Salvator Dalí

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Salvator Dalí
Salvador Dalí
Salvator Dalí
Natus 11. Maii 1904
Ficari in Hispania
Obiit 23 Ianuarii 1989
ibidem

Salvator Dominicus Philippus Hyacinthus Dalí et Domènech, Marchio de Púbol, Hispanus fuit artifex et inter maximos pictores saeculi XX. Descriptor peritus fuit, celeber ob imagines miras atque pulchras in suis operibus superrealisticis. Suum ingenium pictorium saepe ad influentiam magistrorum Renascentiae adscribitur. Eius opus celeberrimum, Persistentia Memoriae, confecta est anno 1931. Eius repertorium etiam cinematographiam, sculpturam, et photographiam inclusit. Cum Gualthero Disney collaboravit in brevi picturata pellicula Destino [Sors], postumo vulgata anno 2003, quo anno pro Praemio Ansgariano nominata fuit. Natus in Catalaunia, Dalí affirmavit suum “genus Arabicum,” et suos maiores descensos esse ex Mauris qui Hispaniam invaserunt anno 711; huic origini adscripsit suum “amorem omnis quid aureatum et immodicum sit”, suam “cupiditatem luxuriae” et suum “amorem vestitus orientalis.”

Dalí, qui late putatur valde imaginativus esse, res insolitas facere amat ut attentionem animi sibi attrahat. Hoc ita vexabat eos qui eius artem diligebant ut eos qui eum censebant, quia eius mores abnormes nonnumquam famosiores fuerunt quam eius ars. Infamia quam sequitur celebritatem popularem generavit atque venditiones operum suorum ab omnibus generibus hominum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pueritia[recensere | fontem recensere]

Dalí natus est 8:45 a.m. GMT, 11. Maii 1904, Ficari oppido in regione Emporitana ad finem Franciae in Catalonia in Hispania. Ei frater maior natu fuit cui etiam nomen Salvator (* 1894 aut 1901 – † 1901 aut 1903) qui novem menses prius obiit meningitide. Pater, Salvator Dalí et Cusí, scriba notarius fuit cuius mores stricti atque disciplinarii temperati fuerunt a sua muliere, Philippa Domènech et Ferrés, quae conatus artifices filii cohortata est. Aetate quinque annorum, Dalí ad fratris sepulcrum ductus est a parentibus, qui ei dixerunt eum metensarcosin esse fratris, quod serius credidit. De fratri Dalí dixit: “Similes fuimus ut duae stillae aquae, sed imagines differentes nobis fuerunt.” Etiam, “verisimiliter mei prima versio fuit sed nimis absolute conceptus.” Salvatori etiam soror fuit, Anna Maria, tres annos minus nata, quae anno 1949 librum vulgavit de fratre, Salvador Dalí visto por su hermana [Salvator Dalí visus a sua sorore].

Amici pueritiae fuerunt lusores pedifollis futuri gregis FC Barcelona, Sagibarbá et Iosephus Samitier. Cum ferias egerunt Cadacherii in Catalaunia, hi tres simul pedifolle luserunt.

Dalí scholam descriptoriam frequentavit. Anno 1916 in feriis aestivalibus, Dalí modernam artem pictoriam invenit Cadacherii cum familia Raimundi Pichot, pictoris regionis qui saepe Lutetiam peregrinatus est. Anno proximo, Salvatoris pater exhibitionem eius descriptionum carbonearum confecit domi. Sua prima exhibitio publica fuit Ficari in Theatro Municipali anno 1919.

Anno 1921 Salvatoris mater obiit carcinomate mammario, eo sedecim annos nato. Mors matris fuit, ut dixit, “maximus ictus quem in vita mea expertus sum. Eam veneratus sum... Nequivi animum summittere amissioni entis cui confidebam reddere invisibilia omnia peccata animi.” Ea mortua, pater Salvatoris suam glorem in matrimonium duxit. Sunt qui dicunt Dalí despicere hoc matrimonium, sed suam materteram dilexit atque observavit.

Dalí cum Man Ray Lutetiae anno 1934

Matriti et Lutetiae[recensere | fontem recensere]

Anno 1922, Dalí migravit Matritum, ubi didicit apud Scholam Sancti Ferdinandi Artium Elegantiorum. Ut macer delicatus 1·72 m altus, Dalí iam notus fuit ut abnormis, cum paragnathidibus atque capillis longis, gerens paenulam, tibialia, et bracas genuales modo saeculi superioris. Sed suae picturae, ubi experimenta fecit cum Cubismo, maxime animos collegarum ei adverserunt.

In his primis operibus Cubisticis, verisimiliter non intellexit Cubismum, quia suae solae informationes venerunt ex paucis opusculis et catalogo quem Pichot ei dedit, et hoc tempore nulli Cubistae Matriti habitaverunt.

Dalí etiam cum Dadaismo expertus est, qui eius opera per totam vitam movit. In Schola Sancti Ferdinandi Artium Elegantiorum, amicus factus est Friderici García Lorca—nonnulli dicunt coniunctionem eorum amatoriam esse—et moderatoris Ludovici Buñuel.

Dalí expulsus fuit ex academia anno 1926 ante sua examina finalia, eo dicto neminem ex ordine doctorum esse satis peritum quam eum aestimet. Quod is iam fuit compos artis bene notum est ob suum verisimile Canistrum Panis anno 1926 depictum. Eodem anno primum Lutetiam peregrinavit, ubi obviam iit Paulo Picasso quem Dalí veneratus est. Iam Picasso res bonas de Dalí audiit a Ioanne Miró. Dalí aliquot opera fecit quae valde a Picasso et Miró mota sunt per annos sequentes dum ipsius genus depingendi composuit.

Nonnulla elementa Salvatoris operum quae per eius vitam currunt iam visibiles fuerunt annis 1920. Dalí assumpsit omnia genera artis quae invenire potuit, tum opera fecit quae variaverunt ab academice classicis usque ad novissima hypersynchrona—modo separatim, modo coniunctim. Exhibitiones suorum operum Barcinoni commixtam laudem et disceptationem attraxerunt.

Dalí mystacium audax gessit, quod imago eius factum est; imitavit id pictoris Hispani saeculi XVII., Didaci Velázquez.

Statua "Gala ad fenestram", anno 1931 facta, Marbellae

Usque ad Alterum Bellum Mundanum[recensere | fontem recensere]

Anno 1929, Dalí cum cinematographo superrealistico Ludovico Buñuel in breve pellicula Un chien andalou [Canis Andalusianus] facienda collaboravit, praecipue in scriptum scaenarium scribendum; serius Dalí dixit se plus in coepto cinematographandi implicatus esse, sed narrationes contemporaneae non huic consentiunt. Eodem anno obviam iit sua Musa inspiratrice et uxore futura Gala (Helena Demetrii f. Diaconova), advena Ruthenica undecim annos maiore natu quae tunc uxor fuit poëtae superrealistici Pauli Éluard. Etiam eodem anno Salvatori fuerunt exhibitiones professionales magni momenti, et sollemniter grege superrealistico consociavit Montis Parnassi Lutetiae (quamquam eius opera iam duos annos valde mota fuerunt a superrealismo). Superrealistae laudaverunt quem Dalí modum paranoïco-criticum nominavit quo ingenium artifex mentis subconsciae acceditur.

Anno 1931, Dalí pinxit unum ex suis celeberrimis operibus, Persistentia Memoriae, quod imaginem superrealisticum horologii flaccidi introduxit. Interpretatio communis huius operis dixit tempus nec rigidum nec deterministicum esse, quem sensum aliae imagines etiam exhibent, ut formicae et musca alia horologia comedentes.

Dalí et Gala, cohabitantes ab anno 1929, anno 1934 coniugaverunt caerimonia civili, iterum coniugaturi anno 1958 caerimonia Catholica Romana.

Amicus fuit historici atque philosophi Alexandri Deulofeu, etiam nativi Emporitanae.

Museum Salvatoris Dalí in oppido Ficari
Dalí annis 1960.

Anno 1936, Dalí Exhibitioni Superrealisticae Internationali Londiniensi interfuit. Suam acroasin, nomine Fantomes paranoiaques authentiques [Phantasmata paranoïca authentica], dedit scaphandro marino gesto. Francisco Franco dominante post Bellum Civile Hispanicum, Dalí fuit unus ex paucis intellectualibus Hispanicis qui novo regimini favit, quam ob rem sui collegae superrealistici, qui praecipue Marxistae fuerunt, eum expulit ex hoc grege. Hoc facto, Dalí respondit, "Le surréalisme, c'est moi" [Superrealismus, is est ego]. Andreas Breton anagramma avida dollars [h.e., avidus dollariorum] fecit nominis Salvatoris, quo nomine ei post expulsionem rettulit; postea superrealistae de Dalí locuti sunt tempore praeterito, ut iam mortuus esset. Societas superrealistica et varii eius sodales (ut Theodorus Joans) controversias valde fortes ediderunt in Dalí usque ad atque post mortem eius. Bello Mundano Altero in Europa incepto, anno 1940 Dalí et Gala Civitatibus Foederatis emigravit, ubi octo annos viverunt. Post migrationem, Dalí iterum Catholicismo conversus est. Anno 1942, autobiographiam edidit, La vie secrète de Salvador Dalí [Vita secreta Salvatoris Dalí].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Salvator Dalí spectant.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg