Acapulcum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in Sinum Sanctae Luciae ex summa Palma Sola.
Magnae insulae et condominia decennia 199 et 200 aedificata sunt.

Acapulcum,[1] vel Portus Aquae Pulchrae,[2] rite post 1885 Acapulco de Juárez, est urbs, municipium et maior portus marinus in civitate Guerrero? in Pacifico Mexici litore, 300 chiliometra ad meridio-occidentem Mexicopolis sita. Acapulcum in sinu alto et hemicyclico iacet, portus post primo Mexici aevum coloniale conditus.[3] Id est portus navium et cruising lines quae inter Panamam et Franciscopolem Californiae Civitatum Foederatarum navigant.[4] Urbs est maxima in civitate, Chilpancingo capite civitatis multo maior, et adeo maxima urbs litoralis balneariis in Mexico praedita.[5]

Urbs est bene nota ut unus ex veterrimis notissimisque litoralium Mexici locorum confugiendi, qui magni momenti decennio 196 factus est, locus oblectationis stellarum et millionariorum Ruscisilvosorum.[6]

Nomen Acapulcum ex locutione Navatlaco Aca-pol-co deducitur, quae 'Ad harundines magnas'[7] vel fortasse 'Ad harundines confractas' significat. Verba de Juárez nomini publico anno 1885 addita sunt, ex Benedicto Juárez, superiore Praeside Mexici appellata. Sigillum urbanum confractas monstrat harundines vel calamos.[3]


La Quebrada.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Planta Salpianthus arenarius "Habitat in arenosis maritimis maris Pacifici ad Acapulcum" (http://www.tropicos.org/Name/22500755), et planta Bignonia aesculifolia "Crescit in convalli calidissima Mexicana, juxta ripam Pappagalli, Acapulcum inter et Mescalam, alt. 100 hex. Floret Februario" (http://www.tropicos.org/Name/3700193).
  2. "ACAPULCUM, or Portus Aquae Pulchrae, the port of Acapulco in Mexico," A Gazetteer of the World, or Dictionary of Geographical Knowledge, vol. 7 (Londinii et Dublinii: Royal Geographical Society, 1856), appendix, p. 661.
  3. 3.0 3.1 "Enciclopedia de los Municipios de México Estado de Guerrero Acapulco de Juárez" (Hispanica). Mexico: INAFED 
  4. "History of API Acapulco". Acapulco, Guerrero accessdate=January 10, 2010: Administracion Portuaria Integral 
  5. "INEGI Census 2005" (Hispanica) 
  6. "History for Acapulco". Niles’ Guides 
  7. Robelo, Cecelio A. (1912). Diccionario de Aztequismos. Mexico: Imp. del Museo N. de Arquelogía, Historia y Etnología. pp. 43–44 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Acapulcum spectant.