Lingua Italiana

E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Italica)
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Linguae Italicae

Lingua Italiana
IPA: [ ˌitaˈljaːno ]
Taxinomia: lingua Indoeuropaea e stirpe Romanica
Locutores: 100-120 000 000
Sigla: 1 it, 2 ita, 3 ita
Status publicus
Officialis Italia, Helvetia, Civitas Vaticana, Sanctus Marinus, Croatia, Slovenia
Privata America Meridionalis, Europa Occidentalis, Albania, Francia, Melitta, Libya
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Academia Furfuris
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Italiana[1] seu saepius Italica[2] [3] est lingua Romanica in familia Indoeuropaea, hoc est Latino genere orta (sicut Lusitanica, Hispanica, Francogallica, Dacoromanica, aliaeque linguae quibus pauciores loquuntur).

Lingua Italiana est publica et primaria in Italia, Vaticano Agro, et Republica Sancti Marini, et publica etiam in Confoederatione Helvetica, Slovenia, Croatia (accuratius in regione Histria). Sunt etiam in Argentina, Brasilia, Melitta, Libya, Erythraea, et Somalia qui hac lingua utuntur.

Tabula cognationis dialectorum sive linguarum Italiae[4][5][6][7]
Tabula dialectorum Italiae

Variis linguis dialectisque "Dachsprache" (lingua tectoria) est. Septentrionales sunt dialecti Galloitalicae et Veneticae, etiam Histricae; exstant et Tuscae dialecti necnon mediae Italiae dialecti, etiam Corsae. Sermones vero Italiae meridionalis et Sardiniae Siciliaeque insularum a plurimis non in numero dialectorum habentur, sed linguarum discretarum, ut linguae (Neapolitana, Sarda, Sicula) vocentur.

Index

[recensere] Morphologia

Grammatica Linguae Italianae latinam originem ostendit magna similitudine. Nonnullis partibus tamen grammatica Italiana a Latina differtur.

[recensere] Nomen substantivum

Lingua Italica moderna, sive lingua Italiana, casus non habet. Complementa indirecta ex usu praepositionum nascuntur. In lingua Italiana, aliter quam Latina, sunt articuli qui partim statum nominis substantivi signant. Ergo sunt articulorum duo: articulus definitus et articulus indefinitus. Etiam duo speciei sunt divisae in partes plures, quas certae aestimantur: articuli generis masculini feminique. (neutrum genus in sermone vulgari iterum aliter Latina non inveniuntur). Genus igitur nominis substantivi potest determinare ex articulis et finibus suis.

[recensere] Articuli Definiti

Masculinum Genus Femininum Genus
il (ante consonantem) la (ante cos.)
lo (cons 's'+cons& 'z') l' (ante vocalem)
l' (ante voc.)

[recensere] Articuli indefiniti

Lingua latina non utitur non solum definitis, sed indefinitis articulis, nisi numeralibus nominibus. Apud Italianam linguam similiter ac Theodiscam generaliter duo nomina in forma non divertunt. In hoc casu apud exempla non scribuntur articuli indefiniti, sed non significat linguam latinam non uti verbo quae Italiane respondet ad uno, un, un'.

Masculinum genus Femininum genus
un (ante cos vel voc.) un'(ante voc.)
uno (s+cons& z) una (ante cos.)

[recensere] Genera

Genus nominis potest diligenter dicere quale genus nomen Italianum habeat. Nomina plurima quae 'o' (in lingua latina: II. et IV. declinationes) finiuntur, sunt masculini, exceptis e.g. la mano (manus, -us f.). Nomina plurima quae 'a' (in lingua latina: I. declinatio) finiuntur, sunt feminini, exceptis vocibus Graecis (il programma, il problema). Nomina quae 'e' (in lingua latina: III.-V. declinatio) finiuntur, possunt esse et masculina et feminina.

[recensere] Numerus

Numerorum singularium nomina finiuntur 'o', 'a', vel 'e'. Nomina quae 'o' vel 'e' finiuntur, habet numerum pluralem 'i' (in lingua latina: II. declinationis vocum nominativa forma est 'i' finitimae, VI. verum est -us; in III. declinatione est -s, vel-(i)a; in V. declinatione -ei). Nomina quae 'a' finiuntur, in numero plurali finitur 'e'. (in declinatione I. ae). Animadvertendum est in latino sermone verba quoque esse, quae masculino genere sunt, at pars est I. declinatio, quia finitur 'a'. In lingua latina tantum in adiectiva declinatione videntur hae voces divertere a generalibus nominibus I. declinationis, sed in sermone vulgari etiam finis mutatur: eg. poeta>poeti (latine: poeta>poetae), idiota>idioti (idiota>idiotae).


masculinum
singulare:  -o  lupo                plurale -i lupi/ latine lupus,-i
            -a  poeta                       -i poeti/ latine poeta,-ae
            -e  padre                       -i padri/ latine pater, -tris
            -ma programma                   -i programmi/latine programma, -tis
                il                          -i i/latine "ille" (casu demonstrativi pronominis)
                lo                          -i gli/latine "ille" (casu demonstrativi pronominis)
                l'                          -i gli/latine "ille" (casu demonstrativi pronominis)

femininum

singulare   -a  rosa                plurale -e  rose/ latine rosa,-ae
            -o  mano                        -i  mani/ latine manus,-us
            -e  lezione                     -i lezioni/latine lectio, - nis.
                la                          le/ "illa" (casu demonstrativi pronominis)
                l'                          le/ "illa" (casu demonstrativi pronominis)

[recensere] Nomina adiectiva

Sic adiectiva verba declinantur:

    singulare masculinum     plurale m      singulare f.   plurale f.
        -o (bello)          -i (belli)       -a (bella)    -e (belle)
        -e (celebre)        -i (celebri)     -e (celebre)  -i (celebri)
        -a (idiota)         -i (idioti)      -a (idiota)   -e (idiote)

[recensere] Vide etiam

Tabula Italice loquentium

[recensere] Notae

  1. Vide disputationem
  2. "Italica vulgaris lingua", Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 57r; "lingua Italica", Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 209-212; Ambrosii Calepini dictionarium undecim linguarum: respondent autem Latinis vocabulis Hebraica, Graeca, Gallica, Italica,...
  3. Dictionarium Hispanico-Neolatinum
  4. Atlante linguistico italiano
  5. Università di Padova
  6. Carta dei dialetti d'Italia (Pellegrini)
  7. AIS, Sprach-und Sachatlas Italiens und der Südschweiz, Zofingen 1928-1940.

[recensere] Nexus externi

Linguae Romanicae
Anglo-NormannicaAuridunicaAragonensisAromanicaArpitanicaAsturianaBurgundicaCaesariacaCampanicaCatalanaCorsa (Gallurica, Sassarensis) • CispadanaDalmaticaDacoromanica (Moldovica, Valachica) • ExtremadurensisFalaFranco-ComitatinaFrancogallicaForoiuliensisGallaicaGallonicaGuernesicaHaitiana CreoleHispanica (Castellana)InsubricaIstricaIstro-RomanicaItaliana (Tusca litteraria)Iudaeo-FrancogallicaIudaeo-ItalianaLatina DolomiticaIudaeo-HispanicaLegionensisLigustica (Monoecica) • LotharingicaLusitanaMegleno-RomanicaMirandicaMoeso-RomanicaMosarabicaNeapolitana (Aprutina, Bariana, Consentina, Daunia, Lucana, Molisina) • NormannicaOccitanicaOrobicaPedemonticaPictavo-SantonicaPicardicaRomancicaRomanensisSardaSerquicaShuaditSicula (Bruttia, Sallentina) • TarentinaVenetica (Talica) • Vallonica
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis