Energia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Vectura energiae forma electrica per fila conductralia suspensa alta tensione.
Curriculum Scenicum in Agro Luna Melbrunae in Australia, vetussimum curriculum retroflexum mundi anno 1912 erectum. Velocitas variabilis carrorum in curriculo moventum monstrat legem conservationis energiae.

Energia, in physica, est captus vel potestas laborem agendi, quae aequalis est vi in corpore applicata a motionis distantia multiplicata. Sunt duae formae energiae: potentialis et cinetica.

Energia cinetica[recensere | fontem recensere]

Energia cinetica dicitur energia ob corporum motum. In physica classica relativistica Newtoniana, energia cinetica ob centri massae motum Kcen est

K_{cen} = \frac{1}{2} mv^2

ubi m est massa et v celeritas corporis. Energia cinetica circuitionalis est ob motum massae circum centrum suum. Pro circuitione simplice energia circuitionalis est

K_{circ} = \frac{1}{2} I \omega^2

ubi I est momentum inertiae et ω celeritas angularis corporis.

Energia potentialis[recensere | fontem recensere]

Energia potentialis dicitur energia ob vires et corporis positionem.

In theoria gravitatis Newtoniana, energia potentialis U est

U=-G\frac{m_1 m_2}{r}

ubi  G = \left(6.67428 \plusmn 0.00067 \right) \times 10^{-11} \ \mbox{m}^3 \ \mbox{kg}^{-1} \ \mbox{s}^{-2} \, est constans gravitationalis, r distantia inter particulas, m_1 massa particulae 1, et m_2 massa particulae 2.

Lex conservationis energiae[recensere | fontem recensere]

Lex conservationis energiae dicitur constans esse summa omnium energiarum potentialium et cineticarum E = T + U. Haec lex derivatur per ratiocinationes de legibus motus Newtonianis.

Energia interna et externa[recensere | fontem recensere]

Energiae possunt esse aut internae aut externa, quod maxime pendet in analysis perspectiva. Energiae internae proveniunt e rebus corporis internis, dum energiae extenae proveniunt e factoribus extra corporibus.

Energiae externae exempla[recensere | fontem recensere]

Si corporis singuli motus in campo gravitationali consideramus, energiae cineticae externae exemplum est energia ob centri massae motum. Energiae potentialis externae exemplum est energia potentialis gravitationalis Newtoniana, cuius formula est supra.

Energiae internae exempla[recensere | fontem recensere]

Energiae cineticae internae exempla sunt energia ob temperaturam et corporis cicuitationem. Exemplum energiae potentialis internae est energia ob vincula chemica.

Si ambae massae 1 et 2 consideramus sicut singulum systema physicum, altera exempla energiae internae sunt potentialis gravitationis energia inter duo corpora et tota energia cinetica ambarum particularum.

Energia in theoria relativitatis[recensere | fontem recensere]

Albertus Einstein formulam invenit quae monstrat quomodo massa in energiam transformari potest:

E = mc^2\,

ubi m est massa et c celeritas luminis. Si E est completa energia interna corporis, haec lex quoque totam massam dat quam particula cohibet,

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png