Haitia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
République d'Haïti Francice
Repiblik Ayiti Haitiane
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis : L'Union Fait La Force Francice
(Latine:Concordia Vis)
Collocatio Haitiae
Lingua Francica et Haitiana
Caput Portus Principis 18°32′N 72°20′W
Praeses rei publicae Michael Martelly
Primus Minister Ioannes Maximus Bellerive
Ambitus
 - Totalis
 - % aqua
Locus 140


27 751 km²
0,7

Multitudo


 - Tota (anno 2008)
 - Densitas

Locus 82


9 035 536 incolarum
361,5 inc./km²

Libertas
 - e Francia

Kalendis Ianuariis 1804
Nummus Gurdus (Francice Gourde ; Haitiane Goud)
Zona Horaria UTC -5
Hymnus nationalis La Dessalinienne (Latine: Cantus Dessalinianus)
Abbreviatio interretialis .ht
Telephonicum praefixum +509
Chartula Haitiae, urbes principes monstrans

Haitia[1] sive Haiti[2] (Francogallice Haïti ; Haitiane Ayiti) est res publica Maris Caribaei occidentali, in tertio Hispaniolae sita. Septemtrione Oceano Atlantico, oriente Reipublicae Dominicanae finitima est. Praeter hos fines, proxima territoria Insulae Bahamenses et Cuba boreoccidente, Insulae Turcenses et Caicenses[3] septentrione et Navassa austroccidente sunt. Caput civitatis est Portus Principis, urbs cum circiter 1 250 000 incolarum (anno 2006). Die 12 Ianuarii 2010, Haiti (praesertim Portus Principis) accepit terrae motum, quo circa 200 000 mortui sunt.

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Tainice Ayiti vel 'terram altorum montium' vel 'montem in mari' significat.

Cum Francici, ex Insula Testudinis (Francice Île de la Tortue ; Haitiane Latòti) provenientes versus Grandem Terram (Francice Grande Terre), Orientalem insulae Hispaniolae partem occupavissent, quoque huic nomine usi sunt quod Hispani imposuerant, scilicet, 'Sanctum Dominicum' (Francice Saint-Domingue ; Hispanice Santo Domingo). Inter annos 1630 et 1664, hoc nomen informale manebat dum Ioannes Baptista Colbert "coloniam Sancti Dominici" in Societatem Indiarum Occidentalium incorporavisset. Nomen Sancti Dominici in Rysvicensi (1697) et Basiliensi (1795) foederibus confirmabitur ad designandam partem occidentalem, quae, per hoc Francicum coloniale tempore, etiam "Margarita Antillarum" appellata est.

Die Kalendis Ianuariis anni 1804, libertate reipublicae declarata, Ioannes Iacobus Dessalines ei originale Tainicum nomen, Taine Ayiti-Bohio-Kiskeya; Francice Haïti-Bohio-Quisqueya, in honorem huius Amerindicae gentis restituit.

Hispaniola totius insulae nomen est cuius duas tertias partes Respublica Dominicana occupat.

Creolice civitas etiam Ayiti appellatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Quinque cacicatus Hispaniolae, advento Christophoro Columbo; Xaragua, Maguana, Magua, Mairenensis et Cacicatus Higueyensis. Hodierna Haitiana respublica maximam Xaraguae et Mairenensis cacicatuum territorii pars occupat.

Primi homines hac in insula, Quisqueya ab Amerindis Aravacis (sive Tainis) et Caribis nuncupata, in insulam amplius 7000 annorum abhinc advenierunt. Nonis Februariis anni 1492, Christophorus Columbus magnam insulam cui nomen Hispaniolae imposuit advenit. Postea Sanctum Dominicum a Francicis nuncupata est. In civitates duas divisa est, Rempublicam Dominicanam et Haitiam, et secunda maxima insula Antillarum Magnarum est, 76 192 km² lata et cum circa novem millionibus incolarum. Cuius duo loci extremi 641 chiliometrorum inter se distant. Insula formam similem capiti caimanis, parvi crocodili in regione abundantis, habet, cuius apertum "os" promptum ad vorandam parvam insulam Gonavae (Francice La Gonâve; Haitiane Lagonav) videtur. Septemtrionale litus Oceanum Atlanticum, dum meridionale litus Mare Caribicum (sive Antillarum) videt.

Insulam Hispaniolam a Christophoro Columbo anno 1492 visa est. Iam exeunte saeculo sexto decimo fere omnes autochthones incolae exstincti erant, in servitudinem abducti aut a conquisitatoribus interfecti.

Occidentalis insularis pars, ubi hodie Haitia est, Franciae ab Hispania anno 1697 cessa est. Saeculo duodevicensimo, regio secundissima Francica colonia in America fuit, propter sacchari, cacaonis et coffei exportationem.

Post servorum rebellionem, anno 1794, Haitia prima civitas in mundo quae servitudinem abrogavit facta est. Anno 1795 Pace Basiliensi cum Hispania signata Francia totā in insulā dominari assecuta est. Anno 1801, libertus Franciscus Dominicus Toussaint Louverture gubernator generalis factus est, sed postea, a Francicis ex officio amotus et interfectus est. Dux Ioannes Iacobus Dessalines exercitum formavit et Francicos anno 1803 vicit. Insequenti anno, libertas declarata est (secunda civitas in Americis liberata) et Ioannes Iacobus Dessalines se imperatorem pronuntiavit.

Talionis modo, anno 1804, venalicii ex Europa et Civitatibus Foederatis Haitiae oeconomicas sanctiones per 60 annos tenuerunt.

Ioannes Iacobus Dessalines, Haitianarum Rerum Novarum dux et primus liberam Haitiam gubernans.

Anno 1815 Simon Bolívar in Haitiam fugit, ruto primo conatu pugnae contra Hispanos. Pecuniam, arma et milites accepit cum condicione ut servitudinem omnibus in liberatis terris abrogaret.

Postea, ut oeconomicis sanctionibus finis afferretur, Haitia, Ioanne Petro Boyer praeside, ab antiquae metropolis classi obsessa, foedus obsignare consensit per quod eius civitas summam 150 millionum francorum ad resarciendum damnum solveret. Postea debitum ad 90 milliones minutum est, sed sic etiam publica oeconomia comsumpta est.

Post instabilitatis tempus, Haitia divisa est in partes duas; pars orientalis, praesens Respublica Dominicana, denuo ab Hispania occupata est. Anno 1822, praeses Ioannes Petrus Boyer civitatem iterum coniunxit et totam insulam capit. Anno autem 1844, nova rebellio Ioannem Petrum Boyer evertens Respublica Dominicana libertatem assecuta est.

Secundo saeculi undevicensimi dimidio et ineunti saeculo vicensimo, viginti gubernantes in potestatem successerunt, quorum sedecim ex officio amoti aut interfecti sunt. Civitatum Foederatarum copiae Haitiam inter 1915 et 1934 praetextu protegendorum Civitatum Foederatarum commodorum in civitate cepere. Anno 1946 Nigrita praeses Ioannes Dumarsais Estimé electus est. Eversis duabus gubernativis administrationibus magis, medicus Franciscus Duvalier anno 1957 praeses electus est.

Franciscus Duvalier, Papa Doc notus, cum Civitatum Foederatarum favore in Belli Frigidi contextu ferocem dictaturam instauravit, in biocolytico Patruorum Cacorum (Francice Tontons Macoutes ; Haitiane Tonton Makout), stipatorum eius, terrore et in vuduismi usu fundatam. Praeses in perpetuum, ex anno 1964, Franciscus Duvalier oppositionem delevit et Ecclesiam Catholicam insectatus est. Papa Doc anno 1971 mortuus est, et a filio Ioanne Claudio Duvalier ("Baby Doc") substitutus est.

Anno 1986, Baby Doc iustitium decrevit. Multitudines civium reclamantium roboratae sunt et is cum sua familia in Franciam fugit, in suo munere Generalem Henricus Namphy deponens. Comitia habita sunt ubi Leslius Manigat electus est, liti cum magna abstentione. Leslius Manigat e Februario in Iunium anni 1988 gubernavit, ubi ex officio ab Henrico Namphy amotus est. Post tres menses, alia subitanea rerum conversio in potestate praesidialium custodum ducem, Generalem Prosperum Avril deposuit.

Post magnum politicae conturbationis tempus, praesidialia comitia libera Decembre anni 1990 habita sunt ubi Salesius pater Ioannes Bertrandus Aristide vicit, theologiae liberationis coniunctus. Septembre anni 1991, Ioannes Bertrandus Aristide ex officio causa subitaneae rerum conversionis a Generale Radulpho Cedras ductae amotus est et in Civitates Foederata eiectus est. Societas Civitatum Americanarum et Consociatio Nationum et Civitates Foederatae oeconomicas sanctiones civitati imposuerunt ut militares cogerentur ut Ioannis Bertrandi Aristide reversionem in potestatem permitterent.

Iulio anni 1993, Radulphus Cedras et Ioannes Bertrandus Aristide foedus Novi Eboraci obsignaverunt, sacientes ut constitutionalis gubernatio rediret et Vires Armatae reformarentur. Octobre anni 1993, attamen, paramilitares circuli quin Civitatum Foederatarum milites, Consociationis Nationum Vis Pacis sodales, in terram exponerentur impedivere. Magnus Haitianorum profugorum in Civitates Foederatas ingredi conatorum numerus Civitatum Foederatarum pressionem pro Ioannis Bertrandi Aristide reditu augere fecit. Maio anni 1994, Concilium Salutis Consociationis Nationum totas oeconomicas sanctiones reipublicae decrevit. Consilium militare in possessionem praesidatus civilem, Aemilium Jonassaint, usque ad notata comitia Februarii anni 1995 misit. Civitates Foederatae actum illegalem denuntiavit. Iulio Consociatio Nationum militarem interventum, a Civitatibus Foederatis ductam, auctorizavit. Aemilius Jonassaint iustititum Kalendis Augustis decrevit.

Septembre anni 1994, multinationalis? vis, a Civitatibus Foederatis ducta, in Haitiam ingressa est ut Ioannes Bertrandus Aristide in possessionem praesidatus denuo mitteretur. Haitiani militares duces se suis muneribus abdicavere et eorum crimen abolitum est. Aemilius Jonassaint praesidatum Octobre reliquit et Ioannes Bertrandus Aristide rursus civitatem cum destructa oeconomia propter commerciales sanctiones et intestinos tumultus recepit.

In perihodon inter annos 1994 et 2000, neglectis progressibus velut democratica praesidum electione, Haitia se in crises mergebat. Ob instabilitatem, ingentes politicae emendationes perfici nequivere.

MINUSTAH per missionem in anni 2006 comitiis.

Parlamentaria et praesidialia comitia anni 2000 Ioannis Bertrandi Aristide et eius factionis adulterationis suspicione nota sunt. Quod dialogo inter gubernationem et oppositionem nocuit. Anno 2003, oppositio pro Ioannis Bertrandi Aristide renuntiatione clamare coepit. Caribaica Communitas, Canada, Unio Europaea, Francia, Societas Civitatum Americanarum et Civitates Foederatae se velut mediatores obtulerunt. Interea, oppositio intercursus propositiones confutavit, quod crisin graviorem fecit.

Februario anni 2004, antiqui Haitiani exercitus sodales, Patrui Caci, militarem tumultum in Gonayvibus [4] (Francice Les Gonaïves; Haitiane Gonayiv) inchoavere, qui per alias urbes insequentibus diebus fusus est. Gradatim, rebelles in Haitiae Septemtrionem dominati sunt. Neglectis diplomaticis conatibus, armata oppositio itineri in Portum Principis minata est ubi defensio pro Ioanne Bertrando Arisitide parabatur.

Ioannes Bertrandus Aristide, invitus, a militibus Civitatum Foederatarum 29 Februarii detractus est, unde asylum in Africa Australi assecutus est. Secundum constitutionalis successionis regulas, Tribunalis Supremi (Francice Cour Suprême) praeses, Bonifacius Alexandre, praesidatum interim cepit et statim Consociationi Nationis fidem imploravit ad confirmandam pacificam constitutionalemque politicam transitionem et ad intestinam securitatem servandam. Hoc sensu, Concilium Salutis Vim Multinationalem Fiduciariam (Anglice MIF), a Brasilia ductam, mittere probavit, quae prompte explicata est.

Quia Haitiae status adhuc periculum internationali paci securitatique in regione constituebat, Concilium Salutis Missionem Consociationis Nationum ad Stabilitandam Haitiam (Francice Mission des Nations Unies pour la stabilisation en Haïti sive MINUSTAH) statuere decrevit, quae auctoritatem ab Vi Multinationali Fiduciaria exercitam Kalendis Iuniis anni 2004 cepit. MINUSTAH militarum sociorum mandato Exercitus Brasiliensis Generalis Augustus Helenus Ribeiro Pereira designatus est, scilicet, Vis Capitaneus. Certus et constitutus numerus militum auctorizatus 6 700 hominum est, oriundorum ex his civitatibus contribuentibus: Argentina, Benino, Bolivia, Brasilia, Canada, Chilia, Croatia, Francia, Iordania, Lusitania, Nepalia, Paraquaria, Peruvia, Turcia, Tzadia, et Uraquaria.

Magnae Palatii Nationalis portiones collapsae.

Pridie Idus Ianuarias anni 2010 catastrophicarum proportionum terrae motus, cum magnitudine sismica 7.0 secundum scalam magnitudinis momenti (7,3 secundum scalam Richter), civitatem circiter 22 chiliometra e capite, Portu Principis, attigit. Deinceps in area plurimi tremores cum magnitudine circa 5.9 gradus sensi sunt. Palatium praesidiale, nonnulla scholae et valetudinaria et alia aedificia post terrae motum destructa sunt et 80 centesimae constructionum in Portu Principis deletum aut graviter nocitum esse aestimatur. Mortuorum numerus exacte ignoratur. Die 3 Februarii, primus minister Ioannes Maximus Bellerive 200 000 obituum iam superatum esse et tecti indigorum numerum tres milliones attingere posse asserit. Aliquot civitates opes cum pecunia paravere ad levandum dolorem civitatis pauperimae in Americana continente. Baracus Obama, Praeses Civitatum Foederatatum, statim post calamitatem populum Haitianum non neglegi firmavit, quod internationalem communitatem cogebat ad cogitandum de responsalitate? civitatum quae Haitia usae erant et eam reliquerant. Secundum Consociationem Nationum terrae motus pessima clades fuit cui consocietas obviam iam ivit e sua creatione anno 1945.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Geographia physica[recensere | fontem recensere]

Topographica Haïtiae tabula.

Haitinanum territorium praesertim Occidentali insulae Hispaniolae parte constituitur, quae etiam "Terra superior sive montana" nuncupatur, et cui aliquot insulae et archipelaga adduntur inter quas:

"Terrae montanae" prominentia generatim abruptis montibus cum parvis litoralibus planitiebus et vallibus constituitur. Velut totius insulae, Reipublicae Haitianae prominentia duobus praecipuis montium iugis formatur; alio Septemtrione et alio Meridie. Septemtrionsli in eo Iugum Alti Cacuminis, Iugum Montium Nigrorum, et Iugum Mathaeorum (Francice chaîne du Haut-Piton, massif des Montagnes Noires, et chaîne des Matheux, respective?), dum meridie in eo Cacumen Sellae (Francice Pic la Selle et Haitiane Pik Lasel) et Mons Hottae (Francice massif de la Hotte) eriguntur.

Neglecta magnarum scalarum desilvatione in Haitia super totum nationale territorium, Haitia nemorosas zonas adhuc possidet quae in vicinam Reipublicae Dominicanae civitatem extenduntur. Sic ad ambas civitates Pinetum Hispaniolae, cacuminis Sellae, et montis Hottae partem adhuc tegens, pertinet.

Media et orientalis Hispaniolae pars magnum oropedium format. Praecipuum Haitianum flumen Artibonitum (Francice Artibonite; Haitiane Latibonit).

Haitia (velut relicta Hispaniola insula) in sismice activa zona invenitur, inter duas laminas tectonicas; Boreoamericanam Septemtrione et Caribicam Meridie, quod hanc civitatem imprimis vulnerabilem motuum terrae facit. Pridie Idus Ianuarias is maximus motus terrae nunquam censitus hac in civitate revelatus est, praesertim capitis Portus Principis regionem vastans et amplius 200 000 interfectorum et milliones tecti indigorum faciens.

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima est tropicum. Tempus pluviarum ex Aprili in Iunio et postea ex Octobre in Novembre extenditur. Tempus huracanorum ex Iunii mense usque ad Septembris mensem extenditur.

Civitas adsidue ponderis praecipitationes et huracana patitur. Huracani Jeanne, Haitiam Septembre anni 2004 devastantis, provisoria ratio amplius 1160 interfectorum et 1250 abitorum? fuit. Procellae effectus graviores iam difficiles condiciones vitae hac in republica fecere: 170 000 hominum nihil manducandi aut potandi habebant et pleraeque musae typhone deletae erant, cum civitas pluvias diluvianas Maio anni 2004, 1220 hominum necantes, iam passa esset.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Haitiae numerus incolarum (in milibus) ex anno 1961 in annum 2003.

Quamquam Haitianae mediae propemodum 350 hominum pro chiliometro quadrato (904 pro milia passuum quadratorum). Incolae praesertim in urbanis zonis, planitiebus litoralibus et vallibus densantur. Haitianorum incolarum numerus circiter 9,8 milliones secundum Consociationis Nationum aestimationes anni 2008 cuius dimidium ab iuvenibus minus quam 20 annos natis constituitur. Primus formalis census, anno 1950 factus, incolarum 3,1 milliones esse monstravit. Haitia maximum indicem fertilitatis in Hemisphaerio Occidentali habet.

Inter 90 et 95% Haitianorum (secundum fontem) praecipue Africae originis dum inter relictum 5 et 10% praesertim mulatici ortus sunt. Parva haud Nigriticorum incolarum percentatio praecipue consistit in Caucasiis sive Albis Haitianis; quorum plerique Arabicae, Europae Occidentalis (Francicae, Theodiscae, Polonicae, Lusicae et Hispanicae) et Iudaicae originum sunt. Asianae originis Haitiani (plerique Sinicae originis) circiter 400 attingunt.

Mulati Haitiani opulentissima Portus Principis suburbia velut Petionvillam (Francice Pétionville; Haitiane Petyonvil) et Censcoffum (Francice Kenscoff; Haitiane Kenskòf) incolunt. Quorum multi in Austroccidentalibus regionibus nati sunt, inter quas Iacmelia[5] (Francice Jacmel; Haitiane Jakmèl), Caies[6] (Francice Les Cayes; Haitiane Okay) et Cabellio. Per coloniales annos maior Europaeorum proportio hac in area fuit quam in Septemtrione, qui plus separabatur, minores urbes habebat et se amplis satis cum magna Afrorum quantitate in servitudinem redacta dedebat. Aliqui satorum Albi domini patresque suorum filiorum (et aliquando filiarum) educationem firmavere, adhuc mittendis eis in scholas in Franciam. Aliqui mulati plurimas opes capitales construere potuere quam ei in Septemtrione, plerique ex Africae originis. Praeterea, libera coloris gens (sive mulati) plurima civilia iura habebat quam Afri qui liberi erant. Per rebellionis tempus, numerosi docti mulati erant qui civitatis domi nationis? pars facti sunt. Sicut pleraeque Latino-Americanae civitates, regula unius guttae quae Africos atavos in Haitia spectet non est.

Diaspora Haitiana[recensere | fontem recensere]

Milliones Haitianorum peregre vivunt; praesertim in America Septemtrionali: in Republica Dominicana, Civitatibus Foederatis, Cuba, Canada (praecipue in Monte Regio) et insulis Bahamensibus. Alii Haitiani aliis in civitatibus vivunt inter quas Francia, Antillae Francicae, insulae Turcenses et Caicenses, Venetiola et Guiana Francica. 600 000 Haitianorum in Civitatibus Foederatis, 100 000 in Canada et 800 000 in Republica Dominicana esse aestimatur. Haitiana communitas approximatum 80 000 numerum attingit et adhuc 80 000 Haitianorum in insulis Bahamensibus vivunt. Consociationis Nationum internuntius Octobre anni 2007 phyletismum contra Nigritas generaliter et contra Haitianos specialiter per omnia Dominicanae societatis segmenta divulgari invenit.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Unae duarum linguarum publicarum in Haitia lingua Francica est, quae praecipua scripta, in scholis locuta et administrative auctorizata lingua. Qua plerique docti Haitiani et campus negotiorum quoque loquuntur. Secunda nuperrime ad normam redactus creolus Haitianus est, quo propemodum omnes Haitiani loquuntur. Creolus Haitianus creolorum in Francica fundatorum unus est qui quoque significative tum Hispanica tum Taina linguis affectus est. Creolus Haitianus arte conexus creolo Ludoviciano est. Magna Haitianorum portio etiam Hispanice loquuntur, quamquam Hispanica non lingua officialis est.

Religio[recensere | fontem recensere]

Haitia valde Christiana civitas est, cum Catholicismo Romano ab 80 centesimis Haitianorum culto. Protestantes circiter 16 centesimas Haitianorum constituunt. Vuduismus Haitianus, Novi Mundi Afro-diasporica fides unica reipublicae, adhuc a duabus tertiis partibus Haitianorum colitur. Religiosa praxis crebro per Haitiam et diasporam extenditur et ei qui migravere cum familia trans religionem interagunt.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Haitiana gubernatio semipraesidialis respublica, pluriforme multifactionale systema est, ubi Praeses Haitiae dux civitatis, popularibus comitiis directe electus, est. Primus minister velut dux Gubernationis agit et a praeside designatur, electus e maioritaria factione in Conventu Nationale. Potestas exsecutiva a praeside et primo ministro exercetur qui ambo gubernationem constituunt.

Potestas legisfera tum a gubernatione tum a duabus Conventus Nationalis cameris tenetur. Gubernatio unitarie conformatur, ita media gubernatio potestates departimentis sine constitutionali assensionis necessitate "delegat." Praesens Haitiani politici systematis structura in Constitutione Haitiana diei 29 Martii anni 1987 ponitur. Praeses est Renatus Préval.

Haitiana civilitas contentiosa fuit. Plerique Haitiani conscii sunt Haitianae historiae velut unicae reipublicae in Hemisphaerio Occidentali prosperam servorum rebllionem expertae. Ex altera autem parte, longa dictatorialis oppressionis historia, inclusis Francisci Duvalier et sui filii Ioannis Claudii Duvalier, civitatem significative? affecit. Francia et Civitates Foederatae Haitianae civilitati saepe intervenerunt a republica condita, aliquando alia factione rogante sive aliquando alia. Ianuario anni 2010, adhuc 10 000 copiarum Civitatum Foederatarum in Haitiam terrae motu percussam missae sunt.

Urbs Sol (Francice Cité Soleil; Haitiane Site Solèy), Haitiana maxima tuguriopolis in capite Portu Principis, "periculosissimus locus in Tellure" a Consociatione Nationum nuncupata est. Tuguriopolis antiquo Haitiano Praeside Ioanni Bertrando Aristide faventium arx est, qui, secundum BBC, "Vires Civitatum Foederatarum de eo movendo e munere accusavit." Haec accusatio a Civitatibus Foederatis velut "absurda" reiecta est.

Secundum Indicem Perceptionum Corruptionis, Haitia peculiariter magnum corruptionis indicem habet.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Departimenta Haitiae.

Haitia in departimenta decem divisa est quae sunt inferiora;

Numero in tabula Departimentum Latine Departimentum Francice Departimentum Haitiane Caput Latine Caput Francice Caput Haitiane
1 Artibonitia Artibonite Latibonit Gonayves [7] Les Gonaïves Gonayiv
2 Centrum Centre Sant Urbs Hinchensis [8] Hinche Ench
3 Grandis Ansa Grand'Anse Grandans Ieremiopolis[9] Jérémie Jeremi
4 Nippes Nippes Nip Miragoana Miragoâne Miragwàn
5 Septemtrio Nord Caput Haitianum[10] Cap-Haïtien Okap sive Kapayisyen
6 Boreo-Oriens Nord-Est Nòdès Castellum Libertatis[11] Fort-Liberté Fòlibète
7 Boreo-Occidens Nord-Ouest Nòdwès Portus Pacis[12] Port-de-Paix Pòdepè sive Pòdpè
8 Occidens Ouest Lwès Portus Principis Port-au-Prince Pòtoprens
9 Austro-Oriens Sud-Est Sidès Iacmelia[13] Jacmel Jakmèl
10 Meridies Sud Sid Caies[14] Les Cayes Okay

Departimenta vicissim in 41 arrotundimenta et 133 communia divisa sunt, quae ut secundi et tertii gradus administrativae divisiones merent. Inferiora arrotundimenta sunt:

Arrotundimenta Haitiae.

Arrontundimenta Artibonitiae[recensere | fontem recensere]

Arrotundimentum Latine Arrotundimentum Francice Arrotundimentum Haitiane Caput Latine Caput Francice Caput Haitiane
Dessalinespolitania Dessalines Desalin Dessalinespolis Dessalines Desalin
Gonayves Les Gonaïves Gonayiv Gonayves Les Gonaïves Gonayiv
Grossa Collis Gros-Morne Gwo Mòn Grossa Collis Gros-Morne Gwo Mòn
Marmelada Marmelade Mamlad Marmelada Marmelade Mamlad
Sanctus Marcus Saint-Marc Sen Mak Sanctus Marcus Saint-Marc Sen Mak

Arrontundimenta Austro-Orientis[recensere | fontem recensere]

Arrotundimentum Latine Arrotundimentum Francice Arrotundimentum Haitiane Caput Latine Caput Francice Caput Haitiane
Bainetum Bainet Benè Bainetum Bainet Benè
Bella Ansa Belle-Anse Bèlans Bella Ansa Belle-Anse Bèlans
Iacmelia Jacmel Jakmèl Iacmelia Jacmel Jakmèl

Arrontundimenta Boreo-Occidentis[recensere | fontem recensere]

Arrotundimentum Latine Arrotundimentum Francice Arrotundimentum Haitiane Caput Latine Caput Francice Caput Haitiane
Moles Sanctus Nicholaus Môle-Saint-Nicolas Mòl Sen Nikola Moles Sanctus Nicholaus Môle-Saint-Nicolas Mòl Sen Nikola
Portus Pacis Port-de-Paix Pòdepè sive Pòdpè Portus Pacis Port-de-Paix Pòdepè sive Pòdpè
Sanctus Ludovicus Septemtrionalis Saint-Louis-du-Nord Sen Lwi dinò Sanctus Ludovicus Septemtrionalis Saint-Louis-du-Nord Sen Lwi dinò

Arrontundimenta Boreo-Orientis[recensere | fontem recensere]

Arrotundimentum Latine Arrotundimentum Francice Arrotundimentum Haitiane Caput Latine Caput Francice Caput Haitiane
Castellum Libertatis Fort-Liberté Fòlibète Castellum Libertatis Fort-Liberté Fòlibète
Traugum Septemtrionale Trou-du-Nord Twou dinò Traugum Septemtrionale Trou-du-Nord Twou dinò
Vallariviacus Vallières Valyè Vallariviacus Vallières Valyè
Vanamintha Ouanaminthe Wanament Vanamintha Ouanaminthe Wanament

Arrotundimenta Centri[recensere | fontem recensere]

Arrotundimentum Latine Arrotundimentum Francice Arrotundimentum Haitiane Caput Latine Caput Francice Caput Haitiane
Arrotundimentum Hinchense Hinche Ench Urbs Hinchensis Hinche Ench
Cerca Fons Cerca-la-Source Sèka Lasous Cerca Fons Cerca-la-Source Sèka Lasous
Lascahobae Lascahobas Laskawobas Lascahobae Lascahobas Laskawobas
Mirabellum Mirebalais Mibalè Mirabellum Mirebalais Mibalè

Arrotundimenta Grandis Ansae[recensere | fontem recensere]

Arrotundimentum Latine Arrotundimentum Francice Arrotundimentum Haitiane Caput Latine Caput Francice Caput Haitiane
Ansa Hanoniae Anse-d'Ainault Ansdeno Ansa Hanoniae Anse-d'Ainault Ansdeno
Coralliopolitania Corail Koray Coralliopolis Corail Koray
Ieremiopolitania Jérémie Jeremi Ieremiopolis Jérémie Jeremi

Arrotundimenta Meridiei[recensere | fontem recensere]

Arrotundimentum Latine Arrotundimentum Francice Arrotundimentum Haitiane Caput Latine Caput Francice Caput Haitiane
Aquinum Aquin Aken Aquinum Aquin Aken
Caies Les Cayes Okay Caies Les Cayes Okay
Cardoniariae Les Chardonnières Chadonyè Cardoniariae Les Chardonnières Chadonyè
Costelli Les Côteaux Koto Costelli Les Côteaux Koto
Portus Salus Port-Salut Pòsali Portus Salus Port-Salut Pòsali

Arrotundimenta Nippium[recensere | fontem recensere]

Arrotundimentum Latine Arrotundimentum Francice Arrotundimentum Haitiane Caput Latine Caput Francice Caput Haitiane
Ansa Vitelli Anse-à-Veau Ansavo Ansa Vitelli Anse-à-Veau Ansavo
Barraderae Barradères Baradè Barraderae Barradères Baradè
Miragoana Miragoâne Miragwàn Miragoana Miragoâne Miragwàn

Arrotundimenta Occidentis[recensere | fontem recensere]

Arrotundimentum Latine Arrotundimentum Francice Arrotundimentum Haitiane Caput Latine Caput Francice Caput Haitiane
Arcahaia Arcahaie Lakayè Arcahaia Arcahaie Lakayè
Crux Fasciculorum Florum Croix-des-Bouquets Kwadèbouke Crux Fasciculorum Florum Croix-des-Bouquets Kwadèbouke
Gonava La Gonâve Lagonav Ansa Calculorum Anse-à-Galets Ansagalèt
Leogana Léogâne Leyogàn Leogana Léogâne Leyogàn
Portus Principis Port-au-Prince Pòtoprens Portus Principis Port-au-Prince Pòtoprens

Arrotundimenta Septemtrionis[recensere | fontem recensere]

Arrotundimentum Latine Arrotundimentum Francice Arrotundimentum Haitiane Caput Latine Caput Francice Caput Haitiane
Aculum Septemtrionale Acul-du-Nord Akil dinò Aculum Septemtrionale Acul-du-Nord Akil dinò
Caput Haitianum Cap-Haïtien Okap sive Kapayisyen Caput Haitianum Cap-Haïtien Okap sive Kapayisyen
Limbe Limbé Lenbe Limbe Limbé Lenbe
Magnum Flumen Septemtrionale Grande-Rivière-du-Nord Grann Rivyè dinò Magnum Flumen Septemtrionale Grande-Rivière-du-Nord Grann Rivyè dinò
Monophtalmopolitania Borgne Obòy Monophtalmopolis Borgne Obòy
Placentia Plaisance Plezans Placentia Plaisance Plezans
Sanctus Raphael Saint-Raphaël Sen Rafayèl Sanctus Raphael Saint-Raphaël Sen Rafayèl

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Tuguriopolis "Sub Eluvie" (Francice Bas-Ravine), in Septemtrionali Capitis Haitiani parte.

Saeculo duodevicensimo, Haitia, tunc "Sanctus Dominicus" (Francice Saint-Domingue) a Francicis nuncupata et gubernata, properrima? colonia in Mundo Novo erat. Cuius solum valde uberrimum magnam fructuum copiam edebat et milia Francicorum colonorum attraxit.

E colonizationis tempore Haitia, oeconomiam primariam possidebat. Excellentis qualitatis saccharum edebat, quod cum Brasiliensi saccharo saeculo septimo decimo contendit et quod iuxta cum tota Antillarum productione ut Brasiliense saccharum in Europa depretiaretur fecit. Post aliquot dictatorialia regimina, hodie eius praecipuus fructus exportationis adhuc saccharum est, praeter fructus alios inter quos banana, mangus, maizum, batata, legumina, tubera inter multa alia.

In praesenti oeconomia prolapsa et eversa invenitur. Respublica maxime pauperrima manet, quae pauperrima in America est, cum 45.2 centesimis incolarum illitteratorum et cum exspectatione vitae solum 60,9 annorum. Eius reditus pro capite valde minima est.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Taptapum (Francice tap-tap) sive Haitianum laophorium sive collectiva taxiraeda in Portu Salute.

Haitia longam et narratam historiam habet et quamobrem copiosam culturam retinet. Haitiana cultura praesertim Francicorum Africorumque et autochthonum Tainicorum elementorum mixtio cum minore colonialis Hispanicae pondere est. mores publici essentialiter? culturalium credibilium temperies sunt quae ex variis ethnesi insulam Hispaniolam incolentibus derivata sunt. In fere omnes hodiernae Haitianae societatis aspectus, nihilominus, Europaea et Africa elementa dominahtur. Haitia in mundo ob suam distinctivam artem, praecipue picturam et sculpturam, praeclara est.

Haitiana musica praecipue Europaeis colonialibus ligaturis et Africa migratione (per servitudinem) afficitur. Europaeae colonizationis casu, musicum pondus praecipue e Francica derivatum est, quamquam Haitiana musica significative ab Hispanophonicis vicinis, Republica Dominicana et Cuba affecta est, quarum Hispanice infusa musica multum publicis musicis generibus quoque contribuit. Inter musicae modos Haitianae nationi unicos musica ex Vuduisticis caerimonialibus moribus deducta est. Rara (Francice et Haitiane rara) pompica musica, trobatorum balladae et ferociter popularis compassus (Francice compas; Haitiane kompa). Compassus complex, permutans musica ex Africis rhythmis et Europaea atrii saltationibus surrecta, mixta ad Haitianam medii ordinis culturam, est. Expolita musica est, canta cum fultura typici (Hispanice típico) et meringinis Haitiani (Francice méringue; Haitiane mereng) (meringini Dominicano, Hispanice merengue dominicano, arte conexi) velut basico rhythmo. Haitia musicam in magnetophonio incisam usque ad annum 1937 non habebat, ubi Jazz Guignard haud commercialiter in magnetophonio incisus est. Populo gratissimorum Haitianorum artificum unus Wyclef Jean est. Cuius musica aliquod hiphop mixtum ad musicam totius terrarum orbis est.

Luculenti colores, ingenuus conspectus et callidus humor artis Haitianae proprii sunt. Inter crebras res propositas magni delectabilesque cibi, caesariata topia, mercatoriae activitates, silvestria animalia, ritus, saltationes et dei sunt. Artifices crebro de fabellis. Homines velut animalia induuntur et animalia in homines vertuntur. In illiterata terra, symbola magnum significatum adipiscuntur. Exempli gratia, gallus crebro Ioannem Bertrandum Aristide et ruber et caeruleus Haitiani vexilli colores crebro eius factionem Labinam Nivis (Haitiane Lavalas) repraesentant. Plurimi artificum recemi in picturae "scholis", sicut schola Capitis Haitiani, quae quotidianae vitae urbanae depictionibus decribitur, schola Iacmeliensis, quae istius litoralis urbis abruptos montes et sinus reddit aut schola Sancti Solis, cuius propriae abstractae humanae formae sunt et quae Vuduistico symbolismo valde afficitur.

Gastronomia Haitiana e nonnullis culinariis modis e diversis historicis ethnesi orta est quae Occidentalem insulae Hispaniolae portionem incoluere, scilicet e Francicis, Afris et Tainis Amerindis. Haitiana gastronomia similis reliquarum Latino-Caribicae (scilicet Hispanophonicarum et Francophonicarum nationum Antillarum) est, nihilominus nonnullis modis a suis simillimis differt. Eius primarium pondus e gastronomia Francica et gastronomia Africa derivatur cum notabilibus derivationibus ex autochthonibus Tainis et ex Hispanica culinaria arte. Quamquam similis aliorum modorum coquinandi in regione, solum singularitatem nativam nationis et appellationem multis salutatoribus in insulam fert. Haitiani crebro capsicis et aliis saporibus gravibus utuntur. Cibi liberaliter condiri solent et quamobrem Haitiana gastronomia moderate aspera, nec mitis nec nimium calida esse solet. In republica, nihilominus, multa adventiciae originis negotia collocata sunt aliquas adventicias gastronomias in praecipuarum consuetudinum culturam introducentia. Adaptationis anni ut haec gastronomiae (v.g. Mediterraneo-Orientalem ex Arabica migratione in Haitiam) in Haitianam gastronomiam mergerentur fecerunt. Oryza et fabae nonnullis dissimilibus modis per civitatem, loco neglecto, manducantur, cibus civitatis factae. Quae alimentum basicum formant, quod in plurimo amylorum consistit et multum carbonum hydratorum continet. In rurallimis areis, alii cibi maiore gradu manducantur. E quibus unus maizum molitum (Francice mais moulu) est, quod comparabile farinae maizi est quod manducari potest cum embamma ciceris (Francice sauce pois), embemma fabicum factum ex uno plurimorum generum fabarum inter quas phaseli, pictae aut cicera aut caiani. Maizum molitum (Francice mais moulu) cum aut sine pisci (crebro lutiano campechano) manducari potest, secundum personalem praepositionem. Inter plantas quibus multi Haitiani cibi utuntur lycopersicum, origanum, brassica, persea Americana et capsicum annuum excellunt. Est popularis cibus banana pensa (Francice banane pésée), compressa musae paradisiacae segmenta in oleo soiae fricta (tostones, Hispanice tostones, in Republica Dominicana et Portu Divite nuncupata). Tum velut merenda tum cibi pars manducatur, crebro cum tassoto et grioto, quae valde fricti capra et suilla respective (Francice tassot et griot, respective) sunt.

Pediludium est ars athletica populo gratissima in Haitia, quamquam canistriludii popularitas crescit. Centenae parvarum pediludicarum societatum locali gradu contendunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg