Roman numeral 10000 CC DD.svg

Palaestina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
     Fines Syriae Palaestinae Romanae, ubi linea punctata viridis terminum indicat inter provincias Romanas orientales Palaestinam Primam (dein Jund Filastin) et Palaestinam Secundam (dein Jund al-Urdunn), atque Palaestinam Salutarem (dein Jebel et-Tih et Jifar)      Fines Palaestinae mandatoriae      Fines Civitatis Palaestinae (Cisiordania et Lacinia Gazetica)

Palaestina (Arabice فلسطين Filasṭīn, Hebraice hodierne פלשתינה Palestina) est regio Asiae occidentalis inter mare Mediterraneum et flumen Iordanem sita; aliquando terras vicinas comprehendere habetur. Παλαιστίνη apud scriptoribus Graecis reperitur, deinde nomen usurpatum est in designatione provinciae Romanae Syriae Palaestinae, provinciae imperii Romani orientalis Palaestinae Primae, ac provinciae Omayadarum et Abbasidarum Jund Filastin. Regio etiam Terra Israël (ארץ ישראל Eres Israël), Terra Sancta, Cisiordania (sensu lato) appellatur, et antea Chanaan, Syria Meridiana, Regnum Hierosolymitanum appellata est.

Regio, in loco strategico inter Aegyptum, Syriam, Arabiamque sita, religionum Iudaicae Christianaeque solum natale, conventús religionis, culturae, commercii, politicae locus, historiam longam et tumultuosam vidit. Regio a diversis nationibus recta est, quae sunt Aegyptii, Chananei, Israëlitae, Assyrii, Babylonii, Persae, Graeci, Romani, Romani Orientales, Arabes Sunniticis et Siiticis, Cruce signati, Ayyubidae, Mamluci, Ottomani, Britanni, Israëlitae hodierni, ac Palaestini.

Fines regionis per historiam mutati sunt, et postremum in pacto Paulet-Newcombe anni 1920 et memorando Transiordaniae anni 1922, tempore mandati Britannici, statuti sunt. Hodie regio civitatem Israël et territoria Palaestinensia comprehendet. Anno 1988 civitas Palaestina liber declarata est, quae civitas anno 2012 a Consociatione Nationum partim recognita est, sed declaratio etiamnunc ab certis civiatibus, et praecipus ab Israël disputatur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Palaestina a Iordani valli ad eam partem maris Mediterranei pertinet, quae orientem spectat, et regiones fere comprehendit quae sunt Israel cum orientali parte Hierosolymae, Libanus mons, territoria Palaestinensia, quae sunt Lacinia Gazetica atque Cisiordania, et Iordania. Septentrioni supposita pars initium capit a mare Genezareth et Austro opposita pars confinitur deserto Pharan. A meridie ita finitur linea quae initium capit, ubi mare Mediterraneum meridiem et orientem spectat, et finitur ad mare Mortuum Austro suppositum. Septentrioni supposita pars confinitur linea quae Tyri initium capit et ad pedem Austro suppositum montis Hermon finitur.

Quodammodo undique loci natura Palaestinae incolae continentur: una ex parte flumine Iordano, qui terram Palaestinanam a deserto Arabico dividit; altera ex parte monte Hermon altissimo, qui est inter Syriam et Palaestinam; tertia mare Mortuo et deserto Sin, quae regionem ab Aegypto dividunt.

Palaestinae fines in longitudinem circiter 200 chiliometra seu 140 milia passuum, in latitudinem 100 chiliometra sive 70 milia passuum patent.

Monumenta Archaeologica[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Palaestinam spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!