum est, isdem regulis exacte, adhuc in interpunctione usum. Ita, publica Gallaica ñ pro nh, ll pro lh, haud ç sed z utitur, solum acuto accento utitur (Gallaica easdem vocales apertas et clausas quam Brasiliense archetypum habet), etc. Feminium articulum uma et sua derivata, quae Mediaevale in Gallaicolusitana cum ũa graphabatur, Occidentalibus Gallaicis in dialectis cum velare n pronuntiatur, et in Orientalibus simpliciter denasalizatum est ("ua", "algua"). Reintegrationistica in orthographia, sive umha, sive ũa, sed in officiale, unha effingitur.

Ad explanadam inter Gallaicam et Lusitanam similitudinem duo exempla in lingua Lusitana, duabus in Gallaicae variantibus et etiam in lingua Hispanica cum Latina translatione porrigitur.

Simplex sententia:

  • Lusitane: o cão do meu avô é parvo
  • Gallaice, etimologica aut reintegrata scriptione: o cam do meu avô é parvo
  • Gallaice, officiale orthographia: o can do meu avó é parvo
  • Hispanice: el perro de mi abuelo es tonto
  • Translatio: Avi canis stultus est.

Pater Noster:

  • Europaeum archetypum: Pai Nosso que estais no Céu, santificado seja o Vosso nome, venha a nós o Vosso reino, seja feita a Vossa vontade assim na Terra como no Céu. O pão nosso de cada dia nos dai hoje. Perdoai-nos as nossas ofensas assim como nós perdoamos a quem nos tem ofendido, e não nos deixeis cair em tentação, mas livrai-nos do mal.
  • Reintegrata Gallaica: Nosso Pai que estás no Céu: santificado seja o Teu nome, venha a nós o Teu reino e seja feita a Tua vontade aqui na terra como nos Céus. O nosso pam de cada dia dá-no-lo hoje; e perdoa-nos as nossas ofensas como também perdoamos nós a quem nos tem ofendido; e nom nos deixes cair na tentaçom, mas livra-nos do mal.
  • Officialis Gallaica: Noso Pai que estás no ceo: santificado sexa o teu nome, veña a nós o teu reino e fágase a túa vontade aquí na terra coma no ceo. O noso pan de cada día dánolo hoxe; e perdóanos as nosas ofensas como tamén perdoamos nós a quen nos ten ofendido; e non nos deixes caer na tentación, mais líbranos do mal.
  • Hispanica: Padre nuestro que estás en los cielos, santificado sea tu Nombre, venga a nosotros tu reino y hágase tu voluntad en la tierra como en el cielo. Danos hoy nuestro pan de cada día y perdona nuestras ofensas como también nosotros perdonamos a los que nos ofenden; no nos dejes caer en tentación, y líbranos del mal.
  • Versio Latina: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cunha, Celso, Lindley Cintra. 1996. "Os dialectos da língua portuguesa." In Nova grámática do português contemporâneo, editio 12a. Olisiponi: Edições João Sá da Costa.
  • Cintra, Luís Filipe Lindley. 1995. Estudos de Dialectologia Portuguesa. Editio 2a. Olisiponi: Livraria Sá da Costa Editora. ISBN 972-562-327-4.
  • Teyssier, Paul. 1994. História da língua portuguesa. Editio 6. Olisiponi: Livraria Sá da Costa Editora. ISBN 972-562-129-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!