Dominica (civitas)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Commonwealth of Dominica
Vexillum Dominicae
(Vexillum Dominicae)
Sententiola: "Après Bondie, C'est La Ter" (Antillanice)
"Post Deum Tellus est"
Locus Dominicae
Denominatio publica: Commonwealth of Dominica
Hymnus nationalis: Isle of Beauty, Isle of Splendour
Lingua sollemnis: Anglica
Caput: Calamopolis
Modus gubernandi: Respublica Parlamentaria
Hodiernus praeses: Nicholaus Liverpool
Hodiernus primus minister: Roosevelt Skerrit
Superficies: 754 km²
 % aquae 1,6%
Incolae ( aest. 2008): 72 514
Densitas: 105 inc./km²
Libertas: 1978
Nummus: Dollarium Caribici Orientalis
Fusus horarius: UTC -4
Interretiale suffixum: .dm
Praefixum telephonicum: +1-767
Socia Consociationis Nationum anno
Socia Consortionis Populorum anno

Consortio Dominicae (Anglice: Commonwealth of Dominica) sive communiter Dominica est respublica insularis in Mare Caribaeo sita, quae versus septemtrionem boreoccidentemque Guadalupa, versus austrorientem Martinica iacet. Fere 754 chiliometrorum quadratorum (291 milium passuum quadratorum) lata est, et altissimus locus est Pterodroma Hasitata (Anglice: Morne Diablotins), 1447 metrorum (4750 pedum) altus. Consortionis Dominicae aestimatus incolarum numerus 72 500. Caput Calamopolis (Anglice: Rouseau ; Antillanice: Wozeau).

Dominica Insula Naturalis Caribici appellatur propter intactam pulchritudinem naturalem. Novissima in Antillis Minoribus insula est, quam adhuc Geothermico-Vulcanica activitas? format ut secundum maximum fumariolum in mundo ostendit. Insulares proprietates caesariata montuosae silvae pluviales, multarum rararum plantarum, animalium, avium specierum domus, sunt. Xericae areae in aliquibus occidentalibus litoralibus regionibus sunt, sed imbres magni interioribus exspectari possunt. Amazona imperialis est reipublicae avis, vexillum publicum insigniens. Dominicae oeconomia valde tum e periegesi tum ex agricultura pendet.

Proximis centum annis post Columbi descensum, Dominica solitaria mansit, et vel adhuc Caribi ibi se consederunt post expulsionem e circumdantibus insulis ubi Europaeae potentiae regionem ingressae sunt. Francia Dominicae possessionem Britanniarum Regno anno 1763 formaliter cessit. Britanniarum Regnum tunc gubernationem posuit et insulam coloniam anno 1805 fecit. Afrorum servorum manumissio per Imperium Britannicum anno 1834 accidit et, anno 1838, Dominica prima Britannica Caribica colonia facta est cui legislatura a Nigritis recta fuit. Anno 1896, Britanniarum Regnum gubernationalem Dominicae rectionem denuo sumpsit, facenda ea coronae colonia. Saeculi dimidio postea, ex anno 1958 ad 1962, Dominica brevis Foederationis Indiarum Occidentalium provincia facta est. Anno 1978, Dominica facta est civitas libera.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1635, Francia Dominicam exegit. Mox exinde, Francici missionarii primi Europaei insulae incolae fuerunt. Caribicae incursiones continuaverunt, quamquam, et anno 1660, Francici et Britanni ut tam Dominica quam Sanctus Vincentius relinquendae essent convenerunt. Dominica rite neutralistica per saeculum sequens erat, sed attractiva? opium vis mansit: competitivae? Britannicorum et Gallicorum lignorum collectorum expeditiones saeculo XVIII ineunte.

Aliquam propter Dominicae locum inter Martinicam et Guadalupam, Francia denique praevalens facta est et Francica colonia statuta est et crevit. Ut anni 1763 Foederis Parisiensis Bellum Septem Annorum finientis pars, insula Britannica possessio facta est. Anno 1778, per Bellum Rerum Novarum Americanarum, Francici prosperam invasionem cum activo? incolarum auxilio paraverunt. Anni 1783 Foedus Lutetiae, bellum finiens, Britanniarum Regno insulam reddidit. Annorum 1795 et 1805 Gallicae invasiones ruerunt.

Anno 1763, Britannici legisferum concilium solum Caucasios incolas repraesentans statuerunt. Anno 1831, officialium Britannicorum phyleticorum affectuum liberalizationem reddens, Lex Privilegiorum Fuscorum (Anglice: Brown Privilege Bill) politica socialiaque iura liberis non Caucasiis contulit. Tres Nigritae legisfero concilio anno sequenti electi sunt. Servitudine abolita, anno 1838 Dominica Britannica Caribica colonia una cum legislatura a Nigritis recta saeculo XIX facta est. Plerique Nigritae legislatores parvorum fundorum proprietarii aut mercatores erant cum oeconomicis socialibusque cogitatis prorsus contrariis voluntatum parvi, divitis Anglici satorii ordinis. Apprehensae minationi respondentes, satores pro plurima directa Britannica rectione se lobiaverunt.?

Anno 1865, post commotus intensionisque multum, coloniale grapheum electivum consilium reposuit pro uno ubi aliud sodalium dimidium eligeretur et aliud designaretur. Satores cum colonialibus administratoribus foederati legislatores sibi idoneissimos numerosis in occasionibus elegerunt. Anno 1871, Dominica Foederatio Insularum Hypenemicarum pars facta est. Nigritarum incolarum potestas progressive erosa est. Gubernatio coloniae coronae denuo anno 1896 statuta est, unde omnia plerorumque incolarum politica iura effective decurtata sunt. Evolutionis auxilium, ut defrancicificationis compensatio oblatum, insignificativum effectum habere demonstravit.

Bello Orbis Terrarum I composito, politicae conscientiae incrementum per Caribicis locis ut Consociatio Gubernationis Repraesentativae formaretur fecit. Publicam frustrationem? ob vocis defectionem in Dominica gubernanda, hic circulus tertiam populariter electorum scamnorum partem in legisfero consilio anno 1924 et anno 1936 dimidium consecutus est. Paulo postea, Dominica ex Administratione Insularum Hypenemicarum translata et ut prosenemicarum pars gubernata est usque ad annum 1958 ubi brevi Foederationi Indiarum Occidentalium se iunxit.

Foederatione dissoluta, Dominica consociata Britanniarum Regni civitas anno 1967 facta est ubi rite suis internis rebus respondere coepit. Die 3 Novembris anni 1978 Consortioni Dominicae Britanniarum Regnum libertatem concessit.

Libertas paulum fecit ut ex oeconomicae subevolutionis saeculis orta problemata? solverentur et medio anno 1979 politica molestia ad interimisticae gubernationis formationem duxit. Quae post anni 1980 comitia gubernatione a Factione Libertatis Dominicae ducta reposita est cuius Prima Ministra Eugenia Charles, prima civitatis Prima Ministra, fuit. Chronica oeconomica problemata deteriora ob gravem huracanorum impactionem in annis 1979 et 1980 facta sunt.

Anno 1981 potestas a mercennariis capta Dominicae minata est.

Subitaneae conversionis rerum conatus[recensere | fontem recensere]

Anno 1981, sinistristicorum? "mercennariorum" circulus, ab Hustoniensi Michaele Perdue et a Torontensi Wolfgango Droege ductus, Eugeniae Charles gubernationem evertere temptavit. Boreo-Americani mercennarii? circuli propositum anteriorem primum ministrum Patricium John et suam Vim Defensionis Dominicae iuvare in insulae dominio recuperando pro insulae futura evolutione erat. Totum destinatum defecit et navis conducticia ad transportandos Operationis Canis Rubri homines navalia nunquam reliquit quia Grapheum Foederale Investigationis Civitatum Foederatarum praedictum est. Se appellantes mercennarii quavis formali militari experientia carent et plerique nautae ut armatae conversionis se iungerent a mendaci duce Michaele Perdue falsi erant. Caucasiorum dominationista? Stephanus Donaldus Black etiam in carcerem coniectus est ob suam partem in hoc conatu, qui leges neutralitatis Civitatum Foederatarum violavit. Quamquam conantes imperiti erant, plerique rerum studiosi debilem et ruinosam Eugeniae Charles gubernationem bene proruere potuisse putant.

E decennio 199[recensere | fontem recensere]

Exeunte decennio 199, oeconomia se firmavit, sed labavit decennio 200 propter bananae pretiorum imminutionem.

Mense Ianuario anni 2000 comitiis, Edisonis James Factio Laboratorum Unitorum a Factione Laborali Dominicana, a Roosevelto P. "Rosie" Douglas ducta, victa est. Rooseveltus Douglas solum paucis mensibus ante munus mortuus et a Petro Charles substitutus est, qui in munere Ianuario anni 2004 mortuus est. Rooseveltus Skerrit, Factionis Laboralis Dominicanae quoque, Petrum Charles ut Primus Minister reposuit. Primo Ministro Roosevelto Skerrit duce, Factio Laboralis Dominicana comitia Maio anni 2005 vicit quae duodecim scamna e 21 sodalium Parlamento huic factioni et Factioni Laboratorum Unitorum octo scamna dedit. Candidatus sui potens ad Factionem Laboralem Dominicanam affiliatus scamnum quoque consecutus est. Ex illo tempore, candidatus sui potens gubernationi se iunxit et unus Factionis Laboratorum Unitorum sodalis e sua factione migravit quod praesens Factionis Laboralis Dominicanae quattuordecim scamna et Factionis Laboratorum Unitorum septem fecit.

Geographia et caelum[recensere | fontem recensere]

Dominicae tabula

Dominica insularis et sine limitibus est civitas in Mari Caribico, Insularum Prosenemicarum Septemtrionallima. Civitas circa 289.5 milia passuum quadratorum (754 chiliometra quadrata lata est. Caput Calamopolis (Anglice: Roseau ; Antillanice: Wozeau) est.

Dominica silvis imbricis magna ex parte tegitur et secundi maximi lacus ferventis domus est. Dominica multas cataractas, fontes, et flumina habet. Aliquae plantae et animalia circa insulas exstincta putata adhuc in Dominicae silvis inveni possunt. Vulcanica insulae natura et harenosorum litorum defectio urinator spiraculo munîtus attraxerunt. Insula aliquot areas protectas, incluso Vivario Nationali Cabritsensi (Anglice: Cabrits National Park), habet. Dominicae sunt 365 flumina.

Cum sui regales sponsores a Christophoro Columbo hanc insulam in Novo Mundo describire quaesiverunt, eum pergameni portionem aspere rugavisse et in tabulam eam iecisse dicitur. Hoc, Columbus explanavit, quod Dominica videtur est, adusque montibus tecta cum plana macula.

Vivarium Nationale Collis Trium Culminum (Anglice: Morne Trois Pitons National Park) tropicalis silva cum scaenicis vulcanicis formis commixta est. Patrimonium Mundanum Humanitatis die 4 Aprilis anni 1995 agnitum est, distinctio quam cum aliis quattuor Caribicis insulis participat.

Calibisiae (Anglice: Calibishie) litoris prospectus.

Consortio Dominicae diuturnam disceptationem cum Venetiola implicatur quia Venetiola ei maritimum territorium Insula Avium (Hispanice et Anglice: Isla Aves ; etiam Anglice: Bird Rock), parvula insula 140 milia passuum (224 chiliometra) insulae Dominicae Septemtrione sita, circumdans postulat.

Sunt duae principales urbes: Calamopolis et Portus Magnus.

Dominica pristinissimas silvas tropicas in Caribico possidet. Primitus, abruptis montibus protegebantur qui ut Europaeae potentiae portus et agriculturales colonias in aliis insulis aedificarent induxerunt. Nuperrime, insulae incolae eius spectacularem naturalem pulchritudinem servare quaesiverunt deterrendo magnae impactionis periegeseos modo quae naturam in maxima Caribici parte damnavit.

calamopolis, de navi circumvectante in navalibus

Salutatores magnas tropicas silvas, inclusa una quae Patrimonium Mundanum Societatis Educativae, Scientificae, et Culturalis Consocietatis Nationum est, centena rivorum, litora et corallinos scopulos invenire possunt.

Amazona imperialis est Dominicae publicus et montanarum silvarum autochthon avis.

Sub Mare Caribico prope Dominicam hospitio multa cetacea accipit. Praeprimis physeterum macrocephalorum circulus hanc aream anno abhinc incolat. Alia inter cetacea communiter in area visa sunt Stenellae longirostres, Stenellae attenuatae, et tursiopes. Inter minime communiter animalia sunt orcae, pseudorcae crassidentes, Kogiae brevicipes, kogiae simae, Grampi grisei, Delphini delphides, Stenellae frontales, Megapterae Novae-Angliae, et Balaenopterae Brydei. Quod Dominicam locum designatum periegetis observandis balaenis delectatis facit.

Dominica apprime huracanis vulnerabilis est quia insula in regione huracanorum appellata sita est. Anno 1979, Dominica categoriae quintae Huracano Davide directim icta est, quod passim multissimum damnorum causavit. Die 17 Augusti anni 2007, Huracanum Decanus, primae categoriae, hac vice, insulam icit. Mater et suus filius septem annos natus mortui sunt cum delabaculum magnis imbribus causatum super sua domo cecidit. Alia in incidentia duo homines vulnerati sunt cum arbor super domo cecidit. Primus Minister Rooseveltus Skerrit inter 100 et 125 domorum damnari et agriculturalem campum valde damnari, praesertim bananae messem, aestimavit.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Dominicae nomen e diei nomine Dominicae, Diei Solis synonymo, oritur qui fuit dies ubi Christophorus Columbus eam invenit. Praecolumbianum nomen Wai'tu kubuli "Altum suum corpus est" significans erat. Insulares indigenae, Caribi, territorium simile Boreoamericanis reservatis Indicis habebant. Sollemnis lingua Anglica est propter eius historiam ut Britannicam coloniam, territorium et civitatem, quamquam multi, praesertim senissimi, Francico creolo loquuntur. Gentilicium Dominicus-a-um sive Dominicanus-a-um est, hoc ultimum cum Reipublicae Dominicanae congruens.

Gubernatio et administrativae divisiones[recensere | fontem recensere]

Dominica democratia parlamentaria intra Consortionem Populorum est. Plerisque Caribicis nationibus dispar, Consortio Dominicae paucarum rerumpublicarum una in regione est. Praeses dux civitatis est, dum potestas exsecutiva in consilio ministrorum, a primo ministro ducto, ponitur. Unicamerale parlamentum in triginta sodalium Domo Concilii (Anglice: House of Assembly) consistit, e quibus viginti-unus directe eliguntur dum novem senatores, a praeside aut ab aliis Domi Concilii sodalibus designati, sunt.

Regionis aliis antiquiis Britannicis coloniis dispar, Dominica Regnum Consortionis numquam fuit, loco republica post libertatem facta. Dominica plena et participans Caribaicae Communitatis et Consociationis Civitatum Caribicarum Orientalium (Anglice: Caribbean Community, CARICOM, et Organisation of Eastern Caribbean States, OECS, respective) socia est. Dominica quoque Tribunalis Criminalis Inter Civitates socia est cum Pacto Immunitatis Bilaterali de protectione Civitatum Foederatarum exercitui, ut dicit Articulus 98. Ianuario anni 2008 Dominica se Alternativae Bolivarianae Populis Nostrae Americae iunxit.

Dominica in decem parochias dividitur:

Parochiae Dominicae
Numerus in tabula Nomen parochiae Latinizatum Nomen parochiae Anglice Nomen capitis Latinizatum Nomen capitis Anglice
1 Parochia Sancti Andreae Saint Andrew Parish Wesleypolis Wesley
2 Parochia Sancti Davidis Saint David Parish Rosalia Rosalie
3 Parochia Sancti Georgii Saint George Parish Calamopolis Roseau
4 Parochia Sancti Iohannis Saint John Parish Portus Magnus Portsmouth
5 Parochia Sancti Iosephi Saint Joseph Parish Sanctus Iosephus Saint Joseph
6 Parochia Sancti Lucae Saint Luke Parish Puncta Michaelis Pointe Michel
7 Parochia Sancti Marci Saint Mark Parish Sulphuraria Soufrière
8 Parochia Sancti Patricii Saint Patrick Parish Magnus Sinus Berekua
9 Parochia Sancti Pauli Saint Paul Parish Harundinetum Canefield
10 Parochia Sancti Petri Saint Peter Parish Colihaltum Colihaut

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Anno 2008 minima Producti Domestici Grossi ratio Dominicae inter Orientalis Caribici civitates fuit. Propemodum difficultas annonae inter annos 2003 et 2004 nationi fuit, sed Dominicae oeconomia 3.5% anno 2005 et 4.0% anno 2006 crevit, sequens pauci profectus decennium. Anni 2006 incrementum periegeseos, constructionis, maritimarum, et aliarum diaconiarum, et aliquorum bananariae industriae subcamporum lucris attributum est. Aerarium Monetarium Internationale Dominicam prosperas ob macrooeconomicas reformationes nuper laudavit. Aerarium Monetarium Internationale reliqua problemata? etiam indicavit, inter quae ulteriorum debiti publici demissionum necessitas, creti pecuniarii campi regulatio et mercatus diversificatio.

Bananae et aliae agriculturae in Dominicae oeconomia praevalent ubi fere operariorum una pars tertia laborant. Hic campus, nihilominus, meteorologicis condicionibus et externis eventibus materiae rudis pretia afficientibus valde vulnerabilis est. Anno 2007 Huracanum Decanus agriculturali campo necnon nationali infrastructurae, praesertim viis, significativa damna causavit. Ad deminuentes Unionis Europaeae praepositionis de bananario comercio respondens, gubernatio agriculturalem campum diversificavit promovenda coffei, pogostemi, aloes verae, sectarum florum, et exoticorum fructuum velut mangarum, guiavarum et papayarum productione. Dominica bene successit in augendis manufacturarum exportationibus suis, praesertim saponis.

Dominica plerumque vulcanica cum paucis oris maritimis est; periegesis igitur lentior quam vicinis in insulis evoluit. Nihilominus, Dominicae montes, silvae pluviales, purae aquae lacus, calidi fontes, cataractae et urinationis loculi eam locum designatum oecologicae periegeseos illecebrosum faciunt. Navium circumvectantium stationes auxerunt post modernorum navalium et crepidinum aedificationis evolutionem in Calamopole, capite. Inter viginti-duas Caribicas insulas vestigatas, Dominica minimum salutatorum numerum anno 2008 (55 ;800 aut 0.3% omnium) habuit. Quod fere dimidium numeri salutatorum Haitiam visentium fuit.

Dominicae moneta Dollarium Caribici Orientalis est.

Dominica donationes ex Initiativa Civitatum Foederatarum Sinus Caribici (Anglice: U.S. Caribbean Basin Initiative) accipit quae ut multa bona in Civitates Foederatas Americae immunia portoriorum intrent permittit. Dominica quoque ad praesertim Anglophonicam Caribaicam Communitatem (Anglice: Caribbean Community, CARICOM), ad Mercatum et Oeconomiam Unici Communitatis Caribaicae (Anglice: CARICOM Single Market and Economy), et ad Consociationem Civitatum Caribicarum Orientalium (Anglice: Organization of Eastern Caribbean States, OECS) pertinet.

Dominica vectigali immunitatis statum adventiciis societatibus offert. Quantas societates vectigali immunitatis statu utantur nescitur propter strictum silentium a gubernatione compulsum, quamquam multa Interretialia negotia Dominica uti propter hanc rationem sciuntur.

Infrastructurae[recensere | fontem recensere]

Aeriae[recensere | fontem recensere]

Parvi duo aeroportus in insula sunt. Praecipuus, Aeroportus Melvillei Hall (Anglice: Melville Hall Airport, DOM), Septemtrionali in litore circa 45 minuta e Portu Magno autocinetum ducendo longinquus est. Secundus Aeroportus Harundinetensis (Anglice: Canefield Airport, DCF, est, circa 15 minuta e Calamopoli Austoccidentali in litore longinquus. Nullus aeroportus commercialibus pyraulocinetis propter aerodromicam longitudinem, proter aerodromicarum lanternarum et instrumentalis appulsus systematis absentiam idoneus est, sed Melvillei Hall in praesenti regularem diaconiam cum societatibus American Eagle et LIAT habet, cum duplice turbino-helice aeronave utendo velut De Havilland Dash 8. Aerodromicae extensionis et diaconici profectus inceptum in Melvillei Hall circa annum 2006 coepit et adhuc in progressione ex anno 2009 ineunte est.

Viae[recensere | fontem recensere]

Non principales cineticae viae in insula sunt. Antequam inter Portum Magnum et Calamopolin via construeretur, naves capiendae erant, multas horas durantes. Nunc, unam horam tardat e Portu Magno in Calamopolin autocinetum gubernare. Microlaophoricae diaconiae praecipuum publicum transvectionis systema formant.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Significativus mixtus allophylus iuxta cum Indo-Caribicis aut Indiarum Orientalium circulis est. Quoque sunt parvus Europaeae originis allophylus (Gallorum, Britannicorum et Hibernorum colonorum posteri) et parvi Libanensium, Syriacorum et Asianorum numeri. Dominica etiam una natio est quam adhuc Prae-Columbiani autochthones, Caribi, qui vicinis in insulis occisi aut expulsi sunt, incolunt. Solum circa 3000 Cariborum manent pagos in Orientali Dominicae litore habitantes. Hoc peculiare Caribicum Territorium a Corona Britannica anno 1903 concessum est. Circa mille medicinae studentes e Civitatibus Foederatis et Canada etiam sunt qui in Portus Magni Universitatis Rossensis Schola Medicinae student.

Incrementi incolarii index in Dominnica minimus est, propter praesertim emigrationem in alias nationes. Ineunti saeculo vicensimo uno, emigraverunt praecipue in Britannniarum Regnum (6739), Civitates Foederatas (8560), Franciam (394), et Canadam (605).

Nuper Dominica relative magnum centenariorum numerum habere notata est. E Martio anni 2007, 22 centenarii inter fere 7000 incolarum sunt, triplex centenarismi incidentia in evolutis nationibus. Cuius rationes in praesenti in Universitatis Rossensis Schola Medicinae investigantur.

Circa 80% incolarum Catholicum Romanum sunt, quamquam nuperrimeProtestanticarum ecclesiarum numerus statutus est. Etiam parva sed crescens Musulmana communitas in Dominica est ubi reipublicae prima meschita in praesenti aedificatur.

Lingua Anglica Dominicae sollemnis lingua est qua omnes passim loquuntur et quam omnes intellegunt. Nihilominus, ob Gallicam occupationem per historica dissimilia momenta, et insulae locum inter duas Francophonas Martinicae Guadalupaeque praefecturas, sermo plebeius Creolus Antillanus, cum Francogallica basi, est quo multi insulani, praesertim maiorum generationum, loquuntur. Ob cuius usus declive inter iuniores, initiativae coeptae sunt cum intetione ut eius usus augeatur et haec una reipublicae historiae et culturae pars servetur. Dominicae dialectos etiam Cocoyanum iuxta cum sermonibus in Francogallico creolo fundatis includit. Cocoyanus (Anglice: Cocoy sive Kockoy), Insularum Hypemenicarum Anglici Creoli mixtura cum Dominicae Creolo quo praesertim Boreorientales Marigoti et Wesleypolis pagi loquuntur.

Ineunte saeculo 20 societas Rose's Company quae Rose's limonis sucum ibi producebat sui producto excedenti quaesitum in possibilitate aptae oblationis e Montiserrato vidit. Huic statui responsum terram in Dominica emere et Montiserratenses agricolas ut eas incolerent conari fuit. Resultatio duas linguisticas communitates in Dominica iungi fuit. Per tempus inter eas multa matrimonia fuerunt sed adhuc dissimilis originis vestigia sunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Dominicae Orientalis litoris territorium Cariborum tribus

Dominica amplae gentium varietatis domus est. Quamquam historice ab variis autochthonibus tribubus capta est, Aravacas et Caribicas tribus manebant cum Europaei coloni insulam attigerunt. "Mazacrium" fluminis Autochthonibus ruricolis a Gallicis et Britannicis trucidatis dedicati nomen est, quia flumen rubrum ob sanguinem per dies fluebat. Ambae nationes (Francia et Britanniarum Regnum) insulam vindicabant et servos ex Africa importabant. Reliqui Caribi 3700 agrorum (15 chiliometra quadrata) latum territorium in Orientali insulae litore nunc colunt. Ei suum proprium ducem eligunt. Haec culturarum mixtura ponderis Dominicae est.

Dominicae tympanisticus grex.

Musica et saltatio sunt fundamentales Dominicae culturae aspectus. Anniversariae libertatis celebrationes traditionalis cantici et saltationis evulsionem ex anno 1997 Creolicarum expressionum (inter quas Creolus in Vivario et Festivalia Mundana Musicae Creolicae) hebdomadibus antecessam ostendunt. Dominica prominentiam in musico proscaenio? inter civitates anno 1978 adepta est, ubi Gordonus Henderson musicam gregem Exile One et originale musicum genus condidit, quod is calypsum ad numeros (Anglice cadence-lypso) fecit, quae modernae Creolicae musicae viam contabulavit.

Undecima anniversaria Festivalia Mundana Musicae Creolicae prima activitatem? habitam e sua completione die 27 Octobris anni 2007, insularis a Britanniarum Regno die 3 Novembris libertatis celebrationis pars, fuerunt. Anni abhinc conventus celebratio Ianuario anni 2008 coepit triginta annos libertatis notans.

Dominica nonnumquam societas e collectivismo in individualismum migrans videtur. Oeconomia, antea ab agricultira dependens, evolvitur. Collectivismi signa in parvulis pagis per totam insulam diffusis evidentia sunt.

Dominicae gastronomia aliarum Caribicarum insularum similis est. Communes praecipui cibi in carne (vulgo pullo, sed etiam hirco, agno aut bubula) liquamine tecta consistunt. Liquamina sive pungentia piperata liquamina sive concoctiones e localibus fructibus factas sunt. Ampla localis fructus varietas, e tamarindo in Passifloram edulem, in insula apponitur, vulgo in suco aut in liquamine. Annona muricata decorticatur et cruda manducatur. Rumex acetosa, rubra flos solum circa Festum Natalicium Domini florens, fervetur usque ad nitidam rubram potionem.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Insulae proprium Collegium Civitense est, Collegium Communitarium Clifton Dupigny olim nominatum. Alii Dominicae incolae beneficium annuum e Cubana gubernatione accipiunt ut in universitate in Cuba interessent. Alii Universitatem Indiarum Occidentalium aut in Britanniarum Regnuo, Civitatibus Foederatis aut aliis nationibs scholas superiori educationi eunt. Universitas Rossensis, medicinae schola, in Portu Magno sita est. Forum Archboldianum Ivestigationis et Educationis Tropicalis (Anglice: Archbold Tropical Research and Education Center), biologica statio campi Universitate Clemsoniana possessa, in fundo Springfield Estate inter Harundinetum et Pondum Cassatum (Anglice: Canefield et Pond Cassé respective) sita est. Anno 2006, alia medica schola Universitas Medicinae Omnium Sanctorum (Anglice: All Saints University of Medicine) nominata temporarias aedes Lupariae (Anglice: Loubiêre) aperuit, cum mansorio campo in Magno Sinu (Anglice: Berekua) constructo. In praesenti Omnium Sanctorum Universitas in Calamopole (Anglice: Roseau) in Dominica sita est. Etiam schola biologiae marinae, Institutum Oecologiae Marinae Tropicalis (Anglice: Institute for Tropical Marine Ecology, I.T.M.E.) in Mathildapole (Anglice: Mahaut), 15 minuta septemtrione e Calamopole longinquum.

Res athleticae[recensere | fontem recensere]

Criccetius popularis ludus athleticus in insula est et Dominica in probationis criccetio (Anglice: test cricket) ut turmae criccetiae Indiarum Occidentalium pars contendit. Die 24 Octobris 2007, 8000 sedum Stadium Criccetium Vindesorium cum 33 millionum dollariorum Caribici Orientalis (17 millionum dollariorum Civitatum Foederatarum, 12 millionum euronum) donatione e Rei Publicae Popularis Sinensis gubernatione perfectum est.

Media communicationis[recensere | fontem recensere]

Dominicae tria diaria principalia sunt The Sun, The Times, et The Chronicle. Duae stationes televisificae et paucae stationes radiophonicae, inter quas Q95 FM, Dominica Broadcasting Corporation (Latine: Societas Emissiva Dominicae) et Kairl FM. Ante annum 2004, una telecommunicationis societas nominata Cable and Wireless (Latine: Capulum et sine Capulo) erat. Anno 2005, societas Digicel et societas cum basi in Britanniarum Regno nominata Orange diaconiam insulae offerre coeperunt. Aliquot cellularis telephonii reticula in insula operantia sunt.

Praeclari homines[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]