Columbia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina Columbia civitate explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Columbia" appellatur, vide Columbia (discretiva).
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
República de Colombia
Vexillum Columbianum Insigne Columbianum
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis: Libertas et Ordo
(Hispanice: Libertad y Orden)
Locus Columbiae
Lingua Hispanica
Gentilicium Columbianus-a-um
Caput Bogota
Praeses Ioannes Manuel Santos)
Area
 - Totalis
 - % aqua
omnium 26
1,138,914 km²;
8.8%
Numerus incolarum
 - Totalis (2000)
 - Spissitudo incolarum
omnium 28
41,242,948
37/km²
Libertas
 - Declarata:
 - Cognita:
a Hispania
20 Iulii 1810
7 Augusti 1819
Nummus Pondus Columbianum (Hispanice; Peso)
Zona horaria UTC − 5
Hymnus nationalis Oh, Gloria Inmarcesible!
Interretis dominium .co
Praefixum telephonicum 57
Socius inter: UNAM, COAP, SCA, UNC, CAN

Columbia,[1] rite Respublica Columbiana vel Respublica Columbiae (Hispanice: República de Colombia), est boreoccidentalis res publica in America Meridionali. Superficiem 2 070 408 km², e quibus 1 141 748 km² continentali territorio et reliqua 928 660 maritimae extensioni correspondunt, habet. Finitimae civitates sunt boreoccidenti Panama, orienti Venetiola et Brasilia, meridiei Aequatoria et Peruvia; septemtrione quoque Columbia Mare Caribbaeo et Occidenti Oceano Pacifico madefit. Columbia de maritimis finibus cum Venetiola et Nicaragua controversatur, et est una Americae Meridionalis civitas cum litoribus in Mare Caribbaeo et Oceano Pacifico. Ad Columbiam diversae insulae ut archipelagus Sancti Andreae, Providentiae, et Sanctae Catherinae pertinent. Columbia quarta civitas latissima in America Meridionali et tertius secundum incolarum numerum est. Caput est Bogota (Hispanice: Bogotá D.C.).

Territorium in praesenti Columbiam comprehendens originaliter ab Amerindicis tribibus ex Media America et Caribbaeo migrantibus incultum est. Praecipuae tribus Muisca, Quimbaya, Tayrona, et Zenuvia (Hispanice: Muisca, Quimbaya, Tairona, et Zenú) ad linguisticas familias Aravacanam, Chibchanam, et Caribicam pertinentes fuerunt. Meridiei pars ab Incis inculta est. Saeculo quinto decimo, Conquisitatores Hispani territorium occupantes colonizaverunt, quod ad Viceregni Novae Granatae creationem tulit. Anno 1819, cum Simonis Bolívar expeditionibus, Columbia libertatem ab Hispania obtinuit, sed iam anno 1830 Magna Columbia in intestinis bellis cito collapsa est quae praesentium Venetiolae et Aequatoriae secessionem provocaverunt. Illae quae nunc Columbia et Panama sunt velut Res Publica Novae Granatae emerserunt, vicissim cum Confoederatione Granatina anno 1858 coniunctae sunt ut postea Civitates Foederatae Columbiae anno 1863 formarentur usque ad praesentis Centralisticae? rei publicae anni 1886 consolidationem. Anno 1903, post Bellum Mille Dierum, departimentum sive praefectura Panamae secessio accidit. Columbia in bello cum Peruvia anno 1932 propter vastum territorium Trapezium Amazonicum nominatum involuta est, resoluto per Societatis Civitatum arbitrium. Anno 1948, violentiae tempus coepit quod bellum civile usque ad ineuns decennium 197 durans causavit ubi illegalium medicamentorum chartella emerserunt. Quod praesentem armatum conflictum in Columbia inter gubernationem, Communisticum exercitum clandestinum, paramilitares et medicamentorum cryptopolas provocavit qui milia interfectorum, vulneratorum, raptorum, discessorum et abitorum hominum velut consequentiam reliquerunt quod Columbiam in mundo violentisssimarum civitatum unam et medicamentorum exportatorissimarum unam classificavit. Nihilominus Columbia instituta relative stabiliora habuit, aliis Americae Meridionalis civitatibus collata, excepta brevi interclusione inter annos 1953 et 1957 ubi subitaneam conversionem rerum experita est.

Columbia saeculo vicensimo uno ineunte mediae magnitudinis potentia fuit, cum quarto PDG maximo inter Americae Meridionalis civitates ubi coffei productio et florum, carbonis petroleique exportatio significativae sunt. Magnam culturarum diversitatem et amplissimarum planetae biodiversitatum? unam ostendit.

Columbia est unitaria respublica praesidentialis: Congressus, a Camera (102 sodalium) et a Senatu (166) compositus, potestatem legisferam exsequitur.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen Columbiae, significans 'terram Christophori Colombi', a Francisco de Miranda conceptum est ut Novus Mundus, America, nominetur.

Die 15 Februarii 1819, in congressu Angusturae, proclamata est civitas quae nomen Reipublicae Columbianae sumpsit (nunc nomine Magna Columbia nota, ne cum hodierna Columbia confundatur) cum imperio in finibus tunc Viceregni Novae Granatae et Capitaneatus Venetiolae.

Anno 1830, cum praefecturae (Hispanice: departamentos) Quiti et Venetiolae se a Magna Columbia iam separarent, cetera praefectura Novae Granatae in rempublicam eiusdem nominis erecta est. Respublica Novae Granatae conversa est postea in civitatem foederatam titulo Confoedationis Granatinae, constitutione anni 1858 approbata. Haec nomen Civitates Foederatas Columbiae anno 1863 sumpsit; quae, anno 1886, tandem constituta est, usque ad hodie, in Rempublicam Columbiae.

Significatio nominis mentionem habet in una carminis publici stropha, quod orat: "in sanguinem heroum terram Columbi" (Hispanice: en sangre de héroes la tierra de Colón).

Historia[recensere | fontem recensere]

Aetas Prae-Columbiana[recensere | fontem recensere]

Aurea Muiscae culturae ratis. Fortasse fabulae Chrysopolis (Hispanice: El Dorado) origo.
Statuae Culturae Sancti Augustini.

Secundum archaeologicas reliquas velut Abram (El Abra), praesentis Columbiae terra incoli coepit inter annos 11 000 et 20 000 a.C.n. Incultionis viae variae fuerunt, velut diversae linguisticae familiae et culturalis diversitas (Palaeoindica, Archaica, Formativa) testantur. Propter suum geographicum praesentem Columbiae locum, ambulacrum inter populos Mesoamericae, Caribici, Andium, Amazonum constituit.

Caribica Columbiae in regione, praesertim in Canalis Aggeris (Canal del Dique) regione, ineunte prima Formativa phase circa 4 000 a.C.n., sedes aliquae iam erant, in diversarum familiarum circulos subdivisae, magnas domus malocas nominatas habitabant et suam normalem? venatus et conlectionis activitatem? cum prima agriculturae forma, plus parvae dimensionis quam magnae, conectebant. Probabile ut simul semipermanentes? sedes iuxta litus essent ut acciperentur aliqui hominum circuli piscantes et mollusca conligentes.

In Portu Formicae (Puerto Hormiga, in Bolivaria) periodi Archaicae vestigia inventa sunt, quae antiquissimorum figulinorum reliquorum aliquae nunquam in America inventa circa 3000 a.C.n. includunt, ubi coepta est maizae cultura parva dimensione in Oropedio Cundiboyacensi, quod hoc alimentum essentiale? pagi incolarum diaetae componens factum esse demonstrat. Prima mandiocae cultura in Caribica regione accidisse videtur.

In terra Columbiana, culturarum vestigia inventa sunt quae per Formativam periodon, circa 1500 a.C.n. vixerunt. Sancti Augustini et Terrae Interioris (San Agustín et Tierradentro respective) culturae distinguuntur. Haec periodos e circa 1400 a.C.n. usque ad Conquisitatorum Hispanorum adventum saeculo sexto decimo durat. Formativa aetas dividitur in phases tres: Aetas Praeclassica circa 900 a.C.n. incipiens, statim proxima Holocaeni initio, ubi humanorum circulorum sedis processus cum horticulturae inventione quae re venatum et nomadismum in pleraque tribu substituit initium capit; Aetas Classica, a technologia evolutiore in agricultura notata cum cucumis, patatae, phaseoli, et cacaonis cultione; Aetas Postclassica 900 anno incipiens ubi cultionum irrigatio et textilem industriam satis progressa ut incolarum vestitus necessitates explerentur evoluta est. Aliae Prae-Columbianae culturae in Formativa periodo Tumacensis, Calimensis, Narinniensis, Tolitensis et Quimbayensis et Urabensis (Tumaco, Calima, Nariño, Tolima, Quimbaya, Urabá respective) sunt. Saeculo sexto decimo tres magnae familiae linguisticae praecipuae in territorio hodiernae Columbiae Aravacanae, Caribica et Chibchana erant.

Colonizatio Hispanica[recensere | fontem recensere]

Hispanus Alonsus de Ojeda exploratores imperavit qui in Paeninsulam Guaxirae (Península de la Guajira) venerunt anno 1499, quod primus contactus inter Europaeos cum praesenti Columbia fuit. Undecim annos postea auctoritates Hispanicae Sanctam Mariam Antiquam Darienensem, in continente Americano primam coloniam, (anno 1525) condiderunt, et postea, post huius praecipui loci solidationem in litoralibus zonis condendis Sancta Martha (anno 1525, Santa Marta) et Carthagine Neogranatensi (anno 1533 Cartagena de Indias), intestinorum explorationi initium cepit, ubi Popayanum (anno 1536 Popayán) et Bogota (anno 1513 Bogotá) condita sunt. Leges Burgorum anni 1513 abusus populis Indigenis, qui servi facti et ad Christianam conversionem compulsi sunt, inflictos impedire frustra conatae sunt. Status hic multas Indigenarum seditiones genuit quae territorii pacationem usque ad annum 1560 impediverunt. Instituta populos Indigenas ad tributorum solutionem et ad labores coactos cogebant. Simul, Africorum servorum commercium e Carthaginis Neogranatensis portu introductum est.

Colonialia instituta statuta sunt anno 1550, ubi Regalis Audientia Sanctae Fidei Bogotae (Real Audiencia de Santa Fe de Bogotá) erecta est, quae provinciarum Sanctae Marthae, Fluminis Sancti Ioannis, Popayani, et Carthaginis Neogranatensis (Santa Marta, Río San Juan, Popayán, Cartagena de Indias respective) territorium comprehendebat. Saeculo XVIII Nova Granata velut Viceregnum oritur cuius caput erat urbs Sanctae Fidei.

Per totum tempus colonia piratarum Coronae Britannicae servientium impetuum destinatum fuit, quae anno 1741 profligata est. Anno 1781 communitatis seditio, prima Creolae identitatis significatio, fuit cum seditiosis iter per caput facientibus novis tributis questum et suarum nationalium opium portionem vindicatum.

Emancipatio[recensere | fontem recensere]

Post Gallicam Hispaniae irruptionem anno 1808, amici libertatis initium ceperunt motus in Hispanicis Americarum coloniis. In Nova Granata in principiis ab Antonio Nariño, contra Hispanicam auctoritatem, ducebantur, qui fortem oppositionem contra Viceregnum induxit.

Post initium Carthaginis Neogranatensis libertatis, die 11 Novembris 1811, duae gubernationes fuerunt quae finiverunt cum bello civili, haec periodos Patria Stulta (Patria Boba) appellata est. Anno 1812 Provinciae Foederatae Novae Granatae (Hispanice: Provincias Unidas de Nueva Granada) proclamatae sunt, a Camillo Torres Tenorio ductae. Anno 1813 Antiochiae libertas proclamata est, eodem anno ubi Simon Bolívar expeditionem in Venetiolam emisit ubi, nihilominus, victus est et sequenti anno, 1814, in Novam Granatam fugire coactus est.

Quamvis rebellionis successus, duorum dissimilium ideologicorum (Centralistici? et Foederalistici) modorum ortus in intestinam conlisionem tulit qua Hispani usi sunt, quorum copiae anno 1815 rebellionem supprimere et instituta et Viceregnum restituere consecutae sunt. Viceregnum restitutum rebelles dure punivit, solidando terroris regimine, vicerege Ioanne de Sámano. Quod libertatis desiderium inter populum postea radicalius? fecit, iuxta cum mala oeconomica re et militari statu in Hispania, victa in Proelio Boyacensi (Batalla de Boyacá) anni 1819. Iam Bogotae, Simon Bolívar Novae Granatae ab Imperio Hispanico libertatem proclamavit.

Congressus Cucutensis (Congreso de Cúcuta) anni 1821 constitutionem abrogavit, cuius propositum Rem Publicam Columbiae (tunc notam velut Magnam Columbiam) creare erat. Sed nova res publica enorme territorium comprehendebat, ad praesentia Columbiae, Venetiolae, Aequatoriae, Panamaeque territoria correspondens, et unio se valde volatilis et instabilis ostendens finivit cum separatione Venetiolae anno 1829, quam secutae sunt Aequatoria anno 1830, eodem anno mortis Simonis Bolívar.

Primum saeculum Rei Publicae[recensere | fontem recensere]

Ex anno 1839 in 1884 civitas valde instabillima fuit et funestorum bellorum civilium series producta est quae adhuc hodiernae Columbiae historia signat, et quorum aliquae mutationes constitutionales, regiminis aut nominis civitatis propitiaverunt. Anno 1839 accidit primum bellum civile Columbianum, nominatum Bellum Conventuum (Guerra de los Conventos). Haec rebellio ab Iosepho Maria Obando temperata est. Anno 1854 Iosephus Maria Melo subitaneam conversionem rerum quae rempublicam in partes duas tum politice tum militariter divisit duxit. Drastica armatarum virum deminutio fuit, ponderis condicio ut operaret foederalismus, qui usque ad annum 1859 statutus est, ubi accidit quartum bellum civile cum rebellionis initio in civitate Caucae quae gubernationem inter annos 1860 et 1863 eversit. Ex hac periodo usque ad annum 1876, per Constitutionis Melanopotamicae (Constitución de Ríonegro) annos, quae Civitatum autonomiam et potentium regionalium exercituum creationem, collata politica et mediae gubernationis debilitate, fovit, acciderunt circa 40 bella civilia regionalia et solum unum nationale.? Eodem anno potestatem cepit Achilles Parra. Anno 1884 radicales? liberales praesidem Raphaelem Núñez amovere conati sunt sine successu. Per omnia haec bella civilia respublica continenter nomen mutavit. Ex anno 1831 in 1858 civitas Res Publica Novae Granatae (República de la Nueva Granada); ex anno 1858 in 1861 Confoederatio Granatina (Confederación Granadina); ex anno 1861 in 1886 Civitates Foederatae Columbiae (Estados Unidos de Colombia); et denique ex anno 1886 denuo Res Publica Columbiae nominata est.

Saeculo vicensimo in medio Bello Mille Dierum initium cepit. Quod iuxta cum separatione Panamae, fugire ipsam gubernationem Raphaelem Reyes se abdicare anno 1909 coegit. Anno 1910, unus factionis respublicanae praeses, Carolus Eugenius Restrepo, potestatem cepit. Eodem anno, constitutionalis emendatuionis probatio viribus militaribus interpositionem in politia vetuit. Anno 1930, conservativorum hegemonia destitit.

De Re Publica Liberali in Frontem Nationalem[recensere | fontem recensere]

Anno 1932, Bellum Columbo-Peruvianum advenit, primum Columbianum bellum internationale velut res publica sui iuris.

Inter annos 1930 et 1946, Factio Liberalis potestatem cepit. Propter intestinas divisiones in liberali mundo, conservativi potestatem praesidentialem cum Mariano Ospina Pérez recuperaverunt (sed non maximam Congressus partem), quod politicae violentiae gradus auxit, praesertim post Georgii Eliécer Gaitán caedem die 9 Aprilis anni 1948 in Ictu Bogotae (Hispanice: Bogotazo), qui initium in Columbia periodo nominata Violentia (La Violencia) dedit ubi regiones traditionaliter alteri aut alteri factioni fideles locales aliarum politicarum factionum sodales occiderunt et ubi Factionis Liberalis absentia in comitiis praesidentialibus anni 1950, in quibus Laureanus Gómez electus est, inter duas factiones violentiam favit. Per hanc periodon Columbiana gubernatio certum militum numerum in Bellum Coreanum misit. Agricolarum autodefensionis motus in Tolima et in Planitiis (Los Llanos) fuerunt qui belli clandestini cellulas composuerunt. Clandestini bellatores planitiei a Guadalupe Salcedo et aliis localibus ducibus ducti Vaecae Perditae (Vega Perdida) primam constitutionem Vaeca Perditae promulgaverunt. Haec libertatis initiativa? amissa est quia Factio Communistica Columbiae se collocare in opera iam a bellatoribus clandestinis evoluta quaesivit ut suum proprium pondus determinaretur. Bellatorum clandestinorum dux, qui praecipue liberales erant, Constitutionem relinquere elegit.

Cum pacandae reipublicae conatu, ordo politicus subitaneam conversionem rerum fovit et collocaverunt in postetate summum praefectum Gustavum Rojas Pinilla anno 1953. Plerique bellatores clandestini, gubernantionalibus pacis condicionibus attracti, arma tradiderunt. In multis casibus horum circulorum dux aut aliqui sodales occisi sunt mensibus aut immo annis postea. Foedus inter Liberales et Conservativos ad finem dictaturam Gustavi Rojas Pinilla perduxit, et post temporarium coetum militarem qui Frontem Nationalem velut regressum ad comitialem democratiam in alternata praesidentiae distributione inter duas magnas factiones fundatam instituit. Dum Frons Nationalis ad finem inter duas factiones violentiam perduxit, aliis optionibus portam clausit, et aliqui armatae luctationis viam capere decreverunt. Bellatores clandestini Liberales anni 1950, a Factione Comministica et ab aliquibus intellectualistis sustenti, Exercitum Liberationis Nationalis et Vires Armatas Revolutionarias Columbiae (Ejército de Liberación Nacional, ELN et Fuerzas Armadas Revolucionarias de Colombia, FARC, respective) creaverunt.

Recens historia[recensere | fontem recensere]

Divisio potestatum inter Liberales et Conservativos adhuc post Frontis Nationalis finem anno 1974 continuaverunt, quamquam aliarum politicarum factionum participatio post constitutionalem emendationem anni 1968, in principio locali regionalique plano, annui coepit. Hic status commercio medicaminum stupefactivorum aditum dedit quod armati conflictus status factorum unum in Columbia constituit, nationem in permanentis criseos statu mantinens cum actionibus velut Palatii Iustititae captione anno 1985. Armati circuli contra leges (bellatores clandestini et paramilitares commercio stupefactivorum iuncti) cocaini heroinique cultionis, transformationis et distributionis dominii partem ceperunt.

Anno 1990 ineunte, nova constitutio probata est et oeconomicae apertionis processus coepit, Caesare Gaviria praeside. In medio politico chao in medio decennio 200, Virum Armatarum Revolutionariarum Columbiae et Exercitus Liberationis Nationalis bellatores clandestini se firmaverunt, relativam institutionalem stabilitatem minati, et ut gubernatio de processu pacis inter annos 1998 et 2002 ageret cogens.

Anno 2002, Alvarus Uribe Vélez praeses factus est cum promisso perducendae violentiae ad finem per institutionalem frimationem. Alvarus Uribe Vélez nec Liberalis nec Conservativi factionis primus praeses electus fuit 150 annorum amplius abhinc.

Per suum primum mandatum negotiationem consecutus est quae paramilitarum circulorum dimissionis processus annueretur. Gubernationis coalitio in emendanda Constitutione bene successit. Alvarus Uribe Vélez anno 2006 denuo electus est. Milites armatorum contra leges circulorum structuras dure percusserunt, ubi contra hos circulos operatio fuit quae diplomaticam Columbiae discrimen cum Aequatoria et Venetiola anno 2008 concitavit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Columbiam sex regiones geographicae naturales componunt: Amazonia, Andes, Caribicum, Insularis, Orinocia et Pacificum.
Tabula topographica Columbiae.
Mons Columbianus (Hispanice: Macizo Colombiano).
Niveus Ruizensis (Hispanice: Nevado del Ruiz).
Planitiae Orientales (Hispanice: Los Llanos Orientales).
Flumen Magdalena.

Columbia vicessima sexta natio in mundo maxima et Americae Meridionalis quarta est, 1 141 748 chiliometrorum quadratorum lata. Boreoccidentali Austramericani territorii extremo sita, oriente Venetiolae et Brasiliae, Meridie Aequatoriae, et Peruviae, septentrione Mari Caribico (Oceano Atlantico), boreoccidentale Panamae et Occidente Oceano Pacifico finitima est. In eius maris territorialis fine Columbia civitatum Caribici, Iamaicae, Haitiae, Reique Publicae Dominicanae, et Mediae Americae civitatum, Honduriae, Nicaraguae, Orae Opulentae maria territorialia invenit.

Extremi geographici loci septentrione Cardo Gallinarum (Hispanice: Punta Gallinas) in Paeninsula Guaxirae (Península de la Guajira), cuius latitido 12°26'46 septentrione; meridie Ostia convallis Sancti Antonii (Bocas de la quebrada San Antonio) in Trapezio Amazonico, cuius latitudo 4°12'30" Meridie; oriente in insula Sancti Iosephi Fluminis Nigri [Isla de San José del Río Negro]), cuius longitudo 6°50'54 Occidente; et Promontorium Mangroviarum (Cabo Manglares) occidente in Narinnia (Nariño) cuius longitudo 79°02'33 occidente sunt. Columbia classificatur in has geographicas regiones: Amazonia, Andes, Caribicum, Insularis, Orinocia, et Pacificum.

Columbia in geologia est anuli ignei Pacifici pars, qui regionem terrae motibus, megacymatibus et vulcanicis eruptionibus obnoxia facit, quia apud laminum Nazcensis, Caribici et Austro-Americani convergentiam locatur. Haec lamina in Columbia duas magnas territoriales areas formant; alteram in Oceano Pacifico et Mari Caribico circa 828 660 km² latam submersam et alteram monte Antisensi et orientali planitie cum Venetiola divisa circa 1 143 748 km² latam formatam.

Morphologia[recensere | fontem recensere]

Columbianum territorium in montuosam regionem Occidente et Oriente aequam divisum est. Eodem modo Iugo Antisensi, in tria distincta iuga montium secundum eorum relativum geographicum locum nominata, iuga Occidentale, Medium, et Orientale (Hispanice: Cordillera Occidental, Cordillera Central et Cordillera Oriental respective) ramificato, transitur. Columbiani territorii superficies prominentias in sic nominato Nodo Pastuum et in Mons Columbianus (Nudo de los Pastos et Macizo Colombiano respective) ostendit in Columbiana Antisensi regione unde originem tria iuga Septemtrione trahunt. Occidente, a Pacifici litore litoralis planities est, solum Iugo Baudoensi (Serranía del Baudó) interrupta, quod est minimorum et angustorum iugorum Columbianorum unum prope Panamenses fines et fluminis Atrati (Atrato) cursui finitimum quae Cioci biogeographici (Chocó biogeográfico) denominatae zonae pars faciunt et cum uno pluviosissimorum climatum in mundo.

Iugum Occidentale (Hispanice: Cordillera Occidental) relative altum et longitudinem brevissimum inter tria iuga est cuius maxima altitudo 4 764 metrorum ad libram maris, vulcanus Cumbal, est. Caucae fluminis valles inter Iugum Occidentale et Iugum Medium invenitur, Pacifici litori parallela, et unum inter aptissima agri culturae indicatur, sed alluviebus per pluviarum tempora obnoxium est.

Iugum Medium (Hispanice: Cordillera Central) numerosa culmina et vulcanos ostendit, inter quos Purace (Hispanice: Puracé), Niveus Huilae (Nevado del Huila) qui 5 700 metrorum ad libram maris altus culmen editissimum Columbianorum Iugorum Antisensium est, Niveus Ruizensis (Nevado del Ruiz) 5 321 metrorum altus, Niveus Tolimae (Nevado del Tolima) 5 200 metrorum altus, Niveus Sanctae Isabellae 5 150 metrorum altus, Niveus Cygni (Nevado del Cisne), Niveus Quindiensis (Nevado del Quindío) et Iugum Sancti Lucae (Serranía San Lucas); inter hos montes Valles Aburrensis (Valle de Aburrá) invenitur.

Iuga Media et Orientale valle fluminis Magdalenae separatur, quod maximi ponderis in natione, e meridie in septentrionem fluens et in Mare Caribicum influens, consideratur. Iugi Orientalis culmina moderate edita sunt, sed numerosos sinus hydrographicos aquam tum in flumen Magdalenam, tum in flumen Amazonum, tum in flumen Orinocum ferentes ostendunt. Iugum Orientale inter tria iuga montuosa longissimum est et usque ad Venetiola progreditur, ubi in Nodus Sancti Urbani (Nudo de Santurbán) dividitur. Medio in iugo Oropedium Cundiboyacense invenitur, et Septemtrione culminum altissimum est, Iugum Niveum Cocuyense (Sierra Nevada del Cocuy).

Locus altissimus in republica Culmen Christophori Columbi (Hispanice: Pico Cristóbal Colón), 5775 metrorum ad aequor maris editum, in Iugo Niveo Sanctae Marthae (Sierra Nevada de Santa Marta) est. Iugum Niveum Iugo Antisensi Iugi Macuirensis (Serranía de Macuira) dividitur quod in Paeninsula Guaxirae (Península de la Guajira) invenitur.

Orienti Planitiae Orientales (Hispanice: Los Llanos Orientales) sunt, in quibus planus aut semi-undulatus ager solum Occidente Monte Guainae interruptus excellit. Typicam tenuem Amazonicae silvae vegetationem Meridie et Septemtrione savannam ostendit; quae fere 60% totius Columbianae superficiei tegit et aqua abundat cum fluminibus velut Putumayo, Caqueta, Meta, et Guaviare (Putumayo, Caquetá, Meta, et Guaviare, respective) quae in Orinocum et Amazonum flumen influunt. Una montuosa formatio prominens Iugum Macrenae (Serranía de la Macarena) est.

Hydrographia[recensere | fontem recensere]

Columbia nationum una cum maximis hydricis opibus est et super suo territorio quinque magni sinus suas aquas respective in Mare Caribicum, Orinocum, Amazonum flumen, Oceanum Pacificum et Catatumbum (Hispanice: Catatumbo), hoc ultimum fluminibus versus Lacum Maracaibensem descendentibus formatum, vertentes inveniuntur. Principalia Columbiae flumina Caqueta, Magdalena, Cauca, et Atratum (Caquetá, Magdalena, Cauca, et Atrato, respective), sunt, quorum tria ultima peculiaritatem ut e Meridie in Septemtrionem currant habent.

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima calidum perumidum in Regione Pacifica.
Clima frigidum in Regionem Antisensem.

Columbianum clima ex extremis Antisensium glaciatarum molium frigoris condicionibus ad climata calidiora ad libram maris cum duobus temporibus anni siccis et duobus pluviosis variat quae Ventis Aliseis et Zona Convergentiae Intertropicalis, etiam Puelli et Puellae effectibus affectis, afficiuntur.Temperatura relative uniformis per maximam anni partem est et variis factoribus velut pluvia, solarium radiationum intensitate, ventis, altitudine, continentalitate et athmospherica umiditate determinatur qui climatum microclimatumque musio vitam dant inter quae: clima savannae, altero sicco et altero pluvioso tempore characterizatum et regionis Orinoci typicum; clima silvae tropicae perumidum, cum abundantibus praecipitationibus et parva temperaturae variatione regionis Pacifici, Amazonum fluminis et sinuum hydrographicorum Magdalenae et Catatumbi typicum; clima umidum et pluviosum cum calidissimis temperaturis in Caqueta, Vaupesia, Antiochiae parte, et Corduba (Hispanice: Caquetá, Vaupés, Antioquia, et Córdoba respective); et clima aridum in desertis Tatacoae et Candelariae.

In regione Caribica Columbiana inundationes, turbines, vertices et fortes venti sunt, praesertim prope departimentum Atlanticum. Regiones Guaxirae et archipelagus Sancti Andreae et Providentiae ad Atlanticos typhones abiciuntur.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Producti domestici grossi incrementum inter 2001-2007.

Columbiana oeconomia secundum dimensionem Americae Meridionalis quinta est. A Ministerio Fiscali et Crediti Publici et Argentaria Rei Publicae Columbiae, h.e. Argentaria Publica (Hispanice: Ministerio de Hacienda y Crédito Público et Crédito Público e dal Banco de la República de Colombia, respective?) ordinatur cum Ministeriorum Commercii, Industriae et Periegeos fulcro. Argentaria Rei Publicae sui iuris organismus est qui pecuniae circulantis quantitatem in oeconomia et nummularium collybum moderatur ut recessionis et inopiae operariae phaenomena magna inflatione causata vitentur, praeter interargentarii crediti inspectionem. Ministerium Fiscale et Crediti Publici nationis politiam oeconomicam definit, adumbrat et facit, praeter generalia incepta, programmata et proposita correlata. Inter cuius competentias quoque est legum, decretorum, et regularum paratio de fiscali, telonaria impositione, de publico credito, de dispensatione oeconomica, de aerario, de cooperatione, de pecuniae suppeditatione, de externa moneta et de credito, exceptis competentiis Argentariae Rei Publicae datis.

Oeconomia de anno 2002 incrementi phasin experta est, nihilominus cum problematibus civium concordiae ligatis. Aliquae problemata in oeconomia recurrentia sunt, velut pensionarium systema, ratio inopiae operarum (11.2% anno 2007) et subnegotiorum, insuper parvas pecuniarias collocationes autoviariarum, petroleariarum, fodinariarum et technologicarum infrastructurarum evolutioni.

Anno 2007, Columbiana oeconomia laborali vi 20.5 millionum hominum nitebatur, et Productum Domesticum Grossum fere 319 500 millionum dollariorum cum media annui incrementi ratione 7% genuit. Medium Columbianorum reditum 6700 $ fuit, sed iniqua divitiarum distributione inter Americae Latinae maximas characterizatum cum 49.2% Columbianorum sub paupertatis limine viventium. In Columbia anno 2007 exportationes ad 30 580 millionum $ congeruntur e quibus pleraeque in Civitates Foederatas, Venetiolam et Aequatoriam, praecipuas oeconomicas socias, et modo minore, versus Europam et Asiam destinatae sunt. Importationes Columbianae ad 31 170 millionum $ congeruntur, praesertim e Civitatibus Foederatis, Brasilia, Mexico, Sina, Venetiola et Iaponia.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Praecipuarum urbium incolae (Nomen Hispanice)
(Aestimatio 2006-2007)
Departimentum (Nomen Hispanice)
1 Bogota (Bogotá) 6 840 116 Districtus Capitalis Bogotensis (Bogotá, Distrito Capital)
2 Metellinum (Medellín) 2 216 830 Antiochia (Antioquia)
3 Calium (Cali) 2 119 908 Valles Caucae (Valle del Cauca)
4 Barrancella (Barranquilla) 1 146 359 Atlanticum (Atlántico)
5 Carthago Neogranatensis (Cartagena) 892 545 Bolivaria (Bolívar)
6 Cucuta (Cúcuta) 587 676 Septentrio Santanderensis (Norte de Santander)
7 Bucaramanga (Bucaramanga) 516 512 Santander (Santander)
8 Ibague (Ibagué) 498 401 Tolima
9 Solitudo (Soledad) 461 851 Atlanticum (Atlántico)
10 Pereira (Pereira) 443 554 Risaralda (Risaralda)
Triginta urbibus amplius 100 000 incolarum sunt.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Institutum Administrativum Nationale Statisticae (Hispanice: Departamento Administrativo Nacional de Estadísticas, DANE) Columbiae demographiae studet. Nationi fere 46 milliones incolarum secundum ultimum nationalem censum sunt, quod eam quartam nationem habitatissimam in Americis, post Civitates Foederatas, Brasiliam et Mexicum facit. Fere 51.4% feminae et 48.6% viri sunt. Plerique incolae nationis Medio Occidente prope Atlanticum et Pacificum litora (in regione Antisensi) densantur, dum Meridionali Orienti parce incolae sunt. Planitiarum Orientalium decem departimenta (fere 54% totius superficiei) minus quam 3% incolarum et spissitudinem minorem quam unum hominem pro chiliometro quadrato habent.

Incolarum incrementum de anno 1961 (in milibus incolarum).

Incolarum motus rure in urbanas, et migratio versus alias nationes conspicua sunt. Urbium incolae e 28% incolarum anno 1938 in 76% anno 2005 transivit, sed absolutis in terminis ruris incolae e 6 in 10 milliones eadem in periodo auxerunt. De eo quod ad emigrationem attinet, Institutum Administrativum Nationale Statisticae circa 3 331 107 Columbianorum extra suam nationem, praesertim in Civitatibus Foederatis, Aequatoria, Hispania, et Venetiola vivere aestimat. Emigratui propensissimi incolae e civitatis intestinis et aliquibus urbanis sedibus provenientes sunt, inter quos phaenomenon "fuga cerebrorum," id est, intellectualistarum et ingenii hominum emigratio, appellatum in promptu ponitur. Praecipuae huius phaenomeni causae oeconomicis difficultatibus et civium concordiae ligantur quae Columbiam Americae Latinae civitatum unam cum magno migratorio fluxu versus exteriores nationes, sic velut cum una principalium dismotionum intestinorum in mundo cum fere tribus millionibus hominum implicatorum secundum Curatorem Supremum Consociationis Nationum pro Exsulibus relationem facere contribuerunt.

Secundum indicem evolutionis humanae, Columbia anno 2007 positione 75º ad libram mundanam cum indice evolutionis humanae 0.791 punctorum ordinata est. Nihilominus, non omnes Columbiae regiones idem evolutionis planum ostendunt. Praecipua evolutionis area regioni Antisensi circum urbes Bogotae, Metellini, et Caliae, quae nominatum "triangulum aureum" constituunt, correspondet. Columbia inter nationes cum maximo indice homicidiorum pro capite in mundo est, partim armatorum conflictuum causa, confirmatis 61 homicidiorum pro 100 000 incolarum anno 2000. Anno 2005 index ad planum minimum ex anno 1987 decrevit, nihilominus cum 38 homicidiorum pro 100 000 incolarum.

Ethnographia[recensere | fontem recensere]

Phyles Guaxirae (Hispanice: wayúu) femina, quae Indigenicus circulus numerosissimus in Columbia est.
Ethnica nationis diversitas.

Ultimo incolarum in censu, ethnici circuli civitatis classificati erant secuti: 89% Mixticiorum et Caucasiorum, 10.6% Nigritarum, 3.4% Amerindorum et 0.0001% Hamaxobiorum. Anno 2007 10.6% incolarum Afro-Columbianorum agnitorum tertium maximum incolarum Nigritarum numerum Americarum, post Civitates Foederatas et Brasiliam repraesentabat. Variorum ethnicorum Indegenarum ciculorum proportio notabiliter variabat secundum regionem.

In Regione Caribica Columbiae hi ethnici circuli inveniuntur:

Nomen Indigenici ethnici circuli Latinizatum Nomen Hispanice
Cogi Kogis
Sanhae Sanhas
Guaxiri Wayúus
Canquami Kankuamos
Tzimilae Chimilas
Arhuaci Arhuacos

In Regione Pacifica Columbiae ethnici circuli erant:

Nomen Indigenici ethnici circuli Latinizatum Nomen Hispanice
Cunae Kunas
Emberae Embera
Vaunamae Waunama
Barbacoae Awá

In Regione Amazonica Columbiae erant:

Nomen Indigenici ethnici circuli Latinizatum Nomen Hispanice
Ticunae Ticuna
Vitoti Huitotos
Coconuci Coconucos
Andoqui Andoques
Muinani Muinanes
Salībae Salibas
Yakunae Yakunas
Cubei Cubeos
Curripaci Curripacos
Tucani Tucanos

In Regione Antisensi Columbiae comprehenduntur:

Nomen Indigenici ethnici circuli Latinizatum Nomen Hispanice
Yuci Yukos
Barienses Baríes
Uvae U'was
Guambiani Guambianos
Paeces Paeces
Sibundoyenses Sibundoyes
Muiscae Muiscas

Interea, in Regione Orinocica Columbiae aderant:


Nomen Indigenici ethnici circuli Latinizatum Nomen Hispanice
Uvae U'was
Tiniguae Tiniguas
Guayabarii Guayaberos
Atzaguae Achaguas
Salĭbae Sálibas
Guahibi Guahibos
Piaroae Piaroas
Betoyi Betoyes
Yayuri Yaruros
Puinabi Puinabes

Ethnica diversitas in Columbia inter Amerindos, Hispanicos colonos et Africos posteros miscegenationis effectus. Inter immigrantes plerique circuli ex Arabico mundo, ex Europa (ex Hispania, Italia, et Germania praesertim) et e Sina, velut etiam ex Hebraico Hamaxobicoque mundis originem ducunt. Exeunte saeculo XIX Barrancella magnam immigrantium Europaeorum (Theodiscorum, Francigallorum, Italorum), Mesanatolicorum Araborum (Libanensium et Syriacorum), Statunitensium, Iaponensium, Sinorum et Cubanorum affluentiam accepit. In Maysopole in Guaxira (Hispanice: Maicao et La Guajira respective) magna Arabica et Musulmanica praesentia est, maxima Columbiae densatio. Alia magna Arabicorum immigrantium posterorum praesentia in Cordubae departimento, Barrancellae, in Valle Eupariensi, Bogotae et in Vallis Caucae departimento est. Columbiae etiam modesta immigrantium praesentia est quorum origo ex aliis Latinamericanis nationibus velut e Brasilia, Venetiola, Chilia, Aequatoria, Argentina, et Peruvia ducitur.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Lingua Hispanica Columbiae sollemnis lingua qua, excepta aliqua Indigena tribu, omnes Columbiani loquuntur. Circa 75 linguarum Indigenicarum adhuc servantur, inter quas Guaxira, Paex, Guambiana et Embera (Hispanice: wayúu, paez, guambiano, embera, respective) excellunt. Quamquam Anglicae linguae doctrina in scholis in programmatibus includatur, solum in archipelago Sancti Andreae (San Andrés) populi huius linguae dialecto utuntur.

Magna linguae Hispanicae dialectorum varietas est, quae lexicis (semanticis), morphologicis, syntacticis et intonationalibus dissimilitudinibus distinguuntur. In Septemtrionali Columbiae parte dialectos aliarum Caribicarum nationum ei similis est. Meridionalis Antisensis dialectos similitudinis particeps cum Aequatoriani Peruvianique oropediorum ea est. In variis montibus, vallibus et planitiebus magna dialectorum varietas est, quae voseismi et tuteismi (Hispanice: voseo et tuteo) phaenomena comprehendunt. Oropedii Cundiboyacensis lingua Hispanica conservativissimarum dialectorum una inter ambo Atlantica litora consideratur.

Religio[recensere | fontem recensere]

Templum Saxorum Quadratorum (Hispanice: Santuario de Las Lajas).

Quamquam Columbiana anni 1991 Constitutio de culti libertate et fiderum paritate ob legem spondeat et nullam officialem religionem repraesentet, praecipua religio in Columbia Christianismus est, et 80% incolarum Latini ritus Catholicos se agnoscunt. Hic numerus in Catholicorum baptismatum percentatione fundatur, quod credentium numerum necessario non reflectit. Reliquum 7% incolarum Protestans se agnoscit, praesertim Boreamericani Evangelici, Pentecostalis et Neopentecostalis motus, et parva incolarum portio ad historicas Christianas ecclesias (Prebysterianam, Episcopalem, Baptistam, Methodistam) pertinent. Evangelica Ecclesia cum maximo fidelium numero Ecclesia Pentescostalis Unita Columbiana est, cum amplius 3000 congregationum et cum praesentia in omnibus nationis departimentis. Alia incolarum pars ad religiones velut Testes Iehovah, Adventistas, Mormones, Universalistas Unitarios pertinet. Parvae percentationes ad alias magnas religiones monotheisticas pertinent; h.e., ad Musulmanos et Iudaeos iuxta cum Buddhistarum et Taoistarum circulis. Aliquibus in Indigenicis et Aframericanis communitatibus antiquos horum populorum cultus inveniri possunt.

Usque ad anni 1991 Constitutionem, Christianismus Catholicus fuit publica civitatis religio, et civitas ad Sacrum Cor Iesu consecrabatur.

Civitatis ordinatio[recensere | fontem recensere]

Subdivisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Columbia est divisa in 32 departimenta et in unum districtum capitalem. Praesens configuratio usque ad diem 5 Iulii anni 1991 ascendit, ubi nova Constitutio vigere coepit. Cum nova Charta Constitutionali praecedentes subdivisiones (departimenta, commisariatus, intendentias et districtus speciales; Hispanice: departamentos, comisarías, intendencias et distritos especiales) abolitae sunt ut Civitatis geographia et administratio politicam uniformitatem haberet. Departimenta Colombiae

Numero in tabula Departamentum aut Districtus Capitalis Latine Departamentum aut Districtus Capitalis Hispanice Caput Latine Caput Hispanice
1 Amazonia Amazonas Laetitia Leticia
2 Antiochia Antioquia Metellinum Medellín
3 Arauca Arauca Arauca Arauca
4 Atlanticum Atlántico Barrancella Barranquilla
5 Bolivaria Bolívar Carthago Neogranatensis Cartagena de Indias
6 Boyaca Boyacá Tunxa Tunja
7 Caldasia Caldas Manizalium Manizales
8 Caqueta Caquetá Florentia Florencia
9 Casanaria Casanare Anadenantheropolis Yopal
10 Cauca Cauca Popayanum Popayán
11 Cesaria Cesar Valles Eupariensis Valledupar
12 Ciocum Chocó Quibdopolis Quibdó
13 Corduba Córdoba Montaria Montería
14 Cundinamarca Cundinamarca Bogota Bogotá
15 Guainia Guainía Iniridapolis Inírida
16 Guaviaria Guaviare Sanctus Iosephus Guaviariensis San José del Guaviare
17 Huila Huila Neiva Neiva
18 Guaxira La Guajira Pelecypotamia Riohacha
19 Magdalena Magdalena Sancta Martha Santa Marta
20 Metia Meta Villavincentius Villavicencio
21 Narinnia Nariño Pastum Pasto
22 Septemtrio Santanderensis Norte de Santander Cucuta Cúcuta
23 Putumayia Putumayo Mocoa Mocoa
24 Quindia Quindío Armenia Armenia
25 Risaralda Risaralda Pereira Pereira
26 Sanctus Andreas, Providentia et Sancta Catherina San Andrés, Providencia y Santa Catalina Insula Sancti Andreae Isla de San Andrés
27 Santander Santander Bucaramanga Bucaramanga
28 Sucria Sucre Sincelopolis Sincelejo
29 Tolima Tolima Ibague Ibagué
30 Valles Caucae Valle del Cauca Calium Cali
31 Vaupesia Vaupés Cracopolis Mitú
32 Vitzada Vichada Carrennolimenia Puerto Carreño
33 Districtus Capitalis Distrito Capital Bogota Bogotá

Gubernatio[recensere | fontem recensere]

Ioannes Manuel Santos, praeses Columbiae anni 2010.

Secundum praesentem constitutionem (anni 1991) Columbia civitas socialis iuris, rei publicae unitariae modo cum politica centralizatione? et decentralizatione administrativa ordinata, est, ubi publica auctoritas subdividitur in ramos tres: potestates exsecutivam, legiferam iudicialemque et varia moderatoria organa velut Accusationem Generalem Nationis (Hispanice: Fiscalía General de la Nación), Inspectionem Generalem Nationis (Procuraduría General de la Nación), Contrascriptionem (Contraloría) et Impectiones Civium (Veedurías Ciudadanas). Praeses et ducem civitatis et ducem gubernationis simul agit, sua munera ministris delegans. Parlamentum bicamerale est, Congressus Rei Publicae nominatum, quae a Senatu (cum 102 sedibus in collegio comitiali nationali) et a Camera Repraesentantium (cum 166 sedibus cum circumscriptionibus comitialibus regionalibus proportionalibus incolis omnium departamentorum et districti capitalis) componitur. Quinque sedes ad Indigenis, Afrocolumbianis et columbianis peregrinatis destinantur. Iudiciarium systema Columbiae Tribunal Constitutionale (cum reddendae tutae observantiae Constitutionis responsalitate), Tribunale Supremum Iustitiae (ultima instantia de civilibus, poenalibus et laboralibus rebus), Consilium Civitatis (maximum administrativum tribunal) et Consilium Supremum Magistraturae (iudiciariae administrationi responsale) comprehendit.

Secundum Consilium Nationale Comitiale Columbiae sexdecim factiones politicae in Columbia sunt. Columbiae politia in praesenti a Consilio Nationali Comitiali dirigitur in normis Constitutione Columbiana sanctis fundata. Registrum Nationale Civitatis Civilis alter organismus cuius munus ordinare et reddere tutam processus comitialis transparentiam est.

Ambarum camerarum sodales populari suffragio per quattuor annorum periodum eliguntur. Praeses, iuxta cum praeside vicario populari suffragio quoque per quattuor annorum periodum electus, solum denuo eligi semel potest. Primus praeses denuo electus cum praesenti Constitutione Alvarus Uribe Vélez fuit, secundum controversam emendationem quam duxit anno 2004. Anno 2008 a legislatore possibilitas nuntiandi referendi ut nova praesidis in exercitio electio per tres vices successivas admitteretur quaesta est.

Defensio et securitas[recensere | fontem recensere]

Vigilium Nationalium Columbiae carabinarii.

Propter armato conflictu in Columbia, defensionis securitatisque instituta activa proeliis sunt. Columbiae defendendae munus ad exsecutivum ramum pertinet, Praeside Principali Praefecto, sua munera Ministerio Defensionis delegante cum Viribus Armatis Columbiae et Vigilibus Nationalibus Columbiae (Hispanice: Fuerzas Armadas de Colombia et Policía Nacional de Colombia, respective) laborantibus ut de defensione securitateque spondeant. Praeterea Ministerium Administrativum Securitatis (Departamento Administrativo de Seguridad) praecipua exploratoria procuratio nationis est et gubernationalis ministerii autonomiam attributionesque habet.

Vires Militares (Hispanice: Fuerzas Militares), quibus secundum Constitutionem legemque coercitionis monopolium est, ab exercitu, nationali marina et classi aeria formantur, interdum Vires Terrestres Coniunctas (Fuerzas de Tierra Conjuntas) coordinantes. Exercitus Nationalis Columbiae (Ejército Nacional de Colombia) septem divisiones non minus quam specializatas unitates et scholas formationis habet. E Septembre anni 1981, vis multinationalis pacis (Anglice: MFO) socia est in Sinai. Peditatus Marinus Rei Publicae Columbiae (Hispanice: Armada de la República de Colombia) septem vires et imperia totam per nationem sparsa possidet. Classis Aeria Columbiana (Fuerza Aérea Colombiana) sex aeria pugnae imperia, aerium militaris transvectionis imperium (CATAM) et aerium conservationis imperium (CAMAN, tota in natione operantia, iuxta cum Circulo Aerii Caribico (GACAR) habet. Etiam quattuor praecipuae formationis exercitationisque sedes sunt.

Vigiles Nationales (Hispanice: Policía Nacional) biocolytica vis tota in natione operans sunt, in departamentalia imperia divisi et in diversas directiones ordinati quae sunt; Directio Operationum (Hispanice: DIROP), Directio Nationalis Carabinariorum (Dirección Nacional de Carabineros), Media Directio Exploratoria (DIPOL), Directio Vigilium Iudiciariorum (DIJIN), Directio Antinarcotica (Dirección de Antinarcóticos) et Directio Contra Abductionem et Concussuram (DIASE).

Politia externa[recensere | fontem recensere]

Civitates ubi Columbia diplomaticas missiones manet: * Viride colore Columbia. * Caeruleo colore Legati sedes. * Turcicae colore Proxenia Generalia.

Internationales relationes Praesidis Columbiae velut ducis Civitatis munera sunt, quae Ministerio Rerum Externarum delegantur. Ministerium Rerum Externarum diplomaticas repraesentativasque missiones gerit.

Columbia diplomaticas missiones in manet Europa: Austria, Belgia, Britanniarum Regno, Civitate Vaticana, Francia, Germania, Helvetia, Hispania, Italia, Lusitania, Nederlandia, Norvegia, Polonia, Russia, et Svecia. In America: Canada, Civitatibus Foederatis, Cuba, Ora Opulenta, Re Publica Dominicana, Salvatoria, Guatimala, Honduria, Iamaica, Mexico, Nicaragua et Panama, inclusis Aequatoria Argentina, Bolivia, Brasilia, Chilia, Paraguaia, Peruvia, Portu Divite, Uruguaia, Venetiola. In Oriente Medio et Africa missiones manet in Aegypto, Africa Australi, Israele, Kenia, et Libano. In Oriente Extremo diplomaticas missiones manet in Sina comprehensis Corea Meridionali, Hongcongo, Iaponia, India, et Malaesia. In Oceania cum Australia.

Multilateralium societatum plano relationes manet cum Unione Europaea, Consociatione Nationum, Societate Latinamericana Integrationis (Hispanice: Asociación Latinoamericana de Integración), Mercatu Communi Meridiei (Mercosur), Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum, Organizatione Alimentaria et Agriculturali et Societate Civitatum Americanarum (Organización de Estados Americanos).

Ambitus[recensere | fontem recensere]

9% territorii protegitur. Columbia se haesit ambitalibus foederibus inter quae excellunt:

Cultura[recensere | fontem recensere]

Culturales Columbiae mores specialem similitudinem cum reliqua America Latina habent. Hispanica cultura historice maximi ponderis fuit, societatis stratificatione et religionis Catholicae introductione contribuendis. Nihilominus, Globalizationis gratia, natio toto e mundo culturalia pondera accipit.

Aliquae nationis regiones, velut suae geographicae solitudinis et accessus difficultatis resultatio, temporis cursu propriam culturalem peculiaritatem evoluerunt, sicut casu Catsacorum (Hispanice: cachacos) Oropedium Cundiboyacense incolentium, paisarum (paisas) Axem Cafearium et Antiochiam incolentium, planitiariorum (llaneros) Planitias incolentium, vallunorum (vallunos) Vallis Caucae zonam incolentium, litorales (costeños) Litus Caribicum incolentium inter alios quorum mores secundum dissimilia Africorum, Europaeorum, et Arabicorum posterorum pondera differunt.

Artes[recensere | fontem recensere]

Litterae[recensere | fontem recensere]

Columbianae litterae ab Hispanicae colonizationis diebus originem trahunt, epocha in qua Ferdinandus Domínguez Camargo, Iesuita et scriptor a Ludovico de Góngora influctus, cum "Poemate Epico de Sancto Ignatio de Loyola" (Hispanice: Poema Épico a San Ignacio de Loyola) excellit. In litteris post initium libertatis, Antonius Nariño, Iosephus Fernández Madrid, Camillus Torres Tenorio, et Franciscus Antonius Zea eminent.

Secundo saeculi undevicensimo dimidio et ineunte saeculo vicensimo inter optimos Thomas Carrasquilla, Georgius Isaacs, et Raphael Pombo (qui in litterarum puerilium genere eminet), Iosephus Asunción Silva, Iosephus Eustasius Rivera, Leo de Greiff, Porphyrius Barba-Jacob, et Iosephus Maria Vargas Vila exstant. Anno 1871 in Columbia prima linguae Hispanicae schola Americae instituta est.

Inter annos 1940 et 1950, motus Nadaismi lucem vidit, in reddendo responso epochae vi, cum Exsistentialismi et Nihilismi ponderibus. Per sic nominatam Improvisam Prosperitatem Scriptorum Latinamericanorum (Hispanice: Boom de Escritores Latinoamericanos) Praemio Nobeliano Litterarum laureatus Gabriel García Márquez velut maximi successus scriptor cum operibus sicut "De Centum Annis Solitudinis" (Cien años de soledad) emersit. Alii celebres scriptores Eduardus Caballero Calderón, Manuel Mejía Vallejo, Alvarus Mutis (anno 2001 Praemio Michaelis de Cervantes laureatus), Ferdinandus Vallejo, Germanus Castro, et philosophus Nicolaus Gómez Dávila, cuius activitas, usque ab expresse pristinorum institutorum laudatoriis positionibus, sed longe a politica sinistrae et dexterae praxe, acerbam reprobationem modernitati constituit, fuerunt.

Pictura, sculptura, photographia[recensere | fontem recensere]

Columbianae pictura et sculptura in periodos cum Indigenicis culturis incipientes et Americae originariarum gentium cogitandi modis et mundi, sacris, naturae et societatis concipiendis earum formae appropinquantes dividuntur. Quod colonialis periodos Columbianam Indigenicam culturalem fusionem cum Africo adiumento et epochae Europaea arte ostendens secuta est. Postea saeculorum undevicensimi et vicensimi ars cum pictura sculptura contemporaneis Columbianis continuavit.

Anno 1886, Schola Nationalis Artium Elegantium (Hispanice: Escuela Nacional de Bellas Artes) aperta est ubi plerique ineuntis saeculi vicensimi artifices formantur. Praecipuissimus eventus in Columbia de Columbiana arte Expositio Nationalis Artificum Columbianorum (Hispanice: Salón Nacional de Artistas Colombianos) est.

Inter omnium temporum praecipuos Columbianos pictores impressionista Andreas de Santa María; anthropographi Ricardus Acevedo Bernal et Ricardus Gómez Campuzano; figurativistae Darius Morales, David Manzur et Didacus Mazuera; pictor topiarius Gundisalvus Ariza; expressionista Debora Arango; et parietum pictor Ignatius Gómez Jaramillo eminent. In sculptura Rodericus Arenas Betancourt et Nadinus Ospina excellunt. Nihilominus numerosi Columbiani artifices sunt qui sua opera et in pictura et in sculptura evoluerunt. Talis casus Ferdinandi Botero, propter suas monumentales personas clarus, Henrici Grau, Francisci Antonii Cano, Ludovici Alberti Acuña Tapias, Ludovici Caballero, Iacobi Martínez Delgado, Ioannis Antonii Roda, Beatricis González, Omari Rayo, Eduardi Ramírez Villamizar et Hispano-Columbiani Alexandri Obregón est inter alios qui internationalem agnitionem attigerunt. Etiam polypleuri artifices velut Petrus Nel Gómez sua opera architecturae campoextendit.

In photographia Leo Matiz Espinoza eminent, qui anno 1949 decem optimorum photographorum unus in mundo electus est. Etiam Ludovicus García Hevia, Melito Rodríguez, Ferdinandus Díaz, Abdus Eljaiek, Manuel H., Nereus López, Carolus Caicedo, Ignatius Gaitán, Sadya González, et Ludovicus Benedictus Ramos excellunt.

Musica[recensere | fontem recensere]

Carolus Vives, inter musicam rockicam et vallenatam fusio cum instrumentis tradicionalibus, harmonica diductili, capsa (Hispanice: caja), et guatsaraca (guacharaca).

Vulgo bambucum (Hispanice: bambuco, ineuntis saeculi vicensimo), cumbia (medii saeculi vicensimi) et vallenatum (vallenato, exeuntis saeculi vicensimi et saeculi vicensimi unius) velut nationales rhythmi agnoscuntur. Dissimilia musicae laographicae Columbianae? genera Hispanicis, Amerindicis, Africisque elementis nationis ethnographiam formantibus et etiam aliis Latinamericanis et Anglosaxonicis motibus affecta sunt quae Columbianam musicam velut in regione divitissimarum unam constituit, recentibus annis ad variorum Columbianorum interpretum agnitionem internationali plano ducentia.

Columbiana musica praecipue a magnis phonodiscorum societatibus, a liberis societatibus et minore gradu a gubernatione Columbiana per Ministerium Culturae alitur. Decentralizate? Systema Nationale Culturae per Consilium Nationale Musicae Gubernationi consilium de musicis rebus et per omnium sex nationis regionum repraesentationem dat. Societas Auctorum et Compositorum Columbiae (Hispanice: Sayco) et Societas Columbiana Interpretum et Productorum Phonographicorum (Acinpro) societates sunt cuius munus est ut colligantur et distribuantur patrimonialia iura genita ab operum usibus auctoribus affiliatis et advenarum qui societatum affiliatarum Confoederationi Internationali Societatum Auctorum et Compositorum (Cisac) partem faciunt.

Columbia etiam praesentis musicae insignes cum internationali agnitione velut Shakiram et Ioannem Stephanum "Juanes", Praemii Anglici Grammy victores, habet. Inter alios illustres qui internationalem in ambitum nuper exeunt sunt Ioannes Ferdinandus Fonseca, Fanny Lú, et Natalia Botero.

Ex anno 1887, littera et musica quae Columbiam rite symbolizat? Hymnus Nationalis Columbiae est.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Columbianus ludus athleticus praecipue ab "Instituto Columbiano Ludi Athletici" (Hispanice: Instituto Colombiano del Deporte, Coldeportes) iuxta cum Ministerio Culturae et societatibus liberis velut foederationibus, ligis, et variorum ludorum athleticorum institutis sustinetur. Artes athleticae a gubernatione sustenti in educativae legislationis instestinis evolvuntur, in Columbianis scholis velut scholis ludorum athleticorum, Ludo Athletico Universitario et ludis intercollegiatis. Praecipui loci ad exercitandos ludos athleticos maximis urbibus densantur.

Tegulus (Hispanice: Tejo), Indigenae originis ludus, ludus athleticus nationalis habetur, dum pediludium popularissimus ludus est, quamquam intermittens catalogus internationalium victorum seu plano consociationum seu selectionis nationalis. Foederatio Pediludica Columbiae, Foederationi Internationali Pediludii Consociativi (Francogallice: Fédération Internationale de Football Association, FIFA) et Confoederationi Austramericanae Pediludii (Hispanice: Confederación sudamericana de Fútbol, CONMEBOL) affiliata, seu Selectionem Columbianam Pediludii seu Divisionem Maximam Pediludii Columbiani (División Mayor del Fútbol Colombiano, Dimayor), quae campionatum primae divisionis in Columbiano pediludio disponit, dirigit. Huius ludi athletici popularitatis incrementum (etiam ad campiones velut Carolum Albertum Palacio Valderrama, Faustinum Asprilla, Ioannem Ramirum Córdoba ligatum) in secundi plani locum birotationem relegat, quae decennio 194 notior erat primi plani birotariorum velut Ludovici Herrera resultationum gratia. Ludovicus Herrera primus Columbianus birotarius Circuitus Franciae gradum anno 1984 vincens fuit et tres annos postea se seu Circuitus Hispaniae seu Circuitus Columbiae campionem consecravit. Alii praeclari birotarii Ephraim Forero, primus Circuitus Columbiae campio, Martinus Aemilius Rodríguez, Fabius Henricus Parra, Iosephus Patrocinius Jiménez et Iacobus Botero Echeverry fuerunt.

pugilatus et basipilae exercitatio in Caribico litore plus radicatur, ubi suorum praeclarrimi homines sunt. In pugilatu memorantur Antonius Cervantes Reyes, qui Columbiae primum pugilatus titulum mundanum anno 1972 dedit, Rodericus "Saxosus" Valdés, Michael "Felix" Lora (pondus galli), et Irene Pacheco (pondus muscae). In basipila, Orlandus Cabrera et Edgarus Rentería.

Individualium ludorum athleticorum disciplinae Columbianas optimas resultationes in Olympicis ludis dederunt. Fructuosissima participatio in Olympiis Sydneiensibus fuit, ubi Maria Isabella Urrutia unum nomisma aureum in nationis historia vicit, quamquam primum Olympicum nomisma Helimuti Bellingrodt fuit cuius argenteum nomisma in iaculationem ad columbam argillaceam annis 1972 et 1984. In Paraolympicis ludis, Columbia solum aliud nomisma aereum cum natatore Moyse Fuentes et aliud argenteum cum ambulatore Elcino Serna, ambobus anno 2008, vicit. Ultra Olympicam rem, natio internationali plano in aliis individualibus disciplinis figurat, velut in pilamalleo cum Camillo Villega, in certaminibus autocineticis cum Roberto Iosepho Guerrero et Ioanne Paulo Montoya, et in patinatione.

Mores[recensere | fontem recensere]

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Magna climatis diversitas propter prominentiam latitudinemque magnam fructuum varietatem et regionalium artis coquinariae proprietatum diversificationem permittit. Inter typicos cibos citantur:

Cibi salsi:

Cibi dulces

Diei festi[recensere | fontem recensere]

Dies fixa Primus lunae dies Relativi Paschae
Annus Novus kalendis Ianuariis (Sollemne civile et religiosum) Sollemnitas Epiphaniae Domini e die 6 Ianuarii (Sollemne religiosum) Hebdomas Maior

Dominica in Palmis de passione Domini
Dies Cenae Domini
Dies Passionis Domini
Pascha

(Sollemne religiosum)
Dies Laboris kalendis Maiis (Solemne civile) Dies Sancti Iosephi e die 19 martii (Sollemne religiosum)
Clamatio pro Libertate 20 Iulii (Sollemne civile, patrium et nationale) Dies Phyles e die 12 Octobris (Sollemne civile)
Dies Proelii Boyacensis 7 Augusti (Sollemne civile et patrium) Sollemnitas Omnium Sanctorum e Kalendis Novembribus (Sollemne religiosum) Dies Ascensionis Domini septimus dies Lunae (Sollemne religiosum)
Immaculata Conceptio 8 Decembris (Sollemne religiosum) Assumptio Mariae e die 15 Augusti (Sollemne religiosum) Corpus Domini decimus dies Lunae (Sollemne religiosum)
Christi Natalis 25 Decembris (ollemne religiosum) Libertas Carthaginis Neogranatensis e die 11 Novembris (Sollemne civile et patrium) Sacrum Cor undecimus Lunae dies (Sollemne civile et religiosum)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 43

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mellander, Gustavo A., et Nelly Maldonado Mellander. 1999. Charles Edward Magoon: The Panama Years. Río Piedras, Puerto Rico: Editorial Plaza Mayor. ISBN 1-56328-155-4. OCLC 42970390.
  • Mellander, Gustavo A. 1971. The United States in Panamanian Politics: The Intriguing Formative Years. Danville, Ill.: Interstate Publishers. OCLC 138568.
  • Academia Colombiana de Historia. 1986. Historia extensa de Colombia. 41 volumina. Bogotá: Ediciones Lerner, 1965–1986. ISBN 958-95013-3-8.
  • Barrios, Luis. 1984. Historia de Colombia. Editio quinta. Bogotá: Editorial Cultural.
  • Bedoya F., Víctor A. 1944. Historia de Colombia: independencia y república con bases fundamentales en la colonia. Colección La Salle, Bogotá: Librería Stella.
  • Bushnell, David. 1993. The Making of Modern Colombia: A Nation in Spite of Itself. Berkeley and Los Angeles: University of California Press. ISBN 0-520-08289-3.
  • Caballero Argaez, Carlos. 1987. 50 años de economía: de la crisis del treinta à la del ochenta. Editio altera. Colección Jorge Ortega Torres. Bogotá: Editorial Presencia, Asociación Bancaria de Colombia. ISBN 958-9040-03-9.
  • Cadavid Misas, Roberto. 2004. Cursillo de historia de Colombia: de la conquista à la independencia. Bogotá: Intermedio Editores. ISBN 958-709-134-5.
  • Calderón Schrader, Camilo, Antonio Gil, et Daniel Torras. 2001. Enciclopedia de Colombia. 4 volumina. Barcelona: Céano Grupo Editorial, 2001. ISBN 84-494-1947-6.
  • Calderón Schrader, Camilo. 1993. Gran enciclopedia de Colombia. 11 volumina. Bogotá: Círculo de Lectores. ISBN 958-28-0294-4.
  • Cavelier Gaviria, Germán. 2003. Centenario de Panamá: una historia de la separación de Colombia en 1903. Bogotá: Universidad Externado de Colombia. ISBN 958-616-718-6.
  • Forero, Manuel José. 1946. Historia analítica de Colombia desde los orígenes de la independencia nacional. Editio altera. Bogotá: Librería Voluntad.
  • Gómez Hoyos, Rafael. 1992. La independencia de Colombia. Madrid: Editorial Mapfre, Colecciones Mapfre 1492. ISBN 84-7100-596-4.
  • Granados, Rafael María. 1978. Historia general de Colombia: prehistoria, conquista, colonia, independencia y Repúbica. Editio octava. Bogotá: Imprenta Departamental Antonio Nariño.
  • Hernández de Alba, Guillermo. 2004. Como nació la República de Colombia. Colección Bolsilibros. Bogotá: Academia Colombiana de Historia. ISBN 958-8040-35-3.
  • Hernández Becerra, Augusto. 2001/ Ordenamiento y desarreglo territorial en Colombia. Bogotá: Universidad Externado de Colombia, ISBN 958-616-555-8.
  • Hernández Rodríguez, Guillermo. 1949. De los chibchas à la colonia y à la república. Bogotá: Universidad Nacional de Colombia. Sección de Extensión Cultural.
  • Hylton, Forrest. 2006. Evil Hour in Colombia. Novi Eboraci: Verso Books. ISBN 1-84467-551-3.
  • Jaramillo Uribe, Jaime, Álvaro Tirado Mejía, et Camilo Calderón Schrader. 2000. Nueva historia de Colombia 12 volumina. Bogotá: Planeta Colombiana Editorial. ISBN 958-614-251-5.
  • Kirk, Robin. 2004. More Terrible Than Death: Drugs, Violence, and America's War in Colombia. Civitates Foederatae: PublicAffairs. ISBN 1-58648-207-6.
  • Ocampo López, Javier. 1999. El proceso ideológico de la emancipación en Colombia. Colección La Línea de Horizonte. Bogotá: Editorial Planeta. ISBN 958-614-792-4.
  • Ospina, William. 2006. Once Upon a Time There Was Colombia. Colombia: Villegas Asociados. ISBN 958-8156-64-5.
  • Palacios, Marco. 2006. Between Legitimacy and Violence: A History of Colombia, 1875–2002. Civitates Foederatae: Duke University Press. ISBN 0-8223-3767-3
  • Reichel-Dolmatoff, Gerardo. 1998. Colombia indígena. Medellín: Hola Colina. ISBN 958-638-276-1.
  • Restrepo, José Manuel. 1974. Historia de la revolución de la República de Colombia. Medellín: Editorial Bedout.
  • Rivadeneira Vargas, Antonio José. 2002. Historia constitucional de Colombia 1510–2000. Editio tertia. Tunja: Editorial Bolivariana Internacional.
  • Simons, Geoff. 2004. Colombia: A Brutal History. Londinii: Saqi Books. ISBN 0-86356-758-4.
  • Smith, Stephen. 1999. Cocaine Train: Travels in Colombia. Londinii: Little, Brown. ISBN 0-316-64749-7.
  • Tovar Pinzón, Hermes. 1975. El movimiento campesino en Colombia durante los siglos XIX y XX. Editio altera. Bogotá: Ediciones Libres.
  • Trujillo Muñoz Augusto. 2001. Descentralización, regionalización y autonomía local. Bogotá: Universidad Nacional de Colombia.
  • Vidal Perdomo Jaime. 2001. La Región en la Organización Territorial del Estado. Bogotá: Universidad del Rosario.