Vitzliputzli
E Vicipaedia
Imago Vitzliputzli in Codice Telleriano-Remense
Vitzliputzli seu Vitzlipuzli seu Hoitzili Pochtli (Navatlace : Huitzilopōchtli) fuit Aztecus solis bellique deus, Temistitlanae patronus. Nomen ei idem valet 'Bombavis Australis' vel 'Bombavis Sinister'. Repraesentabatur in forma aut bombavis aut hominis capite et crure sinistro plumatis, facie atro, serpentem et speculum tenens.
[recensere] Loci
- "Idoli sui Vitzliputzli" (IX, imago XII).
- "Hoitzili pochtli summus Mexicanorum Deus" (XII, "frontispicio").
- 1628 I. L. Gotofredi Archontologia Cosmica
- "Si tamen verum fateri volumus, Mexicani multis modis in templorum magnificentia Pervanos superaverunt, et in multitudine ceremoniarum. Habebant ii praecipuum Idolum, quod absurdo et barbaro nomine Vitzlipuzli vocabant" (6.33, p. 333).
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
| Vide Vitzliputzli in Victionario. |

