B. Traven

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gualterus Huston eiusdem pelliculae actor directorisque Ioannis Huston pater
Libellus Der Ziegelbrenner quem sub nomine Ret Marut editavit anno 1918 B. Traven (si vita huius recte elucidata est)

B. Traven fuit nomen pseudonymum scriptoris cuiusdam, sub hoc nomine a lectoribus per totum fere mundum dilecti, origine incerto, Mexicum habitantis. Saepe de pauperibus Mexici scripsit, saepe pro anarchistis, saepe contra divites et capitalistas. Opera B. Traven primo Theodisce scripta sunt inter annos 1925 et 1940, mox in multas linguas versa, et postea Anglice refecta. Mythistoria titulo Der Schatz der Sierra Madre, anno 1927 Theodisce edita, anno 1935 Anglice recensa, notissima fuit quia ab Iohanne Huston in pelliculam "The Treasure of the Sierra Madre" anno 1948 conversa est, protagonista Humphrey Bogart.

B. Traven est unum e serie nominum falsorum vel pseudonymorum quibus, ut creditur, idem homo identitatem suam celavit; adduntur nomina Ret Marut (histrio Germanicus inter annos 1907 et 1915, scriptor anarchista annis 1918-1921, ultimo supplicio anno 1922 damnatus), Traven Torsvan (qui ab anno 1925 Mexicum habitavit tabernamque interdum tenebat) et Hal Croves. Iste anno 1947 se a rationibus auctoris B. Traven agere praetendit, anno 1957 translatorem Rosam Helenam Luján in matrimonium duxit et usque ad annum 1969 vixit. Sed de origine omnium harum personarum -- Marut, Torsvan, Croves, Traven -- nihil satis constat. Vidua Croves maritum suum Chicagi die 3 Maii 1890 natum esse proclamavit et nomen Traven Torsvan Croves habuisse, sed documenta talis nativitatis minime exstant.

Diurnarius Gulielmus Wyatt anno 1979 se repperisse nuntiavit originem vel identitatem veram B. Traven; natum esse sub nomine Otto Maximilianus Feige die 23 Februarii 1882 in urbe Suebusia (eo tempore Germanica, hodie Polonica) et a fratre et sorore se discessisse anno circiter 1905; qui picturam Hal Croves ut imaginem fratris longe amissi recognoverunt. Nonnulli hanc hypothesin dubitant; alia autem melior nondum reperitur.

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Textus interretiales[recensere | fontem recensere]

De scriptis et identitate B. Traven[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]