Mons Regis (Mexicum)
|
|||||
| Sententia : Templat Labor Spiritum | |||||
| Civitas | Nova Legio | ||||
| Municipium | Monterrey | ||||
| Praeses | Adalberto Madero | ||||
| Populatio municiaplis | 1,133,814 hab. | ||||
| Populatio metropolitana | 3,664,334 hab. | ||||
| Gentilicium | Regimontanus | ||||
| Altitudo | 537 msnm | ||||
| PIB per capita | $14.760 USD | ||||
| Telephonicum praefixum | 81 | ||||
Monterrey, vel Latine Mons Regis, est urbs septentrionalis Mexicana et caput civitatis Novae Legionis, sicut conurbationis metropolis regimontanae. Haec autem area supradicta confecta est a Monterrey et aliis decem municipiis, 3,864,334 incolarum in 2005, dum est secunda area metropolitana immanior et tertia populationis si loquimur. Quoque nota ut "Sultana Septentrionis" (La sultana del norte) propter regionibus circumdantibus magnam prioritatem, utque idem "Urbs Montum" (La Ciudad de las Montañas) ob montes plures qui in eam introeunt, est opulentum centrum negotiorum et mercaturarum, opera progressionis suae et industrialis et oeconomicae et disciplinariae in muneribus suis atque infrastructura. Etiam obviam in urbibus latiniamericanis maioris dynamismi oeconomici licet coniungere, atque cum eo municipium conurbatum suum San Pedro Garza García, quod .95 punctorum in indice progressi humani, maior omnibus civitatum latiniamericanarum (Praeterquam Delegatio Benedicti Juarez, in Mexicopoli).
Monterrey habet 1,130,070 incolas secundum computum 2005 institutionis nationalis statisticae et geographiae et informaticae (in siglis hispanicis INEGI). Nunc area metropolitana, dudeviginti populos continet propinquos in undecim municipiis qui derivant in area cum 580,5 km² , et confecta est ab Apodaca, García, Escobedo, Guadalupe, Juárez, Monterrey, San Nicolás de los Garza, San Pedro Garza García, Sancta Catarina, Salinas Victoria et Santiago.(videre chartam areae metropolitanae.
Index |
Historia[recensere]
Hoc nomen sustulit propter nomen Viceregis tunc Novae Hispaniae Gaspar de Zuñiga y Acevedo qui fuerit comes Montis Regis, Aurensis urbs, in Gallaecia.
Novo Regno Legionis condito, neque quattuor vicos octonorum familiarum exsuperabat, qui erant Monterrey, Monclova, Cerralvo et Saltillo. Paulatim autem insedit pastoribus pugnantibus et postea populos nativos removentibus, appellatos Apasses. Deinde bella Mexici contra Civitatibus Foederatis incipiunt et urbicula prope limites inter ambos est in optimo grado strategico itaque locus signabilis fit.
Ecclesia Catholica Romana[recensere]
Monterrey est sedes archiepiscopalis. Praesens archiepiscopus est (a die 24 Novembris 2007) cardinalis Franciscus Robles Ortega.
Loci visitandi[recensere]
- Museum Obispatus situm est ubi domus Fratris Rafael Verger fuerat, culmine montis obispatus, ubique princeps bellum factum est contra Civitates Americanas. Ibi explicatum est centrum civicum, cum vexillo monumentale.
- Museum Metropolitanum Monterregis
- Museum Artis Hodiernae
- Museum Historiae Mexicanae
- Planetarium Alpha
- Parque Fundidora
- Macroplaza